The Book of 2Maccabees
MACCHABEORUM INCIPIT LIBER SECUNDUS
Chapter 1
(1:1) fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis
salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
(1:2) benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti
sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium (1:3)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et
animo volente (1:4) adaperiat cor
vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem (1:5)
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore
malo (1:6) et nunc hic sumus orantes pro
vobis (1:7) regnante Demetrio
anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in
istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno (1:8)
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et
exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus
panes (1:9) et nunc frequentate
dies scenophegiae mensis casleu (1:10)
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque
et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto
sunt Iudaeis salutem et sanitatem (1:11)
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem
regem dimicavimus (1:12) ipse enim ebullire
fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos (1:13)
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo
Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae (1:14)
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet
pecunias multas dotis nomine (1:15) cumque
proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt
templum (1:16) cum intrasset
Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et
diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt (1:17)
per omnia benedictus Deus qui tradidit impios (1:18)
facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium
duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias
aedificato templo et altari obtulit sacrificia (1:19)
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant
acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt
eum ita ut omnibus ignotus esset locus (1:20)
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege
Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis
non invenerunt ignem sed aquam crassam (1:21)
et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit
sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita (1:22)
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo
accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (1:23)
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha
inchoante ceteris autem respondentibus (1:24)
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et
fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus (1:25)
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni
malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (1:26)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et
sanctifica (1:27) congrega
dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod
tu es Deus noster (1:28) adflige opprimentes
et contumeliam facientes in superbia (1:29)
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
(1:30) sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo
consumptum esset sacrificium (1:31) cum autem
consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
(1:32) quod ut factum est flamma ex eis accensa est
sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est (1:33)
ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo
ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant
purificaverunt sacrificia (1:34) considerans autem
rex et rem diligenter examinans fecit ei templum (1:35)
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
(1:36) appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod
interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi
Chapter 2
(2:1) invenitur autem in descriptionibus Hieremiae
prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit
transmigratis (2:2) et dedit illis legem
ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et
ornamenta eorum (2:3) et alia huiuscemodi
dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo (2:4)
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino
responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei
hereditatem (2:5) et veniens ibi
Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium
obstruxit (2:6) et accesserunt
quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire (2:7) ut autem cognovit Hieremias culpans illos
dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
(2:8) et tunc Dominus ostendet haec et apparebit
maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus
sanctificaretur magno Deo manifestabat haec (2:9)
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis
templi (2:10) sicut et Moses
orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum (2:11) et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod
erat pro peccato et consumptum est (2:12)
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem (2:13) inferebantur autem in descriptionibus et
commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et
David et epistulas regum et de donariis (2:14)
similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat
congregavit omnia et sunt apud nos (2:15)
si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis (2:16) acturi itaque purificationem scripsimus vobis
bene igitur facietis si egeritis hos dies (2:17)
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et
sacerdotium et sanctificationem (2:18)
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub
caelo in locum sanctum (2:19) eripuit enim nos de
magnis periculis et locum purgavit (2:20)
de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae
dedicatione (2:21) sed et de proeliis
quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem (2:22)
et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter
fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem
fugarent (2:23) et famosissimum in
toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino
cum omni tranquillitate propitio facto illis (2:24)
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine
breviare (2:25) considerantes enim
multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem
rerum (2:26) curavimus
volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare
omnibus autem legentibus utilitas conferatur (2:27)
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem
immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus (2:28)
sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter
multorum gratiam libenter laborem sustinemus (2:29)
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam
brevitati studentes (2:30) sicut enim novae
domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum
exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis (2:31)
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas
quasque disquaerere historiae congruit auctori (2:32)
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum
est (2:33) hinc igitur narrationem incipiemus de
praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia
succingi
Chapter 3
(3:1) igitur cum sancta civitas habitaretur in omni
pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes
mala (3:2) fiebat ut ipsi reges et principes locum summo
honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent (3:3)
ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium
sacrificiorum pertinentes (3:4) Simon autem de tribu
Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in
civitate moliri (3:5) sed cum vincere
Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et
Foenicis (3:6) et nuntiavit ei
pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non
pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
(3:7) cumque rettulisset Apollonius ad regem de
pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut
praedictam pecuniam transportaret (3:8)
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen
civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (3:9) sed cum venisset Hierosolymam et benigne a
summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset
apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent (3:10)
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac
pupillorum (3:11) quaedam vero esse
Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta
quadringenta esse et auri ducenta (3:12)
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur
pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (3:13)
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae
deferenda (3:14) constituta autem
die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat
trepidatio (3:15) sacerdotes autem
ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit
ut his qui deposuerant ea salva custodiret (3:16)
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color
inmutatus declarabat internum animi dolorem (3:17)
circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus
aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur (3:18)
alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo
quod in contemptum locus esset venturus (3:19)
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae
conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras
aspiciebant (3:20) universae autem
protendentes manus in caelum deprecabantur (3:21)
erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti
expectatio (3:22) et hii quidem
invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate
conservarentur (3:23) Heliodorus autem
quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
(3:24) sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae
ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et
formidinem converterentur (3:25) apparuit enim illis
quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores
calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (3:26)
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu
qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis
verberantes (3:27) subito autem
Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum
eiecerunt (3:28) et is qui cum
multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente
manifesta cognita Dei virtute (3:29) et ille quidem per
divinam virtutem iacebat mutus (3:30) hii autem Dominum
benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente
omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est (3:31)
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum
et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus (3:32)
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex
Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (3:33) cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes
eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus
vitam donavit (3:34) tu autem ab eo
flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt
(3:35) Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis
magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad
regem (3:36) testabatur autem
omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei (3:37)
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti
ait (3:38) si quem habes hostem aut regni tui
insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam
virtus (3:39) nam ipse qui habet
in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac
perdit (3:40) igitur de Heliodoro
et aerarii custodia ita se res habet
Chapter 4
(4:1) Simon autem praedictus pecuniarum et patriae
delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor
malorum (4:2) provisoremque
civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
(4:3) sed cum inimicitiae in tantum procederent ut
etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent (4:4)
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem
Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit (4:5) non ut civium accusator sed communem
utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans (4:6)
videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem
posse cessare ab stultitia sua (4:7) sed post Seleuci
vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum
sacerdotium (4:8) adito rege
promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
(4:9) super haec promittebat et alia centum
quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in
Hierosolymis erant Antiochenos scribere (4:10)
quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum
contribules suos transferre coepit (4:11)
et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per
Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium
iura destituens prava instituta sancibat (4:12)
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in
lupanaribus ponere (4:13) erat autem hoc non
initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non
sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus (4:14)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et
sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis
disci (4:15) et patrios quidem
honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur (4:16)
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per
omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant (4:17) in leges enim divinas impie agere inpune non
cedit sed haec sequens tempus declaravit (4:18)
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
(4:19) misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros
peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui
adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas
deputari (4:20) sed haec oblata
sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium
triremis (4:21) misso autem in
Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a
negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde
Hierosolymam (4:22) et magnifice ab
Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum
convertit (4:23) et post triennii
tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis
responsa perlaturum (4:24) at ille commendatus
regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem
talenta argenti trecenta (4:25) acceptisque a rege
mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram
gerens (4:26) et Iason quidem qui
proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
(4:27) Menelaus autem principatum quidem obtinuit de
pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat
praepositus (4:28) nam ad hunc exactio
vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati (4:29)
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem
praelatus est Cypris (4:30) et cum haec
agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent
dati (4:31) festinanter itaque rex venit sedare illos
relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico (4:32)
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus
donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (4:33)
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens
Antiochiae secus Dafnen (4:34) unde Menelaus
accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum
iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus
iustitiam (4:35) ob quam causam non
solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri
iniusta (4:36) sed regressum regem
de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece
Oniae (4:37) contristatus itaque
ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et
modestiam (4:38) accensusque animis
Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem
commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente (4:39) multis autem sacrilegiis in templo a
Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam
auro exportato (4:40) turbis autem
insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce
quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto (4:41)
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere
quidam vero cinerem in Lysimachum iacere (4:42)
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt
ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt (4:43)
de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari (4:44) et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium
detulerunt missi viri tres a senioribus (4:45)
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum
regi (4:46) itaque Ptolomeus in quodam atrio positum
quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit (4:47)
et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui
etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit (4:48) cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro
civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt (4:49)
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi
extiterunt (4:50) Menelaus autem
propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias
civium
Chapter 5
(5:1) eodem tempore Antiochus secundam profectionem
paravit in Aegyptum (5:2) contigit autem per
universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas
habentes et hastis quasi cohortes armatas (5:3)
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum
motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque
generis loricarum (5:4) quapropter omnes
rogabant in bonum monstra converti (5:5)
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non
minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa
civitate Menelaus fugit in arcem (5:6)
Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus
cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum (5:7) et principatum quidem non obtinuit finem vero
insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten (5:8) ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta
Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et
civium hostis in Aegyptum extrusus est (5:9)
et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro
cognatione ibi refugium habiturus (5:10)
et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur
sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans (5:11)
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus
ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit (5:12)
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes
trucidare (5:13) fiebant ergo caedes
iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces (5:14) erant autem toto triduo octoginta milia
interfecti quadraginta milia vincti (5:15)
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao
ductore qui legum et patriae fuit proditor (5:16)
et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant
posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat (5:17) ita alienatus mente Antiochus non
considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit
circa locum despectio (5:18) alioquin nisi
contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum
aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
(5:19) verum non propter locum gentem sed propter
gentem locum Dominus elegit (5:20) ideoque et ipse
locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei
omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (5:21) igitur Antiochus mille et octingentis ablatis
de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum
pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (5:22)
reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum
genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est (5:23)
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant
civibus (5:24) cumque adpositus
esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei
omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere (5:25)
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et
tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit (5:26)
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis
discurrens ingentem multitudinem peremit (5:27)
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter
feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent
coinquinationis
Chapter 6
(6:1) sed non post multum temporis misit rex senem
quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus
(6:2) contaminare etiam quod in Hierosolymis erat
templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis
Hospitalis (6:3) pessima autem
universis et gravis malorum erat incursio (6:4)
nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus
sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat
(6:5) altare etiam plenum erat inlicitis quae
legibus prohibebantur (6:6) neque autem sabbata
custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse
confitebatur (6:7) ducebantur autem cum
amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera
coronati Libero circumire (6:8) decretum autem exiit
in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut
sacrificarent (6:9) eos autem qui
nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam (6:10) duae enim mulieres delatae sunt natos suos
circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros
praecipitaverunt (6:11) alii vero ad
proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis
succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre
(6:12) obsecro autem eos qui hunc librum lecturi
sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad
correptionem generis esse nostri (6:13)
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones
adhibere magni beneficii est indicium (6:14)
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies
venerit in plenitudine peccatorum puniat (6:15)
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos
vindicet (6:16) propter quod
numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non
derelinquit (6:17) sed haec nobis ad
commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem (6:18) igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir
aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
(6:19) at ille gloriosam mortem magis quam odibilem
vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium (6:20)
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non
admittere inlicita propter vitae amorem (6:21)
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam
tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex
imperaverat de sacrificii carnibus (6:22)
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent
humanitatem (6:23) at ille
cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a
puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens
praemitti se velle in infernum (6:24) non enim aetatem
nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad
vitam alienigenarum (6:25) et ipsi propter
meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque
execrationem meae senectuti conquiram (6:26)
nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis
neque vivens neque defunctus effugiam (6:27)
quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
(6:28) adulescentibus autem exemplum forte relinquam
si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis
confestim ad supplicium trahebatur (6:29)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter
sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (6:30) sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit
Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo
dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior (6:31) et iste quidem hoc modo vita decessit non
solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis
derelinquens
Chapter 7
(7:1) contigit autem et septem fratres cum matre
adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
(7:2) unus autem ex illis qui erat primus sic ait
quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges
praevaricari (7:3) iratus itaque rex
iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis (7:4)
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas
quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus (7:5) et cum iam per omnia inutilis factus esset
iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum
matre invicem se hortabantur mori fortiter (7:6)
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum
protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (7:7) mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem
deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam
toto corpore per membra singula puniretur (7:8)
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco
primi tormenta suscepit (7:9) et in ultimo spiritu
constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis
legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit (7:10)
post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter
extendit (7:11) et cum fiducia ait
e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum
spero (7:12) ita ut rex et qui
cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
(7:13) et hoc ita defuncto quartum similiter
vexabant torquentes (7:14) et cum iam esset ad
mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi
enim resurrectio ad vitam non erit (7:15)
et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum
(7:16) dixit potestatem inter homines habens cum sis
corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum (7:17) patienter sustine et videbis magna potestas
ipsius qualiter te et semen tuum torquebit (7:18)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos
enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in
nobis (7:19) tu autem ne
existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris (7:20)
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem
filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
(7:21) singulos illorum hortabatur patria voce
fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens (7:22) dixit ad eos nescio qualiter in utero meo
apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa
conpegi (7:23) sed enim mundi
creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum
misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius (7:24) Antiochus autem contemni se arbitratus simul
et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento
adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias
praebiturum (7:25) sed ad ista cum
adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in
salutem (7:26) cum autem multis
eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo (7:27)
itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere
mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam
perduxi (7:28) peto nate aspicias
in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum
genus (7:29) ita fit ut non
timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum
fratribus tuis te recipiam (7:30) cum haec illa adhuc
diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis
per Mosen (7:31) tu vero qui
inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei (7:32)
nos enim pro peccatis nostris haec patimur (7:33)
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est
sed iterum reconciliabitur servis suis (7:34)
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis
spebus in servos eius inflammatus (7:35)
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
(7:36) nam fratres mei modico nunc dolore sustentato
sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves
(7:37) ego autem sicut fratres mei animam et corpus
meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et
verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (7:38)
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus
nostrum iuste superducta est (7:39) tunc rex accensus
ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se (7:40)
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens (7:41) novissime autem et mater consummata
est (7:42) igitur de sacrificiis et de nimiis
crudelitatibus satis dictum
Chapter 8
(8:1) Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant
introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes
eduxerunt ad sex milia viros (8:2) et invocabant
Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab
impiis (8:3) misereretur etiam
exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
(8:4) memoraretur quoque iniquissimas mortes
innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his (8:5) at Macchabeus congregata multitudine
intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est (8:6) et superveniens castellis et civitatibus
inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
(8:7) maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus
ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur (8:8)
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei
prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis
negotiis (8:9) at ille velociter
misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus
ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari (8:10)
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum
de captivitate Iudaeorum suppleret (8:11)
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum
promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente
esset consecutura (8:12) Iudas autem ubi
conperit indicavit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris adventum (8:13)
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam
vertebantur (8:14) alii vero si quid
eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in
comminus veniret vendiderat (8:15) si non propter eos
propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super
ipsos (8:16) convocatis autem
Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique
venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (8:17)
ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata
itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
(8:18) nam illi quidem armis confidunt ait simul et
audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere
confidimus (8:19) admonuit autem eos
et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut
perierunt (8:20) et de proelio quod
eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi
sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his
plurima consecuti sunt (8:21) his verbis
constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati (8:22)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan
subiectis unicuique millenis et quingentenis (8:23)
ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima
acie ipse dux commisit cum Nicanore (8:24)
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem
autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (8:25) pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum
venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt (8:26)
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non
perseveraverunt insequentes (8:27) arma autem ipsorum
et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae
initium stillans in eos (8:28) post sabbatum vero
debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere (8:29) his ita gestis et communiter ab omnibus facta
obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
(8:30) et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant
contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas
diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
(8:31) et cum arma eorum collegissent diligenter
omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt (8:32) et phylarchen qui cum Timotheo erat
interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat (8:33)
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est
Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis
reddita (8:34) facinorosissimus
autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat (8:35) humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos
existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de
interitu sui exercitus consecutus (8:36)
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum
praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab
ipso constitutas
Chapter 9
(9:1) eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur
de Perside (9:2) intraverat enim ea
quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma
concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
(9:3) et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae
erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt (9:4)
elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos
retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod
ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum
(9:5) sed qui universa conspicit Dominus Israhel
percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus
viscerum et amara internorum tormenta (9:6)
et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera
licet ille nullo modo a sua malitia cessaret (9:7)
super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens
adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra
vexare (9:8) isque qui sibi
videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in
statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso
contestans (9:9) ita ut de corpore
impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore
exercitus gravaretur (9:10) et qui paulo ante
sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
(9:11) hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus
ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta
capientibus (9:12) et cum nec ipse iam
fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo
sentire (9:13) orabat autem haec
scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus (9:14)
et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum
congestorum faceret nunc optat liberam reddere (9:15)
et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris
diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum
pollicetur (9:16) templum etiam
sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad
sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum (9:17)
super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum
Dei potestatem (9:18) sed non cessantibus
doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis
epistulam haec continentem (9:19) optimis civibus
Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus (9:20) si bene valetis et filii vestri et ex
sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias (9:21)
et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis
locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
(9:22) non desperans memet ipsum sed spem multam
habeo effugiendi infirmitatem (9:23) respiciens autem
quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet
principatum (9:24) ut si quid
contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa
derelicta non turbarentur (9:25) ad haec considerans
de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum
Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae
subiecta sunt (9:26) orate itaque vos et
peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium
meum (9:27) confido enim eum modeste et humane acturum et
sequentem propositum meum communem vobis fore (9:28)
igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre
in montibus miserabili obitu vita functus est (9:29)
transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad
Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit
Chapter 10
(10:1) Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino
se protegente templum quidem et civitatem recepit (10:2)
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus
est (10:3) et purgato templo aliud altare fecerunt et de
ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes
propositionis posuerunt (10:4) quibus gestis
rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab
ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (10:5) qua die autem templum ab alienigenis pollutum
fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
(10:6) et cum laetitia diebus octo egerunt in modum
tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more
bestiarum egerant (10:7) propter quod tyrsos
et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum (10:8) et decreverunt communi praecepto et decreto
universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos (10:9)
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se
habuit (10:10) nunc autem de
Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta
sunt (10:11) hic suscepto regno constituit super negotia
regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem (10:12)
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et
praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis (10:13) sed ob hoc accusatus ab amicis apud
Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo
recessisset veneno vitam finivit (10:14)
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos
debellabat (10:15) Iudaei vero qui
tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
(10:16) hii vero qui erant cum Macchabeo per
orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
(10:17) multaque vi insistentes loca obtinuerunt
occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt (10:18) quidam autem cum confugissent in duas turres
valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes (10:19)
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque
qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
(10:20) hii vero qui cum Simone erant cupiditate
ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis
dimiserunt quosdam effugere (10:21) cum autem
Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres
vendidissent adversariis eorum dimissis (10:22)
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres
occupavit (10:23) armis autem ac
manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
(10:24) Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat
superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis
Iudaeam capturus (10:25) Macchabeus autem
et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis
praecincti (10:26) ad altaris
crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex
dicit (10:27) et ita post
orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
(10:28) primo autem solis ortu utrique commiserunt
isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum
habebant (10:29) sed cum vehemens
pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis
praestantes (10:30) ex quibus duo
Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et
fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant (10:31) interfecti sunt autem viginti milia
quingenti et equites sescenti (10:32) Timotheus autem
confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas (10:33)
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus
quattuor (10:34) at hii qui in
turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
(10:35) sed cum dies quinta inlucesceret viginti
iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et
feroci animo incedentes ascendebant (10:36)
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos
maledicos vivos concremare (10:37) per continuum
autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius
Caerean et Apollofanem occiderunt (10:38)
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum
Israhel et victoriam illi dedit
Chapter 11
(11:1) sed parvo post tempore Lysias procurator
regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant
(11:2) congregatis octoginta milibus et equitatu
universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum
facturum (11:3) templum vero in
pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale
sacerdotium (11:4) nusquam recogitans
Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis
confidebat (11:5) ingressus autem
Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud
praesidium expugnabat (11:6) ut autem Macchabeus
et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba
simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel (11:7)
et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum
subire et ferre auxilium fratribus suis (11:8)
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques
in veste candida armis aureis hastam vibrans (11:9)
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum
homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (11:10)
ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos
Dominum (11:11) leonum autem
impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
(11:12) universos autem in fugam verterunt plures
vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit (11:13) et quia non insensatus erat secum ipse
reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad
eos (11:14) promisitque consensurum se omnibus quae
iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri (11:15)
annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque
Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit (11:16)
nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias
populo Iudaeorum salutem (11:17) Iohannes et
Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur
implerem (11:18) quaecumque igitur
regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit (11:19)
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse
temptabo (11:20) de ceteris autem
per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum (11:21) bene valete anno centesimo quadragesimo
octavo dioscori die mensis vicesima et quarta (11:22)
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri
salutem (11:23) patre nostro inter
deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere
diligentiam (11:24) audivimus Iudaeos
non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea
postulare concedi sibi legitima sua (11:25)
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum
restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem (11:26)
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate
bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant (11:27)
ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris
Iudaeis salutem (11:28) si valetis sic
estis ut volumus sed et ipsi bene valemus (11:29)
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud
nos (11:30) his igitur qui commeant usque ad diem
tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis (11:31)
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo
molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt (11:32)
misi autem et Menelaum qui vos adloquatur (11:33)
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
(11:34) miserunt autem etiam Romani epistulam ita se
habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
(11:35) de his quae Lysias cognatus regis concessit
vobis et nos concessimus (11:36) de quibus autem
iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit
vobis nos enim Antiochiam accedimus (11:37)
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
(11:38) bene valete anno centesimo quadragesimo
octavo quintadecima die mensis xandici
Chapter 12
(12:1) his factis pactionibus Lysias pergebat ad
regem Iudaei autem agriculturae operam dabant (12:2)
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et
Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
(12:3) Ioppitae vero tale quoddam flagitium
perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et
filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus (12:4)
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa
nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
(12:5) quam crudelitatem Iudas in suae gentis
homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
(12:6) venit adversus interfectores fratrum et
portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
(12:7) et cum haec ita egisset discessit quasi
iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus (12:8)
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus
secum Iudaeis (12:9) Iamnitis quoque
nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis
quadraginta (12:10) inde cum abissent
novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites
quingenti (12:11) cumque pugna
valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari
promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos (12:12)
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis
discessere ad tabernacula sua (12:13) adgressus est
autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium
promiscuarum cui nomen Caspin (12:14) hii vero qui intus
erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes
Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est (12:15)
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis
temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris (12:16)
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens
stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur (12:17)
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui
dicuntur Tubianei Iudaeos (12:18) et Timotheum
quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco
firmissimo praesidio (12:19) Dositheus autem et
Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia
viros (12:20) at Macchabeus
ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum
centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos (12:21)
cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum
adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum
angustias (12:22) cumque cohors
Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam
versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus
debilitarentur (12:23) Iudas autem
vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum (12:24) ipse vero Timotheus incidit in partes
Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis
parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret (12:25)
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum
dimiserunt propter fratrum salutem (12:26)
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
(12:27) post horum fugam et necem movit exercitum ad
Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris
consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus
(12:28) sed cum Omnipotentem invocassent qui
potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia
prostraverunt (12:29) inde ad civitatem
Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat (12:30)
contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis
haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint (12:31)
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt
Hierosolymam die sollemni septimanarum instante (12:32)
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae
(12:33) exivit autem cum peditibus tribus milibus et
equitibus quadringentis (12:34) quibus congressis
contigit paucos ruere Iudaeorum (12:35)
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet
illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit
in Marisa (12:36) at illis qui cum
Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli
fieri (12:37) incipiens voce
patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit (12:38) Iudas autem collecto exercitu venit in
civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum
egerunt (12:39) et sequenti die
venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris
paternis (12:40) invenerunt autem
sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos
omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse (12:41)
omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit
manifesta (12:42) atque ita ad
preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur
populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati
sunt (12:43) et facta conlatione duodecim milia dragmas
argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione
cogitans (12:44) nisi enim eos qui
ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis (12:45) et quia considerabat quod hii qui cum
pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam (12:46)
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato
solverentur
Chapter 13
(13:1) anno centesimo quadragesimo nono cognovit
Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam (13:2)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum
decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos
(13:3) commiscuit autem se illis et Menelaus et cum
multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in
principatum (13:4) sed Rex regum
suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis
est consuetudo conprehensum in eodem loco necari (13:5)
erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens
cineris haec prospectum habebat in praeceps (13:6)
inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad
interitum (13:7) et tali lege
praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum (13:8)
et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et
cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (13:9)
sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus
(13:10) quibus Iudas cognitis praecepit populo ut
die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos (13:11) quippe qui lege et patria sanctoque templo
privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus
subdi (13:12) omnibus itaque id
simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis
hortatus est eos Iudas ut se praepararent (13:13)
ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et
obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei (13:14)
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter
dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum
constituit (13:15) et dato signo suis
Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor
milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (13:16)
summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis
abierunt (13:17) hoc autem factum
est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione (13:18)
sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum
temptabat (13:19) et Bethsurae quod
erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
(13:20) his autem qui intus erant Iudas necessaria
mittebat (13:21) enuntiavit autem
mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
(13:22) iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant
in Bethsuris dextram dedit accepit abiit (13:23)
commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui
relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus
iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit
(13:24) Macchabeum amplexus est et fecit eum ab
Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem (13:25)
ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem
indignantes ne forte foedus inrumperent (13:26)
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque
est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit
Chapter 14
(14:1) sed post triennii tempus cognovit Iudas et
qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca
oportuna (14:2) et tenuisse
regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam (14:3)
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est
temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
(14:4) venit ad regem Demetrium centesimo
quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et
ipsa quidem die siluit (14:5) tempus autem
oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis
Iudaei niterentur (14:6) respondit ipsi qui
dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur
regnum esse quietum (14:7) nam et ego
defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni (14:8)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens
nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur (14:9)
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus
humanitatem tuam prospice (14:10) nam quamdiu
superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis (14:11)
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam
inflammaverunt Demetrium (14:12) qui statim
Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam (14:13)
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et
constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem (14:14)
tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias
et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes (14:15)
audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant
eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus
protegit (14:16) imperante autem
duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau (14:17)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu
adversariorum (14:18) Nicanor tamen
audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium
facere metuebat (14:19) quam ob rem misit
Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent (14:20) et cum diu de his consilium ageretur et ipse
dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere (14:21) itaque diem constituerunt qua secreto inter
se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae (14:22)
praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali
aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (14:23)
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae
congregatae fuerant dimisit (14:24) habebat autem
semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus (14:25)
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque
vivebant (14:26) Alchimus autem
videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis
adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse (14:27)
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori
dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere
Antiochiam (14:28) quibus cognitis
Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a
viro (14:29) sed quia regi resistere non poterat
oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret (14:30)
at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius
exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a
Nicanore (14:31) quod ut ille
cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas
hostias offerentibus iussit sibi tradi virum (14:32)
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum
ad templum (14:33) iuravit nisi mihi
vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero
patri consecrabo (14:34) et his dictis
abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis
ipsorum haec dicentes (14:35) tu Domine qui
universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis (14:36) et nunc sancte sanctorum omnium Domine
conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est (14:37)
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator
civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur (14:38) hic multis temporibus continentiae
propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
(14:39) volens autem Nicanor manifestare odium quod
habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent (14:40)
putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
(14:41) turbis autem inruere domum eius et ianuam
disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
(14:42) eligens nobiliter mori potius quam subditus
fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi (14:43)
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia
inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas
(14:44) quibus velociter locum dantibus casui eius
venit per mediam cervicem (14:45) et cum adhuc
spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam
pertransiit (14:46) et stans super
petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super
turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus
est
Chapter 15
(15:1) Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis
Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere (15:2)
Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et
barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
(15:3) at ille infelix interrogavit si est potens in
saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum (15:4)
et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi
septimam diem (15:5) at ille ait et ego
potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium
perficeret (15:6) et Nicanor quidem
cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda (15:7) Macchabeus autem confidebat semper cum omni
spe auxilium sibi a Domino adfuturum (15:8)
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent
adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam
(15:9) et adlocutus illos de lege et prophetis
admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit (15:10) et ita animis eorum erectis simul ostendens
gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem (15:11)
singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis
et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit (15:12) erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat
summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in
virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum (15:13) post haec apparuisse et alium virum aetate
et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (15:14)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui
multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (15:15) extendisse autem Hieremiam dexteram et
dedisse Iudae gladium aureum dicentem (15:16)
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei
Israhel (15:17) exhortati itaque
Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare
et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum
periclitaretur (15:18) erat enim pro
uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate
timor erat templi (15:19) sed et eos qui in
civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant (15:20) et cum iam omnes sperarent iudicium futurum
hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
(15:21) considerans Macchabeus adventum multitudinis
et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum
invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
(15:22) dixit autem invocans hoc modo tu Domine
misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque
milia (15:23) et nunc Dominator
caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
(15:24) ut metuant qui cum blasphemia veniunt
adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit (15:25)
Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant
(15:26) Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo
per orationes congressi sunt (15:27) manu quidem
pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice
delectati (15:28) cumque cessassent
et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis (15:29)
facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum
benedicebant (15:30) praecepit autem
Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero
abscisam Hierosolymam perferri (15:31) quo cum
convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce
erant (15:32) et ostenso capite
Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus
est (15:33) linguam etiam impii Nicanoris praecisam
iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi (15:34) omnes igitur caeli Dominum benedixerunt
dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit (15:35)
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit
auxilii Dei (15:36) itaque omnes
communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire (15:37) habere autem celebritatem tertiadecima die
mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die (15:38)
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa
ego quoque in his finem faciam sermonis (15:39)
et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne
concedendum est mihi (15:40) sicut enim vinum
semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus
sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus
EXPLICIT LIBER SECUNDUS MACCHABEORUM
[End of The Book of 2Maccabees]