The Book of 2Corinthians
INCIPIT AD EOSDEM
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem
Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa
Achaia (1:2) gratia vobis et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo (1:3)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus
totius consolationis (1:4) qui consolatur nos
in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua
exhortamur et ipsi a Deo (1:5) quoniam sicut
abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra (1:6) sive autem tribulamur pro vestra exhortatione
et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos
patimur (1:7) et spes nostra firma
pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis (1:8) non enim volumus ignorare vos fratres de
tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet
nos etiam vivere (1:9) sed ipsi in nobis
ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
(1:10) qui de tantis periculis eripuit nos et eruet
in quem speramus quoniam et adhuc eripiet (1:11)
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis
est donationis per multos gratiae agantur pro nobis (1:12)
nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et
sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad
vos (1:13) non enim alia
scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
(1:14) sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria
vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi (1:15)
et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam
haberetis (1:16) et per vos transire
in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam (1:17) cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus
sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non (1:18)
fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et
non (1:19) Dei enim Filius
Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed
est in illo fuit (1:20) quotquot enim
promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram (1:21) qui autem confirmat nos vobiscum in Christum
et qui unxit nos Deus (1:22) et qui signavit nos
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (1:23)
ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra
Corinthum (1:24) non quia dominamur
fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis
Chapter 2
(2:1) statui autem hoc ipse apud me ne iterum in
tristitia venirem ad vos (2:2) si enim ego
contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me (2:3) et hoc ipsum scripsi ut non cum venero
tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum
gaudium omnium vestrum est (2:4) nam ex multa
tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam
caritatem habeo abundantius in vobis (2:5)
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes
vos (2:6) sufficit illi qui
eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus (2:7)
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur qui eiusmodi est (2:8) propter quod obsecro
vos ut confirmetis in illum caritatem (2:9)
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes
sitis (2:10) cui autem aliquid
donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
(2:11) ut non circumveniamur a Satana non enim
ignoramus cogitationes eius (2:12) cum venissem autem
Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (2:13) non habui requiem spiritui meo eo quod non
invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam (2:14) Deo autem gratias qui semper triumphat nos in
Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco (2:15)
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui
pereunt (2:16) aliis quidem odor
mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus (2:17) non enim sumus sicut plurimi adulterantes
verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
Chapter 3
(3:1) incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut
numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis (3:2) epistula nostra vos estis scripta in cordibus
nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus (3:3)
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non
atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
(3:4) fiduciam autem talem habemus per Christum ad
Deum (3:5) non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
(3:6) qui et idoneos nos fecit ministros novi
testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat (3:7) quod si ministratio mortis litteris deformata
in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus
eius quae evacuatur (3:8) quomodo non magis
ministratio Spiritus erit in gloria (3:9)
nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae
in gloria (3:10) nam nec
glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam (3:11) si enim quod evacuatur per gloriam est multo
magis quod manet in gloria est (3:12)
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur (3:13) et non sicut Moses ponebat velamen super
faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur (3:14) sed obtusi sunt sensus eorum usque in
hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo
evacuatur (3:15) sed usque in
hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum (3:16)
cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen (3:17) Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus
Domini ibi libertas (3:18) nos vero omnes
revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam
a Domini Spiritu
Chapter 4
(4:1) ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod
misericordiam consecuti sumus non deficimus (4:2)
sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum
Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram
Deo (4:3) quod si etiam
opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum (4:4)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio
evangelii gloriae Christi qui est imago Dei (4:5)
non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros
per Iesum (4:6) quoniam Deus qui
dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis
Dei in facie Christi Iesu (4:7) habemus autem
thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis (4:8) in omnibus tribulationem patimur sed non
angustiamur aporiamur sed non destituimur (4:9)
persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
(4:10) semper mortificationem Iesu in corpore nostro
circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur (4:11)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu
manifestetur in carne nostra mortali (4:12)
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis (4:13) habentes autem eundem spiritum fidei sicut
scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
(4:14) scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos
cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum (4:15)
omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in
gloriam Dei (4:16) propter quod non
deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in
diem (4:17) id enim quod in
praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus
operatur nobis (4:18) non contemplantibus
nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna
sunt
Chapter 5
(5:1) scimus enim quoniam si terrestris domus nostra
huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in
caelis (5:2) nam et in hoc
ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes (5:3) si tamen vestiti non nudi
inveniamur (5:4) nam et qui sumus in
tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a
vita (5:5) qui autem efficit
nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus (5:6)
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a
Domino (5:7) per fidem enim
ambulamus et non per speciem (5:8) audemus autem et
bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum (5:9) et ideo contendimus sive absentes sive
praesentes placere illi (5:10) omnes enim nos
manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum
sive malum (5:11) scientes ergo
timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos
nos esse (5:12) non iterum nos
commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur
et non in corde (5:13) sive enim mente
excedimus Deo sive sobrii sumus vobis (5:14)
caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus
est ergo omnes mortui sunt (5:15) et pro omnibus
mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
(5:16) itaque nos ex hoc neminem novimus secundum
carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus (5:17) si qua ergo in Christo nova creatura vetera
transierunt ecce facta sunt nova (5:18)
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium
reconciliationis (5:19) quoniam quidem Deus
erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum
reconciliationis (5:20) pro Christo ergo
legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
(5:21) eum qui non noverat peccatum pro nobis
peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
Chapter 6
(6:1) adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum
gratiam Dei recipiatis (6:2) ait enim tempore
accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies
salutis (6:3) nemini dantes ullam
offensionem ut non vituperetur ministerium (6:4)
sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in
tribulationibus in necessitatibus in angustiis (6:5)
in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in
ieiuniis (6:6) in castitate in
scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta (6:7) in verbo veritatis in virtute Dei per arma
iustitiae a dextris et sinistris (6:8)
per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces
sicut qui ignoti et cogniti (6:9) quasi morientes et
ecce vivimus ut castigati et non mortificati (6:10)
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam
nihil habentes et omnia possidentes (6:11)
os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
(6:12) non angustiamini in nobis angustiamini autem
in visceribus vestris (6:13) eandem autem
habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos (6:14)
nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate
aut quae societas luci ad tenebras (6:15)
quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum
infidele (6:16) qui autem consensus
templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et
inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (6:17)
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne
tetigeritis (6:18) et ego recipiam vos
et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
Chapter 7
(7:1) has igitur habentes promissiones carissimi
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore
Dei (7:2) capite nos neminem
laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus (7:3)
non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad
conmoriendum et ad convivendum (7:4)
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum
consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (7:5)
nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem
tribulationem passi foris pugnae intus timores (7:6)
sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
(7:7) non solum autem in adventu eius sed etiam in
solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro
me ita ut magis gauderem (7:8) quoniam et si
contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos
contristavit (7:9) nunc gaudeo non quia
contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo
detrimentum patiamini ex nobis (7:10)
quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur
saeculi autem tristitia mortem operatur (7:11)
ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur
sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in
omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio (7:12)
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui
passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
(7:13) ideo consolati sumus in consolatione autem
nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus
vobis (7:14) et si quid apud
illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio
nostra quae fuit ad Titum veritas facta est (7:15)
et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam
quomodo cum timore et tremore excepistis eum (7:16)
gaudeo quod in omnibus confido in vobis
Chapter 8
(8:1) notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei
quae data est in ecclesiis Macedoniae (8:2)
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima
paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum (8:3)
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii
fuerunt (8:4) cum multa
exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
(8:5) et non sicut speravimus sed semet ipsos
dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei (8:6)
ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam
istam (8:7) sed sicut in omnibus
abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia
abundetis (8:8) non quasi imperans
dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
(8:9) scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi
quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
(8:10) et consilium in hoc do hoc enim vobis utile
est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore (8:11)
nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et
perficiendi ex eo quod habetis (8:12)
si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non
habet (8:13) non enim ut aliis
sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate (8:14)
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum
abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est (8:15) qui multum non abundavit et qui modicum non
minoravit (8:16) gratias autem Deo
qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (8:17)
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate
profectus est ad vos (8:18) misimus etiam cum
illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias (8:19)
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac
gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram (8:20) devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac
plenitudine quae ministratur a nobis (8:21)
providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
(8:22) misimus autem cum illis et fratrem nostrum
quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in
vos (8:23) sive pro Tito qui
est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
(8:24) ostensionem ergo quae est caritatis vestrae
et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
Chapter 9
(9:1) nam de ministerio quod fit in sanctos ex
abundanti est mihi scribere vobis (9:2)
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam
Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos (9:3) misi autem fratres ut ne quod gloriamur de
vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis (9:4)
ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non
dicamus vos in hac substantia (9:5)
necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent
repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
(9:6) hoc autem qui parce seminat parce et metet et
qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet (9:7)
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem
enim datorem diligit Deus (9:8) potens est autem
Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in
omne opus bonum (9:9) sicut scriptum est
dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum (9:10)
qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et
multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae (9:11) ut in omnibus locupletati abundetis in omnem
simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo (9:12)
quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones in Domino (9:13)
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis
vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (9:14) et ipsorum obsecratione pro vobis
desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis (9:15)
gratias Deo super inenarrabili dono eius
Chapter 10
(10:1) ipse autem ego Paulus obsecro vos per
mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in
vobis (10:2) rogo autem ne
praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum
carnem ambulemus (10:3) in carne enim
ambulantes non secundum carnem militamus (10:4)
nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum
consilia destruentes (10:5) et omnem
altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in
obsequium Christi (10:6) et in promptu
habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia (10:7) quae secundum faciem sunt videte si quis
confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
(10:8) nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de
potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non
erubescam (10:9) ut autem non
existimer tamquam terrere vos per epistulas (10:10)
quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis
infirma et sermo contemptibilis (10:11)
hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et
praesentes in facto (10:12) non enim audemus
inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et
conparantes nosmet ipsos nobis (10:13)
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est
nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos (10:14)
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim
pervenimus in evangelio Christi (10:15)
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei
vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (10:16)
etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae
praeparata sunt gloriari (10:17) qui autem
gloriatur in Domino glorietur (10:18)
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus
commendat
Chapter 11
(11:1) utinam sustineretis modicum quid insipientiae
meae sed et subportate me (11:2) aemulor enim vos
Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (11:3) timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
(11:4) nam si is qui venit alium Christum praedicat
quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non
recepistis recte pateremini (11:5) existimo enim nihil
me minus fecisse magnis apostolis (11:6)
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum
vobis (11:7) aut numquid
peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi
vobis (11:8) alias ecclesias
expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum (11:9)
et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt
fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
(11:10) est veritas Christi in me quoniam haec
gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae (11:11)
quare quia non diligo vos Deus scit (11:12)
quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in
quo gloriantur inveniantur sicut et nos (11:13)
nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos
Christi (11:14) et non mirum ipse
enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (11:15)
non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum
finis erit secundum opera ipsorum (11:16)
iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et
ego modicum quid glorier (11:17) quod loquor non
loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae (11:18) quoniam multi gloriantur secundum carnem et
ego gloriabor (11:19) libenter enim
suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes (11:20)
sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si
quis extollitur si quis in faciem vos caedit (11:21)
secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in
insipientia dico audeo et ego (11:22)
Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
(11:23) ministri Christi sunt minus sapiens dico
plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus
frequenter (11:24) a Iudaeis
quinquies quadragenas una minus accepi (11:25)
ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in
profundo maris fui (11:26) in itineribus
saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus (11:27) in labore et aerumna in vigiliis multis in
fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate (11:28)
praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium
ecclesiarum (11:29) quis infirmatur et
non infirmor quis scandalizatur et ego non uror (11:30)
si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor (11:31) Deus et Pater Domini Iesu scit qui est
benedictus in saecula quod non mentior (11:32)
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me
conprehenderet (11:33) et per fenestram
in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
Chapter 12
(12:1) si gloriari oportet non expedit quidem veniam
autem ad visiones et revelationes Domini (12:2)
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra
corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum (12:3)
et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus
scit (12:4) quoniam raptus est
in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui (12:5)
pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus
meis (12:6) nam et si voluero
gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me
aut audit ex me (12:7) et ne magnitudo
revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
(12:8) propter quod ter Dominum rogavi ut discederet
a me (12:9) et dixit mihi
sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus
meis ut inhabitet in me virtus Christi (12:10)
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in
persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum (12:11) factus sum insipiens vos me coegistis ego
enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil
sum (12:12) signa tamen
apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus (12:13) quid est enim quod minus habuistis prae
ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam (12:14) ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et
non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare
sed parentes filiis (12:15) ego autem
libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus
diligar (12:16) sed esto ego vos
non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi (12:17)
numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos (12:18) rogavi Titum et misi cum illo fratrem
numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
(12:19) olim putatis quod excusemus nos apud vos
coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem (12:20) timeo enim ne forte cum venero non quales
volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates
dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos (12:21) ne iterum cum venero humiliet me Deus apud
vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione
et inpudicitia quam gesserunt
Chapter 13
(13:1) ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum
vel trium testium stabit omne verbum (13:2)
praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et
ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (13:3)
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur
sed potens est in vobis (13:4) nam et si
crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex
virtute Dei in vobis (13:5) vosmet ipsos
temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi
forte reprobi estis (13:6) spero autem quod
cognoscetis quia nos non sumus reprobi (13:7)
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod
bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus (13:8)
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
(13:9) gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos
autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem (13:10)
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus
dedit mihi in aedificationem et non in destructionem (13:11)
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et
Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (13:12)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
(13:13) gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas
Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS
[End of The Book of 2Corinthians]