The Book of 2Samuel
II Regum
Chapter 1
(1:1) factum est autem postquam mortuus est Saul ut
David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos (1:2)
in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere
aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (1:3) dixitque ad eum David unde venis qui ait ad
eum de castris Israhel fugi (1:4) et dixit ad eum
David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e
populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt (1:5)
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et
Ionathan filius eius (1:6) ait adulescens qui
narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites
adpropinquabant ei (1:7) et conversus post
tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum (1:8) dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum (1:9)
et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc
tota anima in me est (1:10) stansque super eum
occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et
armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (1:11)
adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum
eo (1:12) et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt
usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel
quod corruissent gladio (1:13) dixitque David ad
iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
(1:14) et ait ad eum David quare non timuisti
mittere manum tuam ut occideres christum Domini (1:15)
vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et
mortuus est (1:16) et ait ad eum David
sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum
Domini (1:17) planxit autem David planctum huiuscemodi
super Saul et super Ionathan filium eius (1:18)
et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro
Iustorum (1:19) incliti Israhel
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes (1:20)
nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur
filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum (1:21)
montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia
ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (1:22) a sanguine interfectorum ab adipe fortium
sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (1:23) Saul et Ionathan amabiles et decori in vita
sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores (1:24) filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat
vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro (1:25)
quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus
est (1:26) doleo super te frater mi Ionathan decore
nimis et amabilis super amorem mulierum (1:27)
quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
Chapter 2
(2:1) igitur post haec consuluit David Dominum
dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et
respondit ei in Hebron (2:2) ascendit ergo David
et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (2:3) sed et viros qui erant cum eo duxit David
singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (2:4) veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David
quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul (2:5) misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis
misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (2:6) et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo
quod feceritis verbum istud (2:7) confortentur manus
vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda
regem sibi (2:8) Abner autem filius
Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
(2:9) regemque constituit super Galaad et super
Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum
(2:10) quadraginta annorum erat Hisboseth filius
Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur
David (2:11) et fuit numerus dierum quos commoratus est
David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum (2:12) egressusque Abner filius Ner et pueri
Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon (2:13)
porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta
piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex
altera (2:14) dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et
ludant coram nobis et respondit Ioab surgant (2:15)
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii
Saul et duodecim de pueris David (2:16) adprehensoque
unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen
loci illius ager Robustorum in Gabaon (2:17)
et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a
pueris David (2:18) erant autem ibi
tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae
morantur in silvis (2:19) persequebatur autem
Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner
(2:20) respexit itaque Abner post tergum suum et ait
tune es Asahel qui respondit ego sum (2:21)
dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de
adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum
(2:22) rursumque locutus est Abner ad Asahel recede
noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem
tuum (2:23) qui audire contempsit et noluit declinare
percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui
transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant (2:24) persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem
Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in
Gabaon (2:25) congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et
conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius (2:26)
et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an
ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres
suos (2:27) et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses
mane recessisset populus persequens fratrem suum (2:28)
insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel
neque iniere certamen (2:29) Abner autem et viri
eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad
Castra (2:30) porro Ioab reversus omisso Abner congregavit
omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele (2:31) servi autem David percusserunt de Beniamin et
de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt (2:32)
tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et
ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in
Hebron
Chapter 3
(3:1) facta est ergo longa concertatio inter domum
Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens
cotidie (3:2) nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque
primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide (3:3) et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae
Tholomai regis Gessur (3:4) quartus autem
Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital (3:5) sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
(3:6) cum ergo esset proelium inter domum Saul et
domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (3:7) fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
(3:8) quare ingressus es ad concubinam patris mei
qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim
misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David
et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (3:9) haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum
eo (3:10) ut transferatur regnum de domo Saul et
elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee (3:11) et non potuit respondere ei quicquam quia
metuebat illum (3:12) misit ergo Abner
nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum
et reducam ad te universum Israhel (3:13)
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis
faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me (3:14) misit autem David nuntios ad Hisboseth filium
Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
(3:15) misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo
Faltihel filio Lais (3:16) sequebaturque eam
vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
(3:17) sermonem quoque intulit Abner ad seniores
Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
(3:18) nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est
ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum
eius (3:19) locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et
abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin
(3:20) venitque ad David in Hebron cum viginti viris
et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium (3:21)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et
ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset
in pace (3:22) statim pueri David et Ioab venerunt caesis
latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et
profectus fuerat in pace (3:23) et Ioab et omnis
exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad
regem et dimisit eum et abiit in pace (3:24)
et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare
dimisisti eum et abiit et recessit (3:25)
ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum
et introitum tuum et nosset omnia quae agis (3:26)
egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira
ignorante David (3:27) cumque redisset
Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in
inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius (3:28)
quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum
usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (3:29)
et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab
fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
(3:30) igitur Ioab et Abisai frater eius
interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio (3:31) dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum
qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex
David sequebatur feretrum (3:32) cumque sepelissent
Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis
populus (3:33) plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori
solent ignavi mortuus est Abner (3:34) manus tuae non sunt
ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti
congeminansque omnis populus flevit super eum (3:35)
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit
David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud
quicquam (3:36) omnisque populus
audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi (3:37) et cognovit omne vulgus et universus Israhel
in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (3:38) dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis
quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel (3:39)
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt
retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam
Chapter 4
(4:1) audivit autem filius Saul quod cecidisset
Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est (4:2) duo autem viri principes latronum erant filio
Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth
reputata est in Beniamin (4:3) et fugerunt
Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud (4:4)
erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando
venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut
fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth (4:5) venientes igitur filii Remmon Berothitae
Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum
meridie (4:6) ingressi sunt autem domum adsumentes spicas
tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt (4:7) cum autem ingressi fuissent domum ille
dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt
per viam deserti tota nocte (4:8) et adtulerunt caput
Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat
animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius
(4:9) respondens autem David Rechab et Baana fratri
eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
(4:10) quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat
mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem
pro nuntio (4:11) quanto magis nunc
cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de
manu vestra et auferam vos de terra (4:12)
praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes
eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro
Abner in Hebron
Chapter 5
(5:1) et venerunt universae tribus Israhel ad David
in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (5:2) sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel
dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
(5:3) venerunt quoque et senes de Israhel ad regem
in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super
Israhel (5:4) filius triginta annorum erat David cum regnare
coepisset et quadraginta annis regnavit (5:5) in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta
tribus annis super omnem Israhel et Iudam (5:6) et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae
dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur
David huc (5:7) cepit autem David
arcem Sion haec est civitas David (5:8) proposuerat enim in
die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes
animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum (5:9) habitavit autem David in arce et vocavit eam
civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus (5:10)
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum
eo (5:11) misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David
et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum
David (5:12) et cognovit David quoniam confirmasset eum
Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
(5:13) accepit ergo adhuc concubinas et uxores de
Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae (5:14) et haec nomina eorum qui nati sunt ei in
Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon (5:15)
et Ibaar et Helisua et Nepheg (5:16)
et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth (5:17)
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt
universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium (5:18) Philisthim autem venientes diffusi sunt in
valle Raphaim (5:19) et consuluit David
Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia
tradens dabo Philisthim in manu tua (5:20)
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus
inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius
Baalpharasim (5:21) et reliquerunt ibi
sculptilia sua quae tulit David et viri eius (5:22)
et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle
Raphaim (5:23) consuluit autem David Dominum qui respondit
non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (5:24) et cum audieris sonitum gradientis in
cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra
Philisthim (5:25) fecit itaque David
sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
Chapter 6
(6:1) congregavit autem rursum David omnes electos
ex Israhel triginta milia (6:2) surrexitque et abiit
et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen
Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (6:3) et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in
Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum (6:4) cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat
arcam (6:5) David autem et omnis Israhel ludebant coram
Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis
(6:6) postquam autem venerunt ad aream Nachon
extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves (6:7) iratusque est indignatione Dominus contra Ozam
et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei (6:8)
contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen
loci illius Percussio Oza usque in diem hanc (6:9) et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini
(6:10) et noluit devertere ad se arcam Domini in
civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei (6:11)
et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit
Dominus Obededom et omnem domum eius (6:12)
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam
Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio
(6:13) cumque transcendissent qui portabant arcam
Domini sex passus immolabat bovem et arietem (6:14)
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod
lineo (6:15) et David et omnis domus Israhel ducebant
arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae (6:16)
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per
fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde
suo (6:17) et introduxerunt arcam Domini et posuerunt
eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et
pacifica (6:18) cumque conplesset
offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum (6:19) et partitus est multitudini universae Israhel
tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo
et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (6:20)
reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in
occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et
nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (6:21)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam
omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel (6:22) et ludam et vilior fiam plus quam factus sum
et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo
(6:23) igitur Michol filiae Saul non est natus
filius usque ad diem mortis suae
Chapter 7
(7:1) factum est autem cum sedisset rex in domo sua
et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (7:2) dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in
medio pellium (7:3) dixitque Nathan ad
regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (7:4) factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens (7:5) vade et loquere ad servum meum David haec
dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum (7:6) neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc
sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio (7:7) per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de
tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum
cedrinam (7:8) et nunc haec dices
servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super
populum meum Israhel (7:9) et fui tecum in
omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta
nomen magnorum qui sunt in terra (7:10) et ponam locum
populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis
ut adfligant eum sicut prius (7:11) ex die qua
constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi
Dominus quod domum faciat tibi Dominus (7:12)
cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum
post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius (7:13)
ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in
sempiternum (7:14) ego ero ei in
patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis
filiorum hominum (7:15) misericordiam autem
meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (7:16)
et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et
thronus tuus erit firmus iugiter (7:17) secundum omnia
verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (7:18) ingressus est autem rex David et sedit coram
Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque
(7:19) sed et hoc parum visum est in conspectu tuo
Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine
Deus (7:20) quid ergo addere poterit adhuc David ut
loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (7:21)
propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum
faceres servo tuo (7:22) idcirco
magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus
auribus nostris (7:23) quae est autem ut
populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi
nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto
gentem et deum eius (7:24) et firmasti tibi
populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum (7:25) nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es
super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es
(7:26) et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram
Domino (7:27) quia tu Domine exercituum Deus Israhel
revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te
oratione hac (7:28) nunc ergo Domine
Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec (7:29) incipe igitur et benedic domui servi tui ut
sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in
sempiternum
Chapter 8
(8:1) factum est autem post haec percussit David
Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (8:2) et percussit Moab et mensus est eos funiculo
coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est
Moab David serviens sub tributo (8:3) et percussit David
Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
(8:4) et captis David ex parte eius mille
septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis
centum currus (8:5) venit quoque Syria
Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia
virorum (8:6) et posuit David praesidium in Syria Damasci
factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus
est (8:7) et tulit David arma aurea quae habebant servi
Adadezer et detulit ea in Hierusalem (8:8) et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
(8:9) audivit autem Thou rex Emath quod percussisset
David omne robur Adadezer (8:10) et misit Thou Ioram
filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et
percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa
aerea (8:11) quae et ipsa sanctificavit rex David Domino
cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat (8:12) de Syria et Moab et filiis Ammon et
Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba (8:13)
fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis
duodecim milibus (8:14) et posuit in Idumea
custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est (8:15)
et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam
omni populo suo (8:16) Ioab autem filius
Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis (8:17) et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius
Abiathar sacerdotes et Saraias scriba (8:18)
Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes
erant
Chapter 9
(9:1) et dixit David putasne est aliquis qui
remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan (9:2) erat autem de domo Saul servus nomine Siba
quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus
(9:3) et ait rex num superest aliquis de domo Saul
ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus
(9:4) ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in
domo est Machir filii Amihel in Lodabar (9:5) misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar
(9:6) cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan
filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus
tuus (9:7) et ait ei David ne timeas quia faciens faciam
in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes
panem in mensa mea semper (9:8) qui adorans eum
dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei (9:9) vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit
ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui (9:10) operare igitur ei terram tu et filii tui et
servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem
super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi (9:11)
dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus
et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis (9:12)
habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba
serviebat Mifiboseth (9:13) porro Mifiboseth
habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
Chapter 10
(10:1) factum est autem post haec ut moreretur rex
filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo (10:2)
dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum
misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi
David in terram filiorum Ammon (10:3) dixerunt principes
filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et
non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te
(10:4) tulit itaque Anon servos David rasitque
dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos
(10:5) quod cum nuntiatum esset David misit in
occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat
barba vestra et tunc revertimini (10:6) videntes autem
filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti
milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (10:7) quod cum audisset David misit Ioab et omnem
exercitum bellatorum (10:8) egressi sunt ergo
filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha
seorsum erant in campo (10:9) videns igitur Ioab
quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et
instruxit aciem contra Syrum (10:10) reliquam autem
partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (10:11) et ait Ioab si praevaluerint adversum me
Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi
(10:12) esto vir fortis et pugnemus pro populo
nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo (10:13) iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo
certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius (10:14)
filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et
ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem (10:15) videntes igitur Syri quoniam corruissent
coram Israhel congregati sunt pariter (10:16)
misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum
Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum (10:17)
quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem
venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
(10:18) fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit
David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui
statim mortuus est (10:19) videntes autem
universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt
eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
Chapter 11
(11:1) factum est ergo vertente anno eo tempore quo
solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt
filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (11:2)
dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et
deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem
mulier pulchra valde (11:3) misit ergo rex et
requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae
Hetthei (11:4) missis itaque David nuntiis tulit eam quae
cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua
(11:5) et reversa est domum suam concepto fetu
mittensque nuntiavit David et ait concepi (11:6)
misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad
David (11:7) et venit Urias ad David quaesivitque David
quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum (11:8)
et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de
domo regis secutusque est eum cibus regius (11:9)
dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non
descendit ad domum suam (11:10) nuntiatumque est
David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non
descendisti ad domum tuam (11:11) et ait Urias ad
David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem
terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et
per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc (11:12)
ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in
Hierusalem die illa et altera (11:13) et vocavit eum
David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum
servis domini sui et in domum suam non descendit (11:14)
factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum
Uriae (11:15) scribens in epistula ponite Uriam ex adverso
belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat (11:16) igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam
in loco quo sciebat viros esse fortissimos (11:17)
egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum
David et mortuus est etiam Urias Hettheus (11:18)
misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii (11:19) praecepitque nuntio dicens cum conpleveris
universos sermones belli ad regem (11:20) si eum videris
indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro
tela mittantur (11:21) quis percussit
Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes
quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit (11:22) abiit ergo nuntius et venit et narravit
David omnia quae ei praeceperat Ioab (11:23)
et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in
agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (11:24) et direxerunt iacula sagittarii ad servos
tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus
est (11:25) et dixit David ad nuntium haec dices Ioab
non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta
bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (11:26)
audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit
eum (11:27) transactoque luctu misit David et introduxit
eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram
Domino
Chapter 12
(12:1) misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum
venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (12:2) dives habebat oves et boves plurimos
valde (12:3) pauper autem nihil habebat omnino praeter
ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius
comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
(12:4) cum autem peregrinus quidam venisset ad
divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad
se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se (12:5) iratus autem indignatione David adversus
hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc
(12:6) ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit
verbum istud et non pepercerit (12:7) dixit autem Nathan
ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de
manu Saul (12:8) et dedi tibi domum
domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam
tibi multo maiora (12:9) quare ergo
contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem
illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon (12:10)
quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris
me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua (12:11)
itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam
uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis
huius (12:12) tu enim fecisti abscondite ego vero faciam
verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis (12:13)
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque
transtulit peccatum tuum non morieris (12:14)
verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui
natus est tibi morte morietur (12:15) et reversus est
Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus
est (12:16) deprecatusque est David Dominum pro parvulo
et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram (12:17)
venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque
comedit cum eis cibum (12:18) accidit autem die
septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim
ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus
mortuus est puer se adfliget (12:19) cum ergo vidisset
David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est
puer qui responderunt ei mortuus est (12:20)
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem
ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et
comedit (12:21) dixerunt autem ei servi sui quis est sermo
quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et
comedisti panem (12:22) qui ait propter
infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet
infans (12:23) nunc autem quia mortuus est quare ieiuno
numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me
(12:24) et consolatus est David Bethsabee uxorem
suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit
eum (12:25) misitque in manu Nathan prophetae et vocavit
nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (12:26)
igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem
regiam (12:27) misitque Ioab nuntios ad David dicens
dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (12:28)
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a
me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (12:29)
congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque
dimicasset cepit eam (12:30) et tulit diadema
regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput
David sed et praedam civitatis asportavit multam valde (12:31)
populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta
divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus
est David et omnis exercitus Hierusalem
Chapter 13
(13:1) factum est autem post haec ut Absalom filii
David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (13:2) et deperiret eam valde ita ut aegrotaret
propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum
ea (13:3) erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab
filius Semaa fratris David vir prudens valde (13:4)
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non
indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (13:5)
cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit
pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam
de manu eius (13:6) accubuit itaque
Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro
Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
(13:7) misit ergo David ad Thamar domum dicens veni
in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum (13:8)
venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam
commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas (13:9)
tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon
eicite universos a me cumque eiecissent omnes (13:10)
dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar
sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave (13:11) cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam
et ait veni cuba mecum soror mea (13:12) quae respondit ei
noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
(13:13) et ego enim ferre non potero obprobrium meum
et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me
tibi (13:14) noluit autem adquiescere precibus eius sed
praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa (13:15)
et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam
amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade (13:16)
quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante
fecisti expellens me et noluit audire eam (13:17)
sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post
eam (13:18) quae induta erat talari tunica huiuscemodi
enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post
eam (13:19) quae aspergens cinerem capiti suo scissa
talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans (13:20) dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon
frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit
itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (13:21)
cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde
(13:22) porro non est locutus Absalom ad Amnon nec
malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (13:23) factum est autem post tempus biennii ut
tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios
regis (13:24) venitque ad regem et ait ad eum ecce
tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum (13:25) dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli
rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei
(13:26) et ait Absalom si non vis venire veniat
obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum
(13:27) coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo
Amnon et universos filios regis (13:28) praeceperat autem
Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes
(13:29) fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon
sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et
fugerunt (13:30) cumque adhuc
pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex
eis saltem unus (13:31) surrexit itaque
rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt
vestimenta sua (13:32) respondens autem
Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint
Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem
eius (13:33) nunc ergo ne ponat dominus meus rex super
cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est
(13:34) fugit autem Absalom et levavit puer
speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere
montis (13:35) dixit autem Ionadab ad regem ecce filii
regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est (13:36)
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam
et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis (13:37) porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus (13:38)
Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis
(13:39) cessavitque David rex persequi Absalom eo
quod consolatus esset super Amnon interitu
Chapter 14
(14:1) intellegens autem Ioab filius Sarviae quod
cor regis versum esset ad Absalom (14:2) misit Thecuam et
tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo
ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum (14:3)
et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab
verba in ore eius (14:4) itaque cum ingressa
fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me
rex (14:5) et ait ad eam rex quid causae habes quae
respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus (14:6)
et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat
qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum (14:7)
et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui
percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt
extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super
terram (14:8) et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et
ego iubebo pro te (14:9) dixitque mulier
thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit
innocens (14:10) et ait rex qui
contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te (14:11)
quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad
ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui
super terram (14:12) dixit ergo mulier
loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere (14:13)
dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex
verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum (14:14)
omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire
Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est (14:15)
nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit
ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae (14:16) et audivit rex ut liberaret ancillam suam de
manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei (14:17) dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini
mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec
maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum (14:18)
et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo
dixitque mulier loquere domine mi rex (14:19)
et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per
salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus
meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba
haec (14:20) ut verterem figuram sermonis huius servus
tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas
omnia super terram (14:21) et ait rex ad Ioab
ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom (14:22)
cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab
hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi
tui (14:23) surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et
adduxit Absalom in Hierusalem (14:24) dixit autem rex
revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis
non vidit (14:25) porro sicut
Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in
eo ulla macula (14:26) et quando
tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis
sui ducentis siclis pondere publico (14:27)
nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti
forma (14:28) mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et
faciem regis non vidit (14:29) misit itaque ad
Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset
venire (14:30) dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta
agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem
igni (14:31) surrexitque Ioab et venit ad Absalom in
domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni (14:32)
et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad
regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod
si memor est iniquitatis meae interficiat me (14:33)
ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit
super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom
Chapter 15
(15:1) igitur post haec fecit sibi Absalom currum et
equites et quinquaginta viros qui praecederent eum (15:2)
et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat
negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens
aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus (15:3)
respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te
audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (15:4)
quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et
iuste iudicem (15:5) sed et cum
accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
(15:6) faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad
iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel (15:7)
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi
Domino in Hebron (15:8) vovens enim vovit
servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo
Domino (15:9) dixitque ei rex vade in pace et surrexit et
abiit in Hebron (15:10) misit autem
Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite
regnavit Absalom in Hebron (15:11) porro cum Absalom
ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
(15:12) accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem
consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque
concurrens augebatur cum Absalom (15:13) venit igitur
nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom (15:14)
et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim
erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos
ruinam et percutiat civitatem in ore gladii (15:15)
dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex
libenter exsequimur servi tui (15:16) egressus est ergo
rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam
domum (15:17) egressusque rex et omnis Israhel pedibus
suis stetit procul a domo (15:18) et universi servi
eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum
fuerant de Geth praecedebant regem (15:19)
dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege
quia peregrinus es et egressus de loco tuo (15:20)
heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum
revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem (15:21)
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in
quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus
(15:22) et ait David Ethai veni et transi et
transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo (15:23) omnesque flebant voce magna et universus
populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae
respicit ad desertum (15:24) venit autem et
Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar
donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate (15:25)
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini
reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum (15:26)
si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se
(15:27) et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns
revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint
vobiscum (15:28) ecce ego abscondar
in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi (15:29)
reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt
ibi (15:30) porro David ascendebat clivum Olivarum
scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite
ascendebat plorans (15:31) nuntiatum est
autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium
Ahitofel Domine (15:32) cumque ascenderet
David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra
pleno capite (15:33) et dixit ei David
si veneris mecum eris mihi oneri (15:34) si autem in
civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel (15:35) habes autem tecum
Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar
sacerdotibus (15:36) sunt autem cum eis
duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod
audieritis (15:37) veniente ergo
Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem
Chapter 16
(16:1) cumque David transisset paululum montis
verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus
et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini (16:2) et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec
responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem
ut bibat si quis defecerit in deserto (16:3)
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem
dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei (16:4)
et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam
gratiam coram te domine mi rex (16:5) venit ergo rex
David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat
egrediens et maledicebat (16:6) mittebatque lapides
contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et
sinistro latere regis incedebant (16:7) ita autem
loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial
(16:8) reddidit tibi Dominus universum sanguinem
domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt
te mala tua quoniam vir sanguinum es (16:9)
dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo
regi vadam et amputabo caput eius (16:10) et ait rex quid
mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis
est qui audeat dicere quare sic fecerit (16:11)
et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero
meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum
Domini (16:12) si forte respiciat Dominus adflictionem meam
et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (16:13)
ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex
latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
(16:14) venit itaque rex et universus populus cum eo
lassus et refocilati sunt ibi (16:15) Absalom autem et
omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (16:16)
cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve
rex salve rex (16:17) ad quem Absalom
haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (16:18) responditque Husai ad Absalom nequaquam quia
illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo
(16:19) sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum
nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi (16:20)
dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus
(16:21) et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad
concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem
tuum roborentur manus eorum tecum (16:22) tetenderunt igitur
Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo
Israhel (16:23) consilium autem Ahitofel quod dabat in
diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum
esset cum Absalom
Chapter 17
(17:1) dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi
duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (17:2)
et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque
fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum (17:3)
et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris
et omnis populus erit in pace (17:4) placuitque sermo
eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel (17:5)
ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse
dicat (17:6) cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom
ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium
(17:7) et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium
quod dedit Ahitofel hac vice (17:8) et rursum intulit
Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis
catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo
(17:9) forsitan nunc latitat in foveis aut in uno
quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est
plaga in populo qui sequebatur Absalom (17:10)
et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis
populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (17:11) sed hoc mihi videtur rectum esse consilium
congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio
eorum (17:12) et inruemus super eum in quocumque loco
fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo
sunt ne unum quidem (17:13) quod si urbem
aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non
repperiatur nec calculus quidem ex ea (17:14)
dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio
Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom
malum (17:15) et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus
hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi
consilium (17:16) nunc ergo mittite
cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione
transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (17:17)
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis
et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire
civitatem (17:18) vidit autem eos
quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui
habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (17:19)
tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic
res latuit (17:20) cumque venissent
servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt
gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem
(17:21) cumque abissent ascenderunt illi de puteo et
pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit
consilium contra vos Ahitofel (17:22) surrexit ergo
David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus
fuit qui non transisset fluvium (17:23) porro Ahitofel
videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in
civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui
(17:24) David autem venit in Castra et Absalom
transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo (17:25)
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius viri
qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater
Ioab (17:26) et castrametatus est Israhel cum Absalom in
terra Galaad (17:27) cumque venisset
David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai
Galaadites de Rogelim (17:28) obtulerunt ei
stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum
cicer (17:29) et mel et butyrum oves et pingues vitulos
dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in
deserto
Chapter 18
(18:1) igitur considerato David populo suo
constituit super eum tribunos et centuriones (18:2)
et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Sarviae
fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego
vobiscum (18:3) et respondit
populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e
nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe
praesidio (18:4) ad quos rex ait
quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas
centeni et milleni (18:5) et praecepit rex
Ioab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem
cunctis principibus pro Absalom (18:6) itaque egressus est
populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim (18:7) et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu
David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (18:8)
fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant
quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa (18:9) accidit autem ut occurreret Absalom servis
David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius
quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransivit (18:10) vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab
dicens vidi Absalom pendere de quercu (18:11)
et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et
ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum (18:12)
qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem
manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi
puerum Absalom (18:13) sed et si fecissem
contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso
(18:14) et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar
eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret
herens in quercu (18:15) cucurrerunt decem
iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum (18:16)
cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel
volens parcere multitudini (18:17) et tulerunt
Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum
nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua (18:18)
porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat
enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus
Absalom usque ad hanc diem (18:19) Achimaas autem
filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum
eius (18:20) ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac
die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus (18:21) et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae
vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit (18:22)
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram
post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus (18:23) qui respondit quid enim si cucurrero et ait
ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (18:24)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae
super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (18:25)
et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius
properante autem illo et accedente propius (18:26)
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi
homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius (18:27)
speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et
ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit (18:28)
clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in
terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum
regem (18:29) et ait rex estne pax puero Absalom dixitque
Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud
(18:30) ad quem rex transi ait et sta hic cumque
ille transisset et staret (18:31) apparuit Chusi et
veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui
surrexerunt contra te (18:32) dixit autem rex ad
Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et
universi qui consurgunt adversum eum in malum (18:33)
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens
fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
Chapter 19
(19:1) nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et
lugeret filium suum (19:2) et versa est
victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio
suo (19:3) et declinabat populus in die illa ingredi
civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio (19:4) porro rex operuit caput suum et clamabat voce
magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi (19:5)
ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum
tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum
et animam concubinarum tuarum (19:6) diligis odientes te
et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere
cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi (19:7) nunc igitur surge et procede et adloquens
satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte
hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in
praesens (19:8) surrexit ergo rex
et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram
rege Israhel autem fugit in tabernacula sua (19:9)
omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de
manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter
Absalom (19:10) Absalom autem quem unximus super nos mortuus
est in bello usquequo siletis et non reducitis regem (19:11)
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores
natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel
pervenerat ad regem in domo eius (19:12) fratres mei vos os
meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem (19:13)
et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si
non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab (19:14)
et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes
revertere tu et omnes servi tui (19:15) et reversus est
rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum
Iordanem (19:16) festinavit autem
Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
(19:17) cum mille viris de Beniamin et Siba puer de
domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante
regem (19:18) transierunt vada ut transducerent domum
regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset
Iordanem (19:19) dixit ad eum ne
reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de
Hierusalem neque ponas rex in corde tuo (19:20)
agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo
Ioseph descendique in occursum domini mei regis (19:21)
respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur
Semei quia maledixit christo Domini (19:22)
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan
ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
(19:23) et ait rex Semei non morieris iuravitque
ei (19:24) Mifiboseth quoque filius Saul descendit in
occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex
usque ad diem reversionis eius in pace (19:25)
cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum
Mifiboseth (19:26) qui respondens ait
domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem
cum rege claudus enim sum servus tuus (19:27)
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex
sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (19:28)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti
me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari
ad regem (19:29) ait ergo ei rex
quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones (19:30) responditque Mifiboseth regi etiam cuncta
accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam (19:31) Berzellai quoque Galaadites descendens de
Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum (19:32) erat autem Berzellai Galaadites senex valde
id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives
nimis (19:33) dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut
requiescas secure mecum in Hierusalem (19:34)
et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege
Hierusalem (19:35) octogenarius sum
hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et
potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo
regi (19:36) paululum procedam famulus tuus ab Iordane
tecum nec indigeo hac vicissitudine (19:37)
sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris
mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum
videtur (19:38) dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego
faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis (19:39) cumque transisset universus populus et rex
Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
(19:40) transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam
cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo
Israhel (19:41) itaque omnes viri Israhel concurrentes ad
regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem
omnesque viros David cum eo (19:42) et respondit omnis
vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex
rege aut munera nobis data sunt (19:43) et respondit vir
Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te
cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt
viri Iuda viris Israhel
Chapter 20
(20:1) accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine
Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio
Isai vir in tabernacula tua Israhel (20:2)
et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem
Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem (20:3)
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas
dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad
eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes (20:4)
dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto
praesens (20:5) abiit ergo Amasa ut
convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat (20:6)
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam
Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat
nos (20:7) egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi
quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri
(20:8) cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui
est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et
desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et
percutere (20:9) dixit itaque Ioab
ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum (20:10) porro Amasa non observavit gladium quem
habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit
Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri (20:11)
interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce
qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab (20:12)
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod
subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne
subsisterent transeuntes propter eum (20:13)
amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba
filium Bochri (20:14) porro ille
transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad
eum (20:15) venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela
et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum
Ioab moliebatur destruere muros (20:16) et exclamavit
mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
(20:17) qui cum accessisset ad eam ait illi tu es
Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit
audio (20:18) rursumque illa sermo inquit dicebatur in
veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant (20:19) nonne ego sum quae respondeo veritatem
Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem
Domini (20:20) respondensque Ioab ait absit absit hoc a me
non praecipito neque demolior (20:21) non se sic habet
res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum
solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum
(20:22) ingressa est ergo ad omnem populum et locuta
est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et
recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
(20:23) fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel
Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos (20:24)
Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis
(20:25) Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar
sacerdotes (20:26) Hira autem
Hiaiarites erat sacerdos David
Chapter 21
(21:1) facta est quoque fames in diebus David tribus
annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem
quia occidit Gabaonitas (21:2) vocatis ergo
Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe
Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda
(21:3) dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam
vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini (21:4)
dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et
contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam
vobis (21:5) qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et
oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus
Israhel (21:6) dentur nobis septem viri de filiis eius et
crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (21:7) pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan
filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul
(21:8) tulit itaque rex duos filios Respha filiae
Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli
filio Berzellai qui fuit de Molathi (21:9)
et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et
ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
(21:10) tollens autem Respha filia Ahia cilicium
substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves
lacerare eos per diem neque bestias per noctem (21:11)
et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul
(21:12) et abiit David et tulit ossa Saul et ossa
Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos
Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe (21:13)
et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum
qui adfixi fuerant (21:14) sepelierunt ea cum
ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque
omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec (21:15)
factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David
et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (21:16) Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius
ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David
(21:17) praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae
et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne
extinguas lucernam Israhel (21:18) secundum quoque
fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
(21:19) tertium quoque fuit bellum in Gob contra
Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile
hastae erat quasi liciatorium texentium (21:20)
quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque
habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa (21:21)
blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris
David (21:22) hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et
ceciderunt in manu David et servorum eius
Chapter 22
(22:1) locutus est autem David Domino verba carminis
huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
(22:2) et ait Dominus petra mea et robur meum et
salvator meus (22:3) Deus meus fortis
meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de
iniquitate liberabis me (22:4) laudabilem invocabo
Dominum et ab inimicis meis salvus ero (22:5)
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt
me (22:6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt
me laquei mortis (22:7) in tribulatione mea
invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures
eius (22:8) commota est et contremuit terra fundamenta
montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est (22:9)
ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab
eo (22:10) et inclinavit caelos et descendit et caligo
sub pedibus eius (22:11) et ascendit super
cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti (22:12)
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus
caelorum (22:13) prae fulgore in
conspectu eius succensi sunt carbones ignis (22:14)
tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam (22:15) misit sagittas et dissipavit eos fulgur et
consumpsit eos (22:16) et apparuerunt
effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris
eius (22:17) misit de excelso et adsumpsit me extraxit me
de aquis multis (22:18) liberavit me ab
inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant (22:19) praevenit me in die adflictionis meae et
factus est Dominus firmamentum meum (22:20)
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei (22:21) retribuet mihi Dominus secundum iustitiam
meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi (22:22)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo (22:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et
praecepta eius non amovi a me (22:24) et ero perfectus
cum eo et custodiam me ab iniquitate mea (22:25)
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum
in conspectu oculorum suorum (22:26) cum sancto sanctus
eris et cum robusto perfectus (22:27) cum electo electus
eris et cum perverso perverteris (22:28) et populum
pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis (22:29)
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
(22:30) in te enim curram accinctus in Deo meo
transiliam murum (22:31) Deus inmaculata
via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se (22:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis
praeter Deum nostrum (22:33) Deus qui accingit
me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam (22:34)
coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
(22:35) docens manus meas ad proelium et conponens
quasi arcum aereum brachia mea (22:36) dedisti mihi
clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me (22:37)
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei (22:38) persequar inimicos meos et conteram et non
revertar donec consumam eos (22:39) consumam eos et
confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis (22:40)
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub
me (22:41) inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes
me et disperdam eos (22:42) clamabunt et non
erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos (22:43)
delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque
conpingam (22:44) salvabis me a
contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
(22:45) filii alieni resistent mihi auditu auris
oboedient mihi (22:46) filii alieni
defluxerunt et contrahentur in angustiis suis (22:47)
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis
meae (22:48) Deus qui das vindictas mihi et deicis
populos sub me (22:49) qui educis me ab
inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me (22:50) propterea confitebor tibi Domine in gentibus
et nomini tuo cantabo (22:51) magnificanti
salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
Chapter 23
(23:1) haec autem sunt verba novissima quae dixit
David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
(23:2) spiritus Domini locutus est per me et sermo
eius per linguam meam (23:3) dixit Deus Israhel
mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei (23:4) sicut lux aurorae oriente sole mane absque
nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra (23:5)
nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus
atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
(23:6) praevaricatores autem quasi spinae evellentur
universi quae non tolluntur manibus (23:7)
et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae
conburentur usque ad nihilum (23:8) haec nomina fortium
David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui
octingentos interfecit impetu uno (23:9) post hunc Eleazar
filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati
sunt illuc in proelium (23:10) cumque
ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia
detrahenda (23:11) et post hunc Semma
filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque
fugisset populus a facie Philisthim (23:12)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus
salutem magnam (23:13) necnon ante
descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam
castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (23:14)
et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in
Bethleem (23:15) desideravit igitur
David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
(23:16) inruperunt ergo tres fortes castra
Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille
noluit bibere sed libavit illam Domino (23:17)
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui
profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
(23:18) Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae
princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in
tribus (23:19) et inter tres nobilior eratque eorum
princeps sed usque ad tres primos non pervenerat (23:20)
et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit
duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
(23:21) ipse quoque interfecit virum aegyptium virum
dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu
Aegyptii et interfecit eum hasta sua (23:22)
haec fecit Banaias filius Ioiadae (23:23)
et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen
usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (23:24) Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan
filius patrui eius de Bethleem (23:25) Semma de Arari
Helica de Arodi (23:26) Helas de Felthi
Hira filius Aces de Thecua (23:27) Abiezer de
Anathoth Mobonnai de Usathi (23:28) Selmon Aohites
Maharai Netophathites (23:29) Heled filius Banaa
et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin (23:30) Banahi Aufrathonites Heddai de torrente
Gaas (23:31) Abialbon Arbathites Azmaveth de
Beromi (23:32) Eliaba de Salboni filii Iasen
Ionathan (23:33) Semma de Horodi
Haiam filius Sarar Arorites (23:34) Elifeleth filius
Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites (23:35)
Esrai de Carmelo Farai de Arbi (23:36)
Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi (23:37)
Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
(23:38) Hira Hiethrites Gareb et ipse
Hiethrites (23:39) Urias Hettheus
omnes triginta septem
Chapter 24
(24:1) et addidit furor Domini irasci contra Israhel
commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam (24:2)
dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan
usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius (24:3)
dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque
centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
(24:4) obtinuit autem sermo regis verba Ioab et
principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum
Israhel (24:5) cumque pertransissent Iordanem venerunt in
Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad (24:6)
et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan
silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem (24:7)
transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad
meridiem Iuda in Bersabee (24:8) et lustrata
universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem (24:9) dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi
regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta
milia pugnatorum (24:10) percussit autem
cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor
Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (24:11)
surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem
David dicens (24:12) vade et loquere ad
David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
(24:13) cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei
dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi
persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam
ei qui me misit sermonem (24:14) dixit autem David
ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu
hominis (24:15) inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel
de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia
virorum (24:16) cumque extendisset manum angelus Dei super
Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum
sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
(24:17) dixitque David ad Dominum cum vidisset
angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur
obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei (24:18)
venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in
area Areuna Iebusei (24:19) et ascendit David
iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus (24:20)
conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
(24:21) et egressus adoravit regem prono vultu in
terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et
aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo (24:22) et ait Areuna ad David accipiat et offerat
dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum
lignorum (24:23) omnia dedit Areuna
rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (24:24) cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed
emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti
siclis quinquaginta (24:25) et aedificavit ibi
David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est
plaga ab Israhel
EXPLICIT LIBER SAMUHELIS ID EST REGUM PRIMUS ET SECUNDUS
[End of The Book of 2Samuel]