The Book of 2John
Chapter 1
(1:1)
senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
(1:2)
propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
(1:3)
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
(1:4)
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
(1:5)
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
(1:6)
et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
(1:7)
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
(1:8)
videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
(1:9)
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
(1:10)
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
(1:11)
qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
(1:12)
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
(1:13)
salutant te filii sororis tuae electae
EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS
[End of The Book of 2John]