The Book of 2Kings
IV Regum
Chapter 1
(1:1) praevaricatus est autem Moab in Israhel
postquam mortuus est Ahab (1:2) ceciditque Ohozias
per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite
Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac (1:3) angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis
Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum
Accaron (1:4) quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo
super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias (1:5) reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit
eis quare reversi estis (1:6) at illi responderunt
ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus
numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super
quem ascendisti non descendes sed morte morieris (1:7) qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba
haec (1:8) at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia
accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est (1:9) misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum
sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas (1:10)
respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et
devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum
eo (1:11) rursum misit ad eum principem quinquagenarium
alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende
(1:12) respondens Helias ait si homo Dei ego sum
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit
illum et quinquaginta eius (1:13) iterum misit
principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra
Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum
sunt (1:14) ecce descendit ignis de caelo et devoravit
duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae
meae (1:15) locutus est autem angelus Domini ad Heliam
dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (1:16) et locutus est ei haec dicit Dominus quia
misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis
interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris
(1:17) mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem
locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non
enim habebat filium (1:18) reliqua autem
verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
Chapter 2
(2:1) factum est autem cum levare vellet Dominus
Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis (2:2)
dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait
Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel
(2:3) egressi sunt filii prophetarum qui erant
Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et
ego novi silete (2:4) dixit autem Helias
ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te cumque venissent Hierichum (2:5) accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia
hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (2:6) dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit
anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter (2:7) et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem
ambo stabant super Iordanem (2:8) tulitque Helias
pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo
per siccum (2:9) cumque transissent
Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut
fiat duplex spiritus tuus in me (2:10) qui respondit rem
difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non
erit (2:11) cumque pergerent et incedentes
sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in
caelum (2:12) Heliseus autem videbat et clamabat pater mi
pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa
in duas partes (2:13) et levavit pallium
Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis (2:14) et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc
percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus (2:15) videntes autem filii prophetarum qui erant in
Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius
adoraverunt eum proni in terram (2:16) dixeruntque illi
ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit
eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere
(2:17) coegeruntque eum donec adquiesceret et
diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt
(2:18) et reversi sunt ad eum at ille habitabat in
Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire (2:19) dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu
ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis (2:20) at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent
(2:21) egressus ad fontem aquarum misit in eum sal
et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas
(2:22) sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc
iuxta verbum Helisei quod locutus est (2:23) ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et
inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (2:24) qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de
saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (2:25) abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam
Chapter 3
(3:1) Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel
in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis (3:2) et fecit malum coram Domino sed non sicut
pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius (3:3)
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec
recessit ab eis (3:4) porro Mesa rex Moab
nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus
suis (3:5) cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est
foedus quod habebat cum rege Israhel (3:6) egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel
(3:7) misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex
Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus
meus populus tuus equi mei equi tui (3:8) dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeae
(3:9) perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et
rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur
eos (3:10) dixitque rex Israhel eheu eheu eheu
congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (3:11) et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de
servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
(3:12) et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini
descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom (3:13) dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et
matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu
Moab (3:14) dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum
in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec
respexissem (3:15) nunc autem adducite
mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (3:16) haec dicit Dominus facite alveum torrentis
huius fossas et fossas (3:17) haec enim dicit
Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae
et iumenta vestra (3:18) parumque hoc est in
conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra (3:19) et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum
succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus
(3:20) factum est igitur mane quando sacrificium
offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis (3:21) universi autem Moabitae audientes quod
ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et
steterunt in terminis (3:22) primoque mane
surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi
sanguinem (3:23) dixeruntque sanguis
est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
(3:24) perrexeruntque in castra Israhel porro
consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt
Moab (3:25) et civitates destruxerunt et omnem agrum
optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna
fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et
magna ex parte percussa (3:26) quod cum vidisset
rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem
Edom et non potuerunt (3:27) arripiensque filium
suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in
Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam
Chapter 4
(4:1) mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum
clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum
et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (4:2)
cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa
respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (4:3) cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis
tuis vasa vacua non pauca (4:4) et ingredere et
claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint
tolles (4:5) ivit itaque mulier et clusit ostium super se
et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (4:6) cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo
stetitque oleum (4:7) venit autem illa et
indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de
reliquo (4:8) facta est autem quaedam dies et transiebat
Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde
transiret devertebat ad eam ut comederet panem (4:9) quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos
frequenter (4:10) faciamus ergo
cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat
ibi (4:11) facta est igitur dies quaedam et veniens
devertit in cenaculum et requievit ibi (4:12) dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram
eo (4:13) dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in
omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi
militiae quae respondit in medio populi mei habito (4:14) et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quaeras filium enim non habet et vir eius
senex est (4:15) praecepit itaque ut
vocaret eam quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium (4:16) dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at
illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae (4:17) et concepit mulier et peperit filium in
tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus (4:18) crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad patrem suum ad
messores (4:19) ait patri suo caput meum caput meum at ille
dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam (4:20) qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad
meridiem et mortuus est (4:21) ascendit autem et
conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (4:22)
vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram
usque ad hominem Dei et revertar (4:23) qui ait illi quam
ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendae neque sabbatum quae respondit vale (4:24) stravitque asinam et praecepit puero mina et
propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi (4:25)
profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir
Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa (4:26) vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium
tuum quae respondit recte (4:27) cumque venisset ad
virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam
anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi (4:28) quae dixit illi numquid petivi filium a
domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me (4:29) et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit
tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super
faciem pueri (4:30) porro mater pueri
ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
(4:31) Giezi autem praecesserat eos et posuerat
baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei
dicens non surrexit puer (4:32) ingressus est ergo
Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius (4:33) ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum (4:34) et ascendit et incubuit super puerum
posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit
se super eum et calefacta est caro pueri (4:35) at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et
oscitavit puer septies aperuitque oculos (4:36) et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait
tolle filium tuum (4:37) venit illa et
corruit ad pedes eius et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est (4:38) et Heliseus reversus est in Galgala erat
autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem
et coque pulmentum filiis prophetarum (4:39) et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et
collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat
enim quid esset (4:40) infuderunt ergo
sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non
potuerunt comedere (4:41) at ille adferte
inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis
in olla (4:42) vir autem quidam venit de Balsalisa deferens
viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo
ut comedat (4:43) responditque ei
minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim
dicit Dominus comedent et supererit (4:44) posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini
Chapter 5
(5:1) Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir
magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et
dives sed leprosus (5:2) porro de Syria
egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio
uxoris Naaman (5:3) quae ait ad dominam
suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam
habet (5:4) ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et
nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel (5:5) dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et
tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
(5:6) detulit litteras ad regem Israhel in haec
verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra
sua (5:7) cumque legisset rex Israhel litteras scidit
vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem
hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me (5:8) quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse
videlicet regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et
sciat esse prophetam in Israhel (5:9) venit ergo Naaman
cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei (5:10) misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem
caro tua atque mundaberis (5:11) iratus Naaman
recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua
locum leprae et curaret me (5:12) numquid non
meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo
vertisset se et abiret indignans (5:13) accesserunt ad eum
servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis
quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis (5:14) descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut
caro pueri parvuli et mundatus est (5:15) reversusque ad
virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa
terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (5:16) at ille respondit vivit Dominus ante quem sto
quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit (5:17) dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra
non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
(5:18) hoc autem solum est de quo depreceris Dominum
pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si
adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac
re (5:19) qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo
electo terrae tempore (5:20) dixitque Giezi puer
viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram
post eum et accipiam ab eo aliquid (5:21) et secutus est
Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait
rectene sunt omnia (5:22) et ille ait recte
dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da
eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices (5:23) dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti
in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram
eo (5:24) cumque venisset iam vesperi tulit de manu
eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt (5:25) ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non
ivit servus tuus quoquam (5:26) at ille nonne ait
cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti
argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas
(5:27) sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini
tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix
Chapter 6
(6:1) dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum
ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (6:2) eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi
locum ad habitandum qui dixit ite (6:3) et ait unus ex illis
veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam (6:4) et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna (6:5) accidit autem ut cum unus materiem succidisset
caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo
acceperam (6:6) dixit autem homo Dei
ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
(6:7) et ait tolle qui extendit manum et tulit
illud (6:8) rex autem Syriae pugnabat contra Israhel
consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias (6:9) misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens
cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (6:10) misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non
semel neque bis (6:11) conturbatumque est
cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit
apud regem Israhel (6:12) dixitque unus
servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia
verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo (6:13) dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in
Dothan (6:14) misit ergo illuc equos et currus et robur
exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem (6:15) consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis
et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (6:16) at ille respondit noli timere plures enim
nobiscum sunt quam cum illis (6:17) cumque orasset
Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus
equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei (6:18) hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc
caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei (6:19)
dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et
ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam (6:20) cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant
aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae (6:21)
dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater
mi (6:22) at ille ait non percuties neque enim cepisti
eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum
suum (6:23) adpositaque est eis ciborum magna praeparatio
et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in
terram Israhel (6:24) factum est autem
post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat
Samariam (6:25) factaque est fames magna in Samaria et tamdiu
obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum
quinque argenteis (6:26) cumque rex Israhel
transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (6:27) qui ait non te salvet Dominus unde salvare te
possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit (6:28) mulier ista dixit mihi da filium tuum ut
comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras (6:29) coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae
abscondit filium suum (6:30) quod cum audisset
rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad
carnem intrinsecus (6:31) et ait haec mihi
faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie (6:32) Heliseus autem sedebat in domo sua et senes
sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod
miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non
sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est (6:33)
et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum
malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino
Chapter 7
(7:1) dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec
dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta
Samariae (7:2) respondens unus de ducibus super cuius manum
rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris
qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes (7:3) quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse
volumus donec moriamur (7:4) sive ingredi
voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad
castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur
(7:5) surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad
castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt
(7:6) siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in
castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum
nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos (7:7)
surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et
asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes (7:8)
igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum
tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et
absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes
absconderunt (7:9) dixeruntque ad
invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane
sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (7:10) cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum
ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria (7:11) ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in
palatio regis intrinsecus (7:12) qui surrexit nocte
et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt
de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc
civitatem ingredi poterimus (7:13) respondit autem
unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa
multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus (7:14) adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad
castra Syrorum dicens ite videte (7:15) qui abierunt post
eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur
reversique nuntii indicaverunt regi (7:16) et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii
hordei statere uno iuxta verbum Domini (7:17) porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in
introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
(7:18) factumque est secundum sermonem viri Dei quem
dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore
cras in porta Samariae (7:19) quando responderat
dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris
et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes (7:20) evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus
est
Chapter 8
(8:1) Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius
vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim
Dominus famem et veniet super terram septem annis (8:2) quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra
Philisthim diebus multis (8:3) cumque finiti essent
anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et
agris suis (8:4) rex autem loquebatur
cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus (8:5) cumque ille narraret regi quomodo mortuum
suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis
dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus
(8:6) et interrogavit rex mulierem quae narravit ei
deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua
reliquit terram usque ad praesens (8:7) venit quoque
Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei
huc (8:8) et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et
vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea
hac (8:9) ivit igitur Azahel in occursum eius habens
secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus
Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (8:10) dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis
porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur (8:11) stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei
(8:12) cui Azahel ait quare dominus meus flet at
ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et
iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides (8:13) dixitque Azahel quid enim sum servus tuus
canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore
(8:14) qui cum recessisset ab Heliseo venit ad
dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet
sanitatem (8:15) cumque venisset
dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro
eo (8:16) anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et
Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda (8:17) triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in
Hierusalem (8:18) ambulavitque in
viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram
Domino (8:19) noluit autem Dominus disperdere Iudam propter
David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus
(8:20) in diebus eius recessit Edom ne esset sub
Iuda et constituit sibi regem (8:21) venitque Ioram
Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes
curruum populus autem fugit in tabernacula sua (8:22) recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore
illo (8:23) reliqua autem sermonum Ioram et universa quae
fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda (8:24) et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias
filius eius pro eo (8:25) anno duodecimo
Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae (8:26) viginti duorum annorum erat Ahazias cum
regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis
Israhel (8:27) et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod
malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit (8:28)
abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth
Galaad et vulneraverunt Syri Ioram (8:29) qui reversus est ut
curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro
Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat
Chapter 9
(9:1) Heliseus autem prophetes vocavit unum de
filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in
Ramoth Galaad (9:2) cumque veneris illuc
videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces
interius cubiculum (9:3) tenensque lenticulam
olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et
fugies et non ibi subsistes (9:4) abiit ergo
adulescens puer prophetae Ramoth Galaad (9:5) et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps
dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (9:6)
et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait
haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel (9:7) et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar
sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel
(9:8) perdamque omnem domum Ahab et interficiam de
Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel (9:9) et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii
Ahia (9:10) Hiezabel quoque comedent canes in agro
Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit (9:11) Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit
insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (9:12) at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi
et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel (9:13) festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in
similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu (9:14) coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii
Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem
Syriae (9:15) et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel
propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet
vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel (9:16) et ascendit et profectus est in Hiezrahel
Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram (9:17) igitur speculator qui stabat super turrem
Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in
occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia (9:18) abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia
dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad
eos et non revertitur (9:19) misit etiam currum
equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et
sequere me (9:20) nuntiavit autem
speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi
praeceps enim graditur (9:21) et ait Ioram iunge
currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus
suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis
(9:22) cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu
at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa
vigent (9:23) convertit autem Ioram manum suam et fugiens
ait ad Ahaziam insidiae Ahazia (9:24) porro Hieu tetendit
arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru
suo (9:25) dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice
eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius
quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (9:26) si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi
in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini
(9:27) Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per
viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est
iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi (9:28) et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in
sepulchro cum patribus suis in civitate David (9:29) anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam (9:30)
venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio
et ornavit caput suum et respexit per fenestram (9:31) ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum
suum (9:32) levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et
ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi (9:33) at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine
paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam (9:34) cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam
quia filia regis est (9:35) cumque issent ut
sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (9:36)
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum
suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel (9:37) et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super
faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel
Chapter 10
(10:1) erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria
scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios
Ahab dicens (10:2) statim ut
acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et
arma (10:3) eligite meliorem et eum qui vobis placuerit
de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri
(10:4) timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce
duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (10:5) miserunt ergo praepositus domus et praefectus
civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec
constituemus regem quodcumque tibi placet fac (10:6) rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita
filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri
apud optimates civitatis nutriebantur (10:7) cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et
posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel (10:8) venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite
ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane (10:9) cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi
contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos (10:10)
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est
Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
(10:11) percussit igitur Hieu omnes qui reliqui
erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo
reliquiae (10:12) et surrexit et
venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via (10:13)
invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi
responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae
(10:14) qui ait conprehendite eos vivos quos cum
conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex
eis quemquam (10:15) cumque abisset
inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum
sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille
levavit eum ad se in curru (10:16) dixitque ad eum
veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo (10:17)
duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad
unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (10:18)
congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem
colam eum amplius (10:19) nunc igitur omnes
prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat
sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut
disperderet cultores Baal (10:20) dixit sanctificate
diem sollemnem Baal vocavitque (10:21) et misit in
universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et
ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum (10:22) dixitque his qui erant super vestes proferte
vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes (10:23)
ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal
perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal
(10:24) ingressi sunt igitur ut facerent victimas et
holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus
his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius (10:25) factum est ergo cum conpletum esset
holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat
percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi
Baal (10:26) et protulerunt statuam de fano Baal et
conbuserunt (10:27) et comminuerunt
eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc (10:28) delevit itaque Hieu Baal de
Israhel (10:29) verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in
Dan (10:30) dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose
fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum
Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel (10:31) porro Hieu non custodivit ut ambularet in
lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat
Israhel (10:32) in diebus illis coepit Dominus taedere super
Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel (10:33)
a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab
Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan (10:34)
reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel (10:35)
et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz
filius eius pro eo (10:36) dies autem quos
regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria
Chapter 11
(11:1) Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum
filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (11:2) tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio
filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non
interficeretur (11:3) eratque cum ea in
domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram (11:4) anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum
Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
(11:5) et praecepit illis dicens iste sermo quem
facere debetis (11:6) tertia pars vestrum
introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad
portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa (11:7) duae vero partes e vobis omnes egredientes
sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (11:8) et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi
interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente (11:9) et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli
viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada
sacerdotem (11:10) qui dedit eis
hastas et arma regis David quae erant in domo Domini (11:11)
et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem
sinistram altaris et aedis circum regem (11:12)
produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum
regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (11:13)
audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum
Domini (11:14) vidit regem stantem super tribunal iuxta
morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit
vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (11:15)
praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam
extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in
templo Domini (11:16) inposueruntque ei
manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
(11:17) pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum
et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (11:18) ingressusque est omnis populus terrae
templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal
occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (11:19)
tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae
deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum
regum (11:20) laetatusque est omnis populus terrae et
civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis (11:21)
septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset
Chapter 12
(12:1) anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee (12:2) fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos
(12:3) verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus
immolabat et adolebat in excelsis incensum (12:4) dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a
praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum
Domini (12:5) accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum
et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione (12:6) igitur usque ad vicesimum tertium annum regis
Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi (12:7) vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis
templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite
eam (12:8) prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere
pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus (12:9) et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta
altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem
pecuniam quae deferebatur ad templum Domini (12:10)
cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et
pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini (12:11) et dabant eam iuxta numerum atque mensuram
in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis
his qui operabantur in domo Domini (12:12) et sarta tecta
faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur
instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum (12:13) verumtamen non fiebant ex eadem pecunia
hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae
inferebatur in templum Domini (12:14) his enim qui
faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini (12:15)
et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam
artificibus sed in fide tractabant eam (12:16)
pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini
quia sacerdotum erat (12:17) tunc ascendit
Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in
Hierusalem (12:18) quam ob rem tulit
Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et
quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis
misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem (12:19)
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro
verborum dierum regum Iuda (12:20) surrexerunt autem
servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
(12:21) Iozachar namque filius Semath et Iozabad
filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate
David regnavitque Amasias filius eius pro eo
Chapter 13
(13:1) anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis
Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis (13:2) et fecit malum coram Domino secutusque est
peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis (13:3) iratusque est furor Domini contra Israhel et
tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus
(13:4) deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et
audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae (13:5) et dedit Dominus Israheli salvatorem et
liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius
tertius (13:6) verumtamen non recesserunt a peccatis domus
Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in
Samaria (13:7) et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi
quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat
quasi pulverem in tritura areae (13:8) reliqua autem
sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Israhel (13:9) dormivitque Ioachaz
cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
(13:10) anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda
regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis (13:11)
et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit (13:12)
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo
pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
(13:13) et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam
autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
(13:14) Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et
mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus
Israhel et auriga eius (13:15) et ait illi
Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas (13:16) dixit ad regem Israhel pone manum tuam super
arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis
(13:17) et ait aperi fenestram orientalem cumque
aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis
contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam (13:18)
et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum
percussisset tribus vicibus et stetisset (13:19)
iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive
septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam
(13:20) mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum
latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno (13:21)
quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in
sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes
suos (13:22) igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel
cunctis diebus Ioachaz (13:23) et misertus est
Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit
disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus (13:24)
mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro
eo (13:25) porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de
manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum
Ioas et reddidit civitates Israheli
Chapter 14
(14:1) anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel
regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda (14:2) viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in
Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem (14:3) et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater
suus fecit (14:4) nisi hoc tantum
quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (14:5) cumque obtinuisset regnum percussit servos
suos qui interfecerant regem patrem suum (14:6) filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut
praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque
in peccato suo morietur (14:7) ipse percussit Edom
in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in
praesentem diem (14:8) tunc misit Amasias
nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
(14:9) remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem
Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem
transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum (14:10) percutiens invaluisti super Edom et
sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda
tecum (14:11) et non adquievit Amasias ascenditque Ioas
rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae (14:12) percussusque est Iuda coram Israhel et
fugerunt unusquisque in tabernacula sua (14:13)
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames
et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli
quadringentis cubitis (14:14) tulitque omne
aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et
reversus est Samariam (14:15) reliqua autem
verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Israhel (14:16)
dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et
regnavit Hieroboam filius eius pro eo (14:17)
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz
regis Israhel viginti quinque annis (14:18)
reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Iuda (14:19) factaque est contra eum coniuratio in
Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
(14:20) et asportaverunt in equis sepultusque est in
Hierusalem cum patribus suis in civitate David (14:21)
tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum
regem pro patre eius Amasia (14:22) ipse aedificavit
Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis (14:23)
anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis
Israhel in Samaria quadraginta et uno anno (14:24)
et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii
Nabath qui peccare fecit Israhel (14:25) ipse restituit
terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus
est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher
(14:26) vidit enim Dominus adflictionem Israhel
amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur
Israhel (14:27) nec locutus est Dominus ut deleret nomen
Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas (14:28)
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua
proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel (14:29) dormivitque
Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo
Chapter 15
(15:1) anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel
regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae (15:2) sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Iecelia de Hierusalem (15:3) fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius
(15:4) verumtamen excelsa non est demolitus adhuc
populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis (15:5) percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo
libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae
(15:6) reliqua autem sermonum Azariae et universa
quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda (15:7) et dormivit Azarias cum patribus suis
sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo
(15:8) anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae
regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus (15:9) et fecit quod malum est coram Domino sicut
fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
(15:10) coniuravit autem contra eum Sellum filius
Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo (15:11)
reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Israhel (15:12) ipse est sermo
Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum
Israhel factumque est ita (15:13) Sellum filius
Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
(15:14) et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa
venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro
eo (15:15) reliqua autem verborum Sellum et coniuratio
eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
(15:16) tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui
erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et
scidit eas (15:17) anno tricesimo
nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
(15:18) fecitque quod erat malum coram Domino non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius
(15:19) veniebat Phul rex Assyriorum in terram et
dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius
(15:20) indixitque Manahem argentum super Israhel
cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque
est rex Assyriorum et non est moratus in terra (15:21)
reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Israhel (15:22)
et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro
eo (15:23) anno quinquagesimo Azariae regis Iudae
regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio (15:24)
et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel (15:25) coniuravit autem
adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et
iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro
eo (15:26) reliqua autem sermonum Phaceia et universa
quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel (15:27) anno quinquagesimo secundo Azariae regis
Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis (15:28) et fecit quod malum erat coram Domino non
recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel (15:29)
in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel
domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in
Assyrios (15:30) coniuravit autem et tetendit insidias Osee
filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno
Ioatham filii Oziae (15:31) reliqua autem
sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel (15:32) anno secundo Phacee filii Romeliae regis
Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda (15:33)
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in
Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc (15:34)
fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus
operatus est (15:35) verumtamen excelsa
non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini
sublimissimam (15:36) reliqua autem
sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Iuda (15:37) in diebus illis coepit Dominus mittere in
Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae (15:38)
et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David
patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo
Chapter 16
(16:1) anno septimodecimo Phacee filii Romeliae
regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda (16:2) viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit
quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius (16:3)
sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per
ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel (16:4) immolabat quoque victimas et adolebat
incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso (16:5) tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum
cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum (16:6) in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei
venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc (16:7) misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus
ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum
me (16:8) et cum collegisset argentum et aurum quod
invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera (16:9) qui et adquievit voluntati eius ascendit enim
rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem
interfecit (16:10) perrexitque rex
Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz
ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius (16:11) extruxitque Urias sacerdos altare iuxta
omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de
Damasco (16:12) cumque venisset rex de Damasco vidit altare
et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (16:13) et libavit libamina et fudit sanguinem
pacificorum quae obtulerat super altare (16:14)
porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco
altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (16:15) praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti
dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et
sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem
sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad
voluntatem meam (16:16) fecit igitur Urias
sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz (16:17)
tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de
bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide (16:18) Musach quoque sabbati quod aedificaverat in
templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum
(16:19) reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda (16:20)
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et
regnavit Ezechias filius eius pro eo
Chapter 17
(17:1) anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee
filius Hela in Samaria super Israhel novem annis (17:2) fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant
(17:3) contra hunc ascendit Salmanassar rex
Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa (17:4) cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem
Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit
in carcerem (17:5) pervagatusque est
omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis (17:6) anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque
eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (17:7) factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de
manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos (17:8) et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et
regum Israhel quia similiter fecerant (17:9) et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in
cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (17:10)
feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum
nemorosum (17:11) et adolebant ibi
incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum (17:12) et coluerunt
inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc (17:13)
et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et
videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem
legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
(17:14) qui non audierunt sed induraverunt cervicem
suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo (17:15) et abiecerunt legitima eius et pactum quod
pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane
egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non
facerent sicut et illae faciebant (17:16) et dereliquerunt
omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam
militiam caeli servieruntque Baal (17:17) et consecrabant ei
filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent
malum coram Domino et inritarent eum (17:18)
iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non
remansit nisi tribus Iuda tantummodo (17:19)
sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus
Israhel quos operatus fuerat (17:20) proiecitque
Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie
sua (17:21) ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a
domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et
peccare eos fecit peccatum magnum (17:22) et ambulaverunt
filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis (17:23) usquequo auferret Dominus Israhel a facie
sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in
Assyrios usque in diem hanc (17:24) adduxit autem rex
Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in
civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus
eius (17:25) cumque ibi habitare coepissent non timebant
Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos (17:26)
nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare
fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce
interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae (17:27)
praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde
captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae (17:28) igitur cum venisset unus de sacerdotibus his
qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
Dominum (17:29) et unaquaeque gens fabricata est deum suum
posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus
habitabant (17:30) viri enim
babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt
Asima (17:31) porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii
autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis
Sepharvaim (17:32) et nihilominus
colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis
sublimibus (17:33) et cum Dominum
colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant
Samariam (17:34) usque in praesentem diem morem sequuntur
antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod
praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel (17:35)
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et
non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis (17:36)
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in
brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate (17:37)
caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut
faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (17:38)
et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos
alienos (17:39) sed Dominum Deum vestrum timete et ipse
eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum (17:40)
illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam
perpetrabant (17:41) fuerunt igitur
gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes
sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
Chapter 18
(18:1) anno tertio Osee filii Hela regis Israhel
regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda (18:2) viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in
Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae (18:3) fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus
(18:4) ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas
et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii
Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan (18:5) in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed
neque in his qui ante eum fuerunt (18:6) et adhesit Domino
et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
(18:7) unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad
quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit
ei (18:8) ipse percussit Philistheos usque Gazam et
omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (18:9) anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit
Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (18:10)
et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel
capta est Samaria (18:11) et transtulit rex
Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus
Medorum (18:12) quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed
praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque
fecerunt (18:13) anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit
Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas (18:14) tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad
regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex
Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri (18:15) deditque Ezechias omne argentum quod
reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (18:16)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse
adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (18:17)
misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem
Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta
aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis (18:18)
vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus
domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis (18:19)
dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae
est ista fiducia qua niteris (18:20) forsitan inisti
consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare (18:21) an speras in baculo harundineo atque
confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est
Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se (18:22)
quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius
abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in
Hierusalem (18:23) nunc igitur
transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis
ascensores eorum (18:24) et quomodo
potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter
currus et equites (18:25) numquid sine
Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et
demolire eam (18:26) dixerunt autem
Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem
intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum
(18:27) responditque eis Rabsaces numquid ad dominum
tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut
comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum (18:28)
stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni
regis Assyriorum (18:29) haec dicit rex non
vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea (18:30)
neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non
tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum (18:31)
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est
utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis
vestris (18:32) donec veniam et transferam vos in terram
quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram
olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus
liberabit nos (18:33) numquid
liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum (18:34)
ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt
Samariam de manu mea (18:35) quinam illi sunt
in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu
mea (18:36) tacuit itaque populus et non respondit ei
quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei (18:37)
venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius
Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
Chapter 19
(19:1) quae cum audisset rex Ezechias scidit
vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini (19:2) et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad
Esaiam prophetam filium Amos (19:3) qui dixerunt haec
dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et
vires non habet parturiens (19:4) si forte audiat
Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem
et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae
sunt (19:5) venerunt ergo servi regis Ezechiae ad
Esaiam (19:6) dixitque eis Esaias haec dicetis domino
vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis
Assyriorum me (19:7) ecce ego inmittam
ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
(19:8) reversus est igitur Rabsaces et invenit regem
Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (19:9) cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae
dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam
dicens (19:10) haec dicite Ezechiae regi Iudae non te
seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis
Assyriorum (19:11) tu enim ipse
audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris
liberari (19:12) numquid liberaverunt dii gentium singulos
quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in
Thelassar (19:13) ubi est rex Emath
et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava (19:14)
itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in
domum Domini et expandit eas coram Domino (19:15)
et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es
Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram (19:16)
inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba
Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (19:17)
vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium
(19:18) et miserunt deos eorum in ignem non enim
erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (19:19) nunc igitur Domine Deus noster salvos nos
fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus (19:20) misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam
dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum
audivi (19:21) iste est sermo quem locutus est Dominus de
eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem
(19:22) cui exprobrasti et quem blasphemasti contra
quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel (19:23) per manum servorum tuorum exprobrasti Domino
et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes
cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
(19:24) ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi
vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas (19:25)
numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc
adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae (19:26)
et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi
faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem
(19:27) habitaculum tuum et egressum tuum et viam
tuam ego praescivi et furorem tuum contra me (19:28)
insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in
naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti (19:29) tibi autem Ezechia hoc erit signum comede
hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite
plantate vineas et comedite fructum earum (19:30)
et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum
sursum (19:31) de Hierusalem quippe egredientur reliquiae
et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc (19:32)
quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec
mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio (19:33) per viam qua venit revertetur et civitatem
hanc non ingredietur dicit Dominus (19:34) protegamque urbem
hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum (19:35)
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum
centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens
abiit (19:36) et reversus est Sennacherib rex Assyriorum
et mansit in Nineve (19:37) cumque adoraret in
templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram
Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo
Chapter 20
(20:1) in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad
mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae
morieris enim et non vives (20:2) qui convertit
faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens (20:3) obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod
placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno (20:4) et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum
dicens (20:5) revertere et dic Ezechiae duci populi mei
haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die
tertio ascendes templum Domini (20:6) et addam diebus
tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam
propter me et propter David servum meum (20:7) dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius
curatus est (20:8) dixerat autem
Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum
Domini (20:9) cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod
facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem
gradibus (20:10) et ait Ezechias facile est umbram crescere
decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (20:11) invocavit itaque Esaias propheta Dominum et
reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus
(20:12) in tempore illo misit Berodach Baladan
filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset
Ezechias (20:13) laetatus est autem in adventum eorum
Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum
vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in
domo sua et in omni potestate sua (20:14) venit autem Esaias
propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de
terra longinqua venerunt de Babylone (20:15)
at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea
viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis (20:16)
dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini (20:17) ecce dies venient et auferentur omnia quae
sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait
Dominus (20:18) sed et de filiis tuis qui egredientur ex te
quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (20:19)
dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in
diebus meis (20:20) reliqua autem
sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in
civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda (20:21)
dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro
eo
Chapter 21
(21:1) duodecim annorum erat Manasses cum regnare
coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba
(21:2) fecitque malum in conspectu Domini iuxta
idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel (21:3) conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal
et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
(21:4) extruxitque aras in domo Domini de qua dixit
Dominus in Hierusalem ponam nomen meum (21:5) et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini
(21:6) et transduxit filium suum per ignem et
ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram
Domino et inritaret eum (21:7) posuit quoque
idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius
in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in
sempiternum (21:8) et ultra non faciam
commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi
eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (21:9) illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit
Dominus a facie filiorum Israhel (21:10) locutusque est
Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens (21:11)
quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt
Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis (21:12)
propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et
Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius (21:13)
et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo
Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
(21:14) dimittam vero reliquias hereditatis meae et
tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis
(21:15) eo quod fecerint malum coram me et
perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem
hanc (21:16) insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses
multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret
malum coram Domino (21:17) reliqua autem
sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Iuda (21:18) dormivitque
Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro
eo (21:19) viginti et duo annorum erat Amon cum regnare
coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de
Iethba (21:20) fecitque malum in conspectu Domini sicut
fecerat Manasses pater eius (21:21) et ambulavit in
omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit
eas (21:22) et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et
non ambulavit in via Domini (21:23) tetenderuntque ei
insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua (21:24)
percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et
constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo (21:25)
reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Iuda (21:26) sepelieruntque eum
in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo
Chapter 22
(22:1) octo annorum erat Iosias cum regnare
coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de
Besecath (22:2) fecitque quod placitum erat coram Domino et
ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram
(22:3) anno autem octavodecimo regis Iosiae misit
rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei (22:4) vade ad Helciam sacerdotem magnum ut
confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo
(22:5) deturque fabris per praepositos in domo
Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta
templi (22:6) tignariis videlicet et cementariis et his qui
interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum
(22:7) verumtamen non supputetur eis argentum quod
accipiunt sed in potestate habeant et in fide (22:8) dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque
Helcias volumen Saphan qui et legit illud (22:9) venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi
tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi
Domini (22:10) narravitque Saphan scriba regi dicens librum
dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege (22:11)
et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua
(22:12) et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham
filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens (22:13) ite et consulite Dominum super me et super
populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est
contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est
nobis (22:14) ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et
Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae
habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam (22:15)
et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad
me (22:16) haec dicit Dominus ecce ego adducam mala
super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda (22:17) quia dereliquerunt me et sacrificaverunt
diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non
extinguetur (22:18) regi autem Iuda
qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba
voluminis (22:19) et perterritum est
cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi
ait Dominus (22:20) idcirco colligam
te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae
inducturus sum super locum istum
Chapter 23
(23:1) et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit
et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem (23:2) ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo
sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba
libri foederis qui inventus est in domo Domini (23:3) stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et
custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba
foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (23:4) et praecepit rex Helciae pontifici et
sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal
et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem
eorum in Bethel (23:5) et delevit
aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem
et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli
(23:6) et efferri fecit lucum de domo Domini foras
Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum
vulgi (23:7) destruxit quoque aediculas effeminatorum quae
erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci (23:8) congregavitque omnes sacerdotes de
civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit
aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae
civitatis (23:9) verumtamen non
ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum
suorum (23:10) contaminavit quoque Thafeth quod est in
convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (23:11) abstulit quoque equos quos dederant reges
Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem
solis conbusit igni (23:12) altaria quoque
quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus
atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem
Cedron (23:13) excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad
dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et
Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (23:14) et contrivit statuas et succidit lucos
replevitque loca eorum ossibus mortuorum (23:15)
insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath
qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem
succenditque etiam lucum (23:16) et conversus
Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super
altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec
(23:17) et ait quis est titulus ille quem video
responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec
quae fecisti super altare Bethel (23:18) et ait dimittite
eum nemo commoveat ossa eius et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de
Samaria (23:19) insuper et omnia fana excelsorum quae erant
in civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias et fecit eis
secundum omnia opera quae fecerat in Bethel (23:20)
et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit
ossa humana super ea reversusque est Hierusalem (23:21)
et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum
est in libro foederis huius (23:22) nec enim factum
est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum
Iuda (23:23) sicut in octavodecimo anno regis Iosiae
factum est phase istud Domino in Hierusalem (23:24)
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae
fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro
quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (23:25)
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et
in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis
illi (23:26) verumtamen non est aversus Dominus ab ira
furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum
Manasses (23:27) dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a
facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit
nomen meum ibi (23:28) reliqua autem
verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
(23:29) in diebus eius ascendit Pharao Necho rex
Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in
Mageddo cum vidisset eum (23:30) et portaverunt eum
servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque
populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo
(23:31) viginti trium annorum erat Ioahaz cum
regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de
Lobna (23:32) et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae
fecerant patres eius (23:33) vinxitque eum
Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum
talentis argenti et talento auri (23:34) regemque
constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro
Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum (23:35) argentum autem et
aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et
unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni
Necho (23:36) viginti quinque annorum erat Ioiachim cum
regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de
Ruma (23:37) et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae
fecerant patres eius
Chapter 24
(24:1) in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex
Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum
(24:2) inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum
et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent
eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (24:3)
factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter
peccata Manasse universa quae fecit (24:4) et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc
rem noluit Dominus propitiari (24:5) reliqua autem
sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et
dormivit Ioiachim cum patribus suis (24:6) regnavitque Ioiachin filius eius pro eo (24:7) et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo
Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti (24:8)
decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit
in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem (24:9)
et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius
(24:10) in tempore illo ascenderunt servi
Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus (24:11) venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad
civitatem cum servi eius obpugnarent eam (24:12)
egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius
et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
(24:13) et protulit inde omnes thesauros domus
Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo
Domini iuxta verbum Domini (24:14) et transtulit
omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem
artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae (24:15) transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et
matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in
Babylonem (24:16) et omnes viros
robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex
Babylonis captivos in Babylonem (24:17) et constituit
Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam (24:18)
vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
(24:19) et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat Ioiachim (24:20) irascebatur enim
Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege
Babylonis
Chapter 25
(25:1) factum est autem anno nono regni eius mense
decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et
circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones (25:2) et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae
(25:3) nona die mensis praevaluitque fames in
civitate nec erat panis populo terrae (25:4) et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter
duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae
ducit ad campestria solitudinis (25:5) et persecutus est
exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo
dispersi sunt et reliquerunt eum (25:6) adprehensum ergo
regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium (25:7) filios autem Sedeciae occidit coram eo et
oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem (25:8) mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan
princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (25:9) et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit
igni (25:10) et muros Hierusalem in circuitu destruxit
omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum (25:11)
reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant
ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae (25:12) et de pauperibus terrae reliquit vinitores
et agricolas (25:13) columnas autem
aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem (25:14)
ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus
ministrabant tulerunt (25:15) necnon turibula et
fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae (25:16) id est columnas duas mare unum et bases quas
fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum (25:17)
decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se
altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et
columna secunda habebat ornatum (25:18) tulit quoque
princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
(25:19) et de civitate eunuchum unum qui erat
praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate
et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant
in civitate (25:20) quos tollens
Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha (25:21)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus
est Iuda de terra sua (25:22) populo autem qui
relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham
filii Saphan (25:23) quod cum audissent
omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam
venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth
Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum (25:24)
iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete
in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (25:25)
factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de
semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui
erant cum eo in Maspha (25:26) consurgens autem
omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes
Chaldeos (25:27) factum est vero anno tricesimo septimo
transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex
Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere (25:28) et locutus est ei benigna et posuit thronum
eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone (25:29)
et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in
conspectu eius cunctis diebus vitae suae (25:30)
annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per
singulos dies omnibus diebus vitae suae
EXPLICIT LIBER MALACHIM ID EST REGUM TERTIUS ET QUARTUS
[End of The Book of 2Kings]