An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of 2Peter


INCIPIT EUISDEM
Chapter 1
(1:1) Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi (1:2) gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri (1:3) quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute (1:4) per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem (1:5) vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam (1:6) in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem (1:7) in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem (1:8) haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione (1:9) cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum (1:10) quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando (1:11) sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi (1:12) propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate (1:13) iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione (1:14) certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi (1:15) dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis (1:16) non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (1:17) accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (1:18) et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto (1:19) et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris (1:20) hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit (1:21) non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
Chapter 2
(2:1) fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (2:2) et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur (2:3) et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat (2:4) si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari (2:5) et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens (2:6) et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens (2:7) et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit (2:8) aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant (2:9) novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare (2:10) magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes (2:11) ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium (2:12) hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt (2:13) percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum (2:14) oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii (2:15) derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit (2:16) correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam (2:17) hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur (2:18) superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur (2:19) libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est (2:20) si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (2:21) melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (2:22) contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti
Chapter 3
(3:1) hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem (3:2) ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris (3:3) hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes (3:4) dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae (3:5) latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo (3:6) per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit (3:7) caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum (3:8) unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (3:9) non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti (3:10) adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur (3:11) cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus (3:12) expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent (3:13) novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat (3:14) propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace (3:15) et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (3:16) sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem (3:17) vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (3:18) crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
EXPLICIT EPISTULA PETRI
[End of The Book of 2Peter]