The Book of 2Chronicles
II Paralipomenon
Chapter 1
(1:1) confortatus est ergo Salomon filius David in
regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (1:2)
praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et
iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum (1:3)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis
Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (1:4)
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi
fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (1:5)
altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat
coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (1:6)
ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in
eo mille hostias (1:7) ecce autem in ipsa
nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi (1:8)
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et
constituisti me regem pro eo (1:9) nunc igitur Domine
Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum
multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae (1:10)
da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis
enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare (1:11)
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti
divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti
autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem
(1:12) sapientia et scientia data sunt tibi divitias
autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis
tui (1:13) venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in
Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel (1:14)
congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et
duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
(1:15) praebuitque rex argentum et aurum in
Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine
magna (1:16) adducebantur autem
ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
(1:17) quadrigam equorum sescentis argenteis et
equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio
celebrabatur
Chapter 2
(2:1) decrevit autem Salomon aedificare domum nomini
Domini et palatium sibi (2:2) et numeravit
septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus
praepositosque eorum tria milia sescentos (2:3)
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti
ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit (2:4)
sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum
incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et
vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt
Israheli (2:5) domus autem quam
aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (2:6) quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei
dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum
sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo (2:7)
mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro
purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et
in Hierusalem quos praeparavit David pater meus (2:8)
sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi
tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis (2:9) ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam
cupio aedificare magna est nimis et inclita (2:10)
praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros
viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (2:11)
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus
populum suum idcirco te regnare fecit super eum (2:12)
et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui
dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et
palatium sibi (2:13) misi ergo tibi
virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum (2:14)
filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro
et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui
sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus
tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (2:15)
triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus es domine mi mitte servis
tuis (2:16) nos autem caedemus
ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea
in Hierusalem (2:17) numeravit igitur
Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater
eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (2:18)
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui
lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi
Chapter 3
(3:1) et coepit Salomon aedificare domum Domini in
Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan
Iebusei (3:2) coepit autem
aedificare mense secundo anno quarto regni sui (3:3)
et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis
cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti (3:4)
porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus
cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro
mundissimo (3:5) domum quoque maiorem
texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi
catenulas se invicem conplectentes (3:6)
stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo
(3:7) porro aurum erat probatissimum de cuius
lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in
parietibus (3:8) fecit quoque domum
sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti
cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis (3:9)
sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent
cenacula quoque texit auro (3:10) fecit etiam in domo
sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (3:11)
alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et
tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub
(3:12) similiter cherub alterius ala quinque habebat
cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius
contingebat (3:13) igitur alae
utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et
facies eorum versae erant ad exteriorem domum (3:14)
fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei
cherubin (3:15) ante fores etiam
templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque
cubitorum (3:16) necnon et quasi
catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis
interposuit (3:17) ipsas quoque
columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit
Iachin et quae ad levam Booz
Chapter 4
(4:1) fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum
longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis (4:2) mare etiam fusile decem cubitis a labio usque
ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat
gyrum eius (4:3) similitudo quoque
boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris
circuibant boves autem erant fusiles (4:4)
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem
et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (4:5)
porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis
vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas (4:6)
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut
lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
(4:7) fecit autem et candelabra aurea decem secundum
speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
(4:8) necnon et mensas decem posuitque eas in templo
quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum (4:9)
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit
aere (4:10) porro mare posuit
in latere dextro contra orientem ad meridiem (4:11)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis
in domo Dei (4:12) hoc est columnas
duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
(4:13) malagranata quoque quadringenta et retiacula
duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita
columnarum (4:14) bases etiam fecit
et concas quas superposuit basibus (4:15)
mare unum bovesque duodecim sub mari (4:16)
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo
Domini ex aere mundissimo (4:17) in regione Iordanis
fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha (4:18)
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus
aeris (4:19) fecitque Salomon
omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (4:20) candelabra quoque cum lucernis suis ut
lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo (4:21)
et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta
sunt (4:22) thymiamateria
quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in
sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo
Domini
Chapter 5
(5:1) intulit igitur Salomon omnia quae voverat
David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (5:2) post quae congregavit maiores natu Israhel et
cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis
Domini de civitate David quae est Sion (5:3)
venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis
septimi (5:4) cumque venissent
cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcam (5:5)
et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in
tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis (5:6)
rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui fuerant congregati ante
arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum
(5:7) et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini
in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (5:8) ita ut cherubin expanderent alas suas super
locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius (5:9) vectium autem quibus portabatur arca quia
paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre
non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem (5:10)
nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando
legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto (5:11)
egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant
inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus
erat (5:12) tam Levitae quam
cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti
byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis
sacerdotes centum viginti canentes tubis (5:13)
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis
musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare
coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus
Domini nube (5:14) nec possent
sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei
Chapter 6
(6:1) tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut
habitaret in caligine (6:2) ego autem aedificavi
domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum (6:3)
et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba
stabat intenta et ait (6:4) benedictus Dominus
Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (6:5) a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti
non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam
alium virum ut esset dux in populo meo Israhel (6:6)
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super
populum meum Israhel (6:7) cumque fuisset
voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel (6:8) dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas
tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem
(6:9) sed non tu aedificabis domum verum filius tuus
qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo (6:10)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David
patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei
Israhel (6:11) et posui in ea
arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel (6:12)
stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit
manus suas (6:13) siquidem fecerat
Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque
cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam
multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis (6:14)
ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis
pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (6:15) qui praestitisti servo tuo David patri meo
quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus
probat (6:16) nunc ergo Domine
Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui
sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut
et tu ambulasti coram me (6:17) et nunc Domine Deus
Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David (6:18)
ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli
caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi (6:19)
sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius
Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te (6:20)
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo
pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (6:21)
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi
tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et
propitiare (6:22) si peccaverit
quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in
domo ista (6:23) tu audies de caelo
et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum
retribuens ei secundum iustitiam suam (6:24)
si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi
egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto (6:25) tu exaudi de caelo et propitiare peccato
populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum (6:26) si clauso caelo pluvia non fluxerit propter
peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum
eos adflixeris (6:27) exaudi de caelo
Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et
da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum (6:28)
fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et
hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit
(6:29) si quis de populo tuo Israhel fuerit
deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac
(6:30) tu exaudi de caelo de sublimi scilicet
habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim
solus nosti corda filiorum hominum (6:31)
ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem
terrae quam dedisti patribus nostris (6:32)
externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua
propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco
isto (6:33) tu exaudies de
caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes
populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est
super domum hanc quam aedificavi (6:34)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua
miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini
tuo (6:35) ut exaudias de caelo preces eorum et
obsecrationem et ulciscaris (6:36) si autem et
peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos
eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est (6:37)
et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et
deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste
egimus (6:38) et reversi fuerint
ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te
contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini
tuo (6:39) ut exaudias de caelo hoc est de firmo
habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori
(6:40) tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi
tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto (6:41)
nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis (6:42) Domine Deus ne averseris faciem christi tui
memento misericordiarum David servi tui
Chapter 7
(7:1) cumque conplesset Salomon fundens preces ignis
descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum
(7:2) nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini
eo quod implesset maiestas Domini templum Domini (7:3)
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum
et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam
bonus quoniam in aeternum misericordia eius (7:4)
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
(7:5) mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus
(7:6) sacerdotes autem stabant in officiis suis et
Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia
eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel
stabat (7:7) sanctificavit quoque
Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare
aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (7:8) fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore
illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem
Aegypti (7:9) fecitque die octavo
collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
(7:10) igitur in die vicesimo tertio mensis septimi
dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et
Salomoni et Israhel populo suo (7:11)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde
suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (7:12)
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum
mihi in domum sacrificii (7:13) si clausero caelum
et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in
populum meum (7:14) conversus autem
populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit
paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram
eorum (7:15) oculi quoque mei
erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit (7:16) elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit
nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
(7:17) tu quoque si ambulaveris coram me sicut
ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque
servaveris (7:18) suscitabo thronum
regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in
Israhel (7:19) si autem aversi
fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis
alienis et adoraveritis eos (7:20) evellam vos de
terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in
parabolam et in exemplum cunctis populis (7:21)
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare
fecit Dominus sic terrae huic et domui huic (7:22)
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra
Aegypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa
haec mala
Chapter 8
(8:1) expletis autem viginti annis postquam
aedificavit Salomon domum Domini et domum suam (8:2)
civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios
Israhel (8:3) abiit quoque in
Emath Suba et obtinuit eam (8:4) et aedificavit
Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath (8:5) extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron
inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras (8:6)
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes
quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano
et in universa terra potestatis suae (8:7)
omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et
Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel (8:8)
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit
Salomon in tributarios usque in diem hanc (8:9)
porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri
bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius (8:10)
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui
erudiebant populum (8:11) filiam vero
Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in
domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini
(8:12) tunc obtulit Salomon holocausta Domino super
altare Domini quod extruxerat ante porticum (8:13)
ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in
kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et
in sollemnitate tabernaculorum (8:14)
et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis
suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei
et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei
(8:15) nec praetergressi sunt de mandatis regis tam
sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum (8:16) omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex
eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam (8:17)
tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra
Edom (8:18) misit autem ei
Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir
tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem
Chapter 9
(9:1) regina quoque Saba cum audisset famam
Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata
et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde
suo (9:2) et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit (9:3)
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam
aedificaverat (9:4) necnon cibaria
mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes
eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus
(9:5) dixitque ad regem verus sermo quem audieram in
terra mea de virtutibus et sapientia tua (9:6)
non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix
medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis (9:7) beati viri tui et beati servi tui hii qui
adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam (9:8)
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem
Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut
facias iudicia atque iustitiam (9:9)
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas
pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
(9:10) sed et servi Hiram cum servis Salomonis
adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas (9:11)
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia
citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
(9:12) rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta
quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis
suis (9:13) erat autem pondus
auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
(9:14) excepta ea summa quam legati diversarum
gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant
aurum et argentum Salomoni (9:15) fecit igitur rex
Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis
expendebantur (9:16) trecenta quoque
scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat
consitum nemore (9:17) fecit quoque rex
solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (9:18)
sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo
altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola (9:19)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit
tale solium in universis regnis (9:20)
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro
purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (9:21)
siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et
deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (9:22)
magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et
gloria (9:23) omnesque reges
terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde
eius (9:24) et deferebant ei
munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos
(9:25) habuit quoque Salomon quadraginta milia
equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat
rex in Hierusalem (9:26) exercuit etiam
potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos
Aegypti (9:27) tantamque copiam
praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur
in campestribus (9:28) adducebantur autem
ei equi de Aegypto cunctisque regionibus (9:29)
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan
prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium
Nabath (9:30) regnavit autem
Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis (9:31)
dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo
Roboam filius eius
Chapter 10
(10:1) profectus est autem Roboam in Sychem illuc
enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem (10:2)
quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc
ante Salomonem statim reversus est (10:3)
vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam
dicentes (10:4) pater tuus
durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de
onere subleva ut serviamus tibi (10:5)
qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus
(10:6) iniit consilium cum senibus qui steterant
coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo
(10:7) qui dixerunt ei si placueris populo huic et
lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore (10:8)
at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti
fuerant et erant in comitatu illius (10:9)
dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit
mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus (10:10)
at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic
loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus
digitus meus grossior est lumbis patris mei (10:11)
pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit
vos flagellis ego vero caedam scorpionibus (10:12)
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat
eis (10:13) responditque rex dura derelicto consilio
seniorum (10:14) locutusque est
iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos
flagellis ego vero caedam scorpionibus (10:15)
et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius
quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (10:16) populus autem universus rege duriora dicente
sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua
Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua (10:17) super filios autem Israhel qui habitabant in
civitatibus Iuda regnavit Roboam (10:18)
misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et
mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (10:19) recessitque Israhel a domo David usque ad
diem hanc
Chapter 11
(11:1) venit autem Roboam in Hierusalem et
convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut
dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum (11:2)
factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens (11:3) loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda
et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin (11:4)
haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur
unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt
nec perrexerunt contra Hieroboam (11:5)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in
Iuda (11:6) extruxitque
Bethleem et Aetham et Thecue (11:7) Bethsur quoque et
Soccho et Odollam (11:8) necnon Geth et
Maresa et Ziph (11:9) sed et Aduram et
Lachis et Azecha (11:10) Saraa quoque et
Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas (11:11) cumque clausisset eas muris posuit in eis
principes ciborumque horrea hoc est olei et vini (11:12)
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas
multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin (11:13)
sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis
sedibus suis (11:14) relinquentes
suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et
posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur (11:15)
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos
fecerat (11:16) sed et de cunctis
tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad
immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (11:17)
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos
ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus (11:18)
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam
Heliab filii Isai (11:19) quae peperit ei
filios Ieus et Somoriam et Zoom (11:20)
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza
et Salumith (11:21) amavit autem
Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat
concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias (11:22) constituit vero in capite Abiam filium
Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat (11:23)
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda
et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit
uxores
Chapter 12
(12:1) cumque roboratum fuisset regnum Roboam et
confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo (12:2)
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia
peccaverunt Domino (12:3) cum mille ducentis
curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet
et Trogoditae et Aethiopes (12:4) cepitque civitates
munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem (12:5)
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati
fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui
vos in manu Sesac (12:6) consternatique
principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus (12:7)
cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam
dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super
Hierusalem per manum Sesac (12:8) verumtamen servient
ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum (12:9)
recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et
domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (12:10) pro quibus fecit rex aeneos et tradidit
illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii (12:11)
cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque
referebant ad armamentarium suum (12:12)
verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus
siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona (12:13)
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et
unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit
Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama
Ammanitis (12:14) fecit autem malum
et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum (12:15)
opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo
videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus
(12:16) et dormivit Roboam cum patribus suis
sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo
Chapter 13
(13:1) anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit
Abia super Iudam (13:2) tribus annis
regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et
Hieroboam (13:3) cumque inisset Abia
certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem
octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (13:4) stetit igitur Abia super montem Someron qui
erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel (13:5)
num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in
sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis (13:6)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra
dominum suum (13:7) congregatique sunt
ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis
et corde pavido nec potuit resistere eis (13:8)
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios
David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in
deos (13:9) et eiecistis
sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui
non sunt dii (13:10) noster autem
Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in
ordine suo (13:11) holocausta quoque
offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur
panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad
vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (13:12) ergo in exercitu nostro dux Deus est et
sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum
patrum vestrorum quia non vobis expedit (13:13)
haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium
staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu (13:14)
respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad
Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt (13:15)
omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus
Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda (13:16)
fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum
(13:17) percussit ergo eos Abia et populus eius
plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium (13:18) humiliatique sunt filii Israhel in tempore
illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum
(13:19) persecutus est autem Abia fugientem
Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias
eius (13:20) nec valuit ultra
resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est (13:21) igitur Abia confortato imperio suo accepit
uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias (13:22) reliqua autem sermonum Abia viarumque et
operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo
Chapter 14
(14:1) dormivit autem Abia cum patribus suis et
sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis
decem (14:2) fecit autem Asa
quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et
excelsa (14:3) et confregit
statuas lucosque succidit (14:4) ac praecepit Iudae
ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata (14:5) et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et
fana et regnavit in pace (14:6) aedificavit quoque
urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino
largiente (14:7) dixit autem Iudae
aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta
sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt
igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit (14:8)
habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de
Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi
(14:9) egressus est autem contra eos Zara Aethiops
cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa (14:10) porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem
ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa (14:11)
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in
paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam
venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo
(14:12) exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa
et Iuda fugeruntque Aethiopes (14:13) et persecutus est
eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino
caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa (14:14) et percusserunt omnes civitates per
circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam
asportaverunt (14:15) sed et caulas
ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt
Hierusalem
Chapter 15
(15:1) Azarias autem filius Oded facto in se spiritu
Dei (15:2) egressus est in occursum Asa et dixit ei
audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis
si autem dereliqueritis derelinquet vos (15:3)
transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et
absque lege (15:4) cumque reversi
fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient (15:5) in tempore illo non erit pax egredienti et
ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum (15:6)
pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit
eos in omni angustia (15:7) vos ergo
confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro (15:8) quod cum audisset Asa verba scilicet et
prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas
ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (15:9) congregavitque universum Iuda et Beniamin et
advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod
Dominus Deus illius esset cum eo (15:10)
cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa
(15:11) immolaverunt Domino in die illa de manubiis
et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (15:12)
et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum
in toto corde et in tota anima sua (15:13)
si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad
maximum a viro usque ad mulierem (15:14)
iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu
bucinarum (15:15) omnes qui erant in
Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt
praestititque eis Dominus requiem per circuitum (15:16)
sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco
simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
(15:17) excelsa autem derelicta sunt in Israhel
attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius (15:18)
ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum
vasorumque diversam supellectilem (15:19)
bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa
Chapter 16
(16:1) anno autem tricesimo sexto regni eius
ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno
Asa (16:2) protulit ergo Asa argentum et aurum de
thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco
dicens (16:3) foedus inter me et
te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto
foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere (16:4)
quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui
percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (16:5) quod cum audisset Baasa desivit aedificare
Rama et intermisit opus suum (16:6) porro Asa rex
adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa
aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha (16:7)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti
fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu
tua (16:8) nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant
quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua
(16:9) oculi enim eius contemplantur universam
terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex
praesenti tempore contra te bella consurgent (16:10)
iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc
fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos (16:11)
opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et
Israhel (16:12) aegrotavit etiam
Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed
magis in medicorum arte confisus est (16:13)
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni
sui (16:14) et sepelierunt eum in sepulchro suo quod
foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis
meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia
Chapter 17
(17:1) regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et
invaluit contra Israhel (17:2) constituitque
militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in
civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius (17:3)
et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non
speravit in Baalim (17:4) sed in Deo patris
sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel (17:5)
confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat
factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria (17:6)
cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de
Iuda abstulit (17:7) tertio autem anno
regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in
civitatibus Iuda (17:8) et cum eis Levitas
Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam
Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes (17:9)
docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda
atque erudiebant populum (17:10) itaque factus est
pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra
Iosaphat (17:11) sed et Philisthei
Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia
septingentos et hircos totidem (17:12)
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda
domos ad instar turrium urbesque muratas (17:13)
et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in
Hierusalem (17:14) quorum iste
numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum
trecenta milia (17:15) post hunc Iohanan
princeps et cum eo ducenta octoginta milia (17:16)
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia
virorum fortium (17:17) hunc sequebatur
robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia (17:18) post istum etiam Iozabath et cum eo centum
octoginta milia expeditorum militum (17:19)
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in
universo Iuda
Chapter 18
(18:1) fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum
et adfinitate coniunctus est Ahab (18:2)
descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et
boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
(18:3) dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem
Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus
tecumque erimus in bello (18:4) dixitque Iosaphat
ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini (18:5)
congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth
Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu
regis (18:6) dixitque Iosaphat
numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus (18:7)
et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem
sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque
Iosaphat ne loquaris rex hoc modo (18:8)
vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium
Iembla (18:9) porro rex Israhel
et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam
Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis (18:10)
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his
ventilabis Syriam donec conteras eam (18:11)
omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et
prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (18:12)
nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno
ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque
prospera (18:13) cui respondit
Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (18:14)
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an
quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus
vestras (18:15) dixitque rex
iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini
(18:16) at ille ait vidi universum Israhel dispersum
in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad
domum suam in pace (18:17) et ait rex Israhel
ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
(18:18) at ille idcirco ait audite verbum Domini
vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et
sinistris (18:19) et dixit Dominus
quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et
alter alio (18:20) processit spiritus
et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies (18:21) at ille respondit egrediar et ero spiritus
mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac
ita (18:22) nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum
mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala (18:23) accessit autem Sedecias filius Chanana et
percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur
tibi (18:24) dixitque Micheas
tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
(18:25) praecepit autem rex Israhel dicens tollite
Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium Ammelech (18:26) et dicetis haec dicit rex mittite hunc in
carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace (18:27) dixitque Micheas si reversus fueris in pace
non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (18:28)
igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
(18:29) dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo
habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad
bellum (18:30) rex autem Syriae
praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum
regem Israhel (18:31) itaque cum
vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille
clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (18:32)
cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt
eum (18:33) accidit autem ut unus e populo sagittam in
incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte
manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum (18:34)
et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros
usque ad vesperam et mortuus est occidente sole
Chapter 19
(19:1) reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum
suam pacifice in Hierusalem (19:2) cui occurrit Hieu
filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et
idcirco iram quidem Domini merebaris (19:3)
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et
praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum (19:4)
habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee
usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (19:5) constituitque iudices terrae in cunctis
civitatibus Iuda munitis per singula loca (19:6)
et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium
sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit (19:7)
sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum
Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (19:8)
in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes
familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius (19:9) praecepitque eis dicens sic agetis in timore
Dei fideliter et corde perfecto (19:10)
omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter
cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus
ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis
et non peccabitis (19:11) Amarias autem
sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui
est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram
vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis
Chapter 20
(20:1) post haec congregati sunt filii Moab et filii
Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum (20:2)
veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna
de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est
Engaddi (20:3) Iosaphat autem
timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
(20:4) congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed
et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum (20:5)
cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante
atrium novum (20:6) ait Domine Deus
patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et
potentia nec quisquam tibi potest resistere (20:7)
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo
Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (20:8)
habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo
dicentes (20:9) si inruerint super
nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est
nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies
(20:10) nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons
Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis
et non interfecerunt illos (20:11) e contrario agunt
et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis (20:12)
Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut
possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum
habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (20:13)
omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis
suis (20:14) erat autem
Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem
factus est spiritus Domini in medio turbae (20:15)
et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit
Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei
(20:16) cras descendetis contra eos ascensuri enim
sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem
Hieruhel (20:17) non eritis vos qui
dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem
nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (20:18) Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores
Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (20:19)
porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce
magna in excelsum (20:20) cumque mane
surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me
Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et
cuncta evenient prospera (20:21) deditque consilium
populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona
dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius (20:22)
cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum
scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi
sunt (20:23) namque filii Ammon
et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere
perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (20:24)
porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem vidit procul omnem
late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere
(20:25) venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo
ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa
pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae
magnitudine (20:26) die autem quarto
congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis
Benedictionis usque in praesentem diem (20:27)
reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in
Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis
(20:28) ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis
et citharis et tubis in domum Domini (20:29)
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset
Dominus contra inimicos Israhel (20:30)
quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per circuitum
(20:31) regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat
triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Azuba filia Selachi (20:32)
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant
coram Domino (20:33) verumtamen excelsa
non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum (20:34) reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et
novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel
(20:35) post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda
cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima (20:36)
et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in
Asiongaber (20:37) prophetavit autem
Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera
tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis
Chapter 21
(21:1) dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et
sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo (21:2) qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et
Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii Iosaphat regis
Israhel (21:3) deditque eis pater
suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit
Ioram eo quod esset primogenitus (21:4)
surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes
fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel (21:5)
triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in
Hierusalem (21:6) ambulavitque in
viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu
Domini (21:7) noluit autem
Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam
et filiis eius omni tempore (21:8) in diebus illis
rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem (21:9)
cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum
surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius
(21:10) attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione
Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum
patrum suorum (21:11) insuper et excelsa
fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
(21:12) adlatae sunt autem ei litterae ab Helia
propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis
Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda (21:13)
sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores
Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te
occidisti (21:14) ecce Dominus
percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua
(21:15) tu autem aegrotabis pessimo languore uteri
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos (21:16)
suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines
sunt Aethiopibus (21:17) et ascenderunt in
terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et
filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat (21:18) et super haec omnia percussit eum Dominus
alvi languore insanabili (21:19) cumque diei
succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus
tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima
et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius
(21:20) triginta duum annorum fuit cum regnare
coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David
verumtamen non in sepulchro regum
Chapter 22
(22:1) constituerunt autem habitatores Hierusalem
Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones
Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda (22:2) filius quadraginta duo annorum erat Ochozias
cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri
(22:3) sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab
mater enim eius inpulit eum ut impie ageret (22:4)
fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei
consiliarii post mortem patris sui in interitum eius (22:5)
ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in
bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram (22:6) qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel
multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut
inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem (22:7)
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset
egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
(22:8) cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit
principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit illos (22:9) ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit
latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat
Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
(22:10) siquidem Otholia mater eius videns quod
mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram (22:11) porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium
Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in
cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror
Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum (22:12)
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super
terram
Chapter 23
(23:1) anno autem septimo confortatus Ioiadae
adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded
et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus (23:2) qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas
de cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem (23:3) iniit igitur omnis multitudo pactum in domo
Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios
David (23:4) iste est ergo sermo
quem facietis (23:5) tertia pars vestrum
qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis
et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus
Domini (23:6) nec quisquam alius
ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia
sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (23:7)
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus
fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (23:8) fecerunt igitur Levitae et universus Iuda
iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per
ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non
dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (23:9) deditque Ioiadae sacerdos centurionibus
lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini (23:10) constituitque omnem populum tenentium
pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum
regis (23:11) et eduxerunt
filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem
unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex
(23:12) quod cum audisset Otholia vocem scilicet
currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini (23:13) cumque vidisset regem stantem super gradum
in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et
diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae
insidiae (23:14) egressus autem
Ioiadae pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et
interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini (23:15) et inposuerunt cervicibus eius manus cumque
intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi (23:16)
pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum et regem ut esset populus
Domini (23:17) itaque ingressus
est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque
sacerdotem Baal interfecerunt ante aras (23:18)
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac
Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi
in gaudio et canticis iuxta dispositionem David (23:19)
constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus
in omni re (23:20) adsumpsitque
centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de
domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio
regali (23:21) laetatusque est
omnis populus terrae et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio
Chapter 24
(24:1) septem annorum erat Ioas cum regnare
coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
(24:2) fecitque quod bonum est coram Domino cunctis
diebus Ioiadae sacerdotis (24:3) accepit autem ei
Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias (24:4)
post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini (24:5) congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit
eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri
per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius (24:6) vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei
quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a
Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii
(24:7) Otholia enim impiissima et filii eius
destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum
Baalim (24:8) praecepit ergo rex
et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus (24:9) et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut
deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in
deserto (24:10) laetatique sunt
cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut
impleretur (24:11) cumque tempus
esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba
regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant
ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia
(24:12) quam dederunt rex et Ioiada his qui
praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut
instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur
(24:13) egeruntque hii qui operabantur industrie et
obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam
stare fecerunt (24:14) cumque conplessent
omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in
ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in
domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae (24:15)
senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset
annorum (24:16) sepelieruntque eum
in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius (24:17) postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt
principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis (24:18) et dereliquerunt templum Domini Dei patrum
suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc
peccatum (24:19) mittebatque eis
prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant (24:20) spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium
Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini
praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos
(24:21) qui congregati adversus eum miserunt lapides
iuxta regis imperium in atrio domus Domini (24:22)
et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum
sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (24:23) cumque evolutus esset annus ascendit contra
eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam
praedam miserunt regi Damascum (24:24)
et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum
infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere
iudicia (24:25) et abeuntes
dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii
Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed
non in sepulchris regum (24:26) insidiati vero
sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis (24:27) porro filii eius ac summa pecuniae quae
adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias
filius eius pro eo
Chapter 25
(25:1) viginti quinque annorum erat Amasias cum
regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de
Hierusalem (25:2) fecitque bonum in
conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto (25:3)
cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem
suum (25:4) sed filios eorum
non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro
filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur (25:5) congregavit igitur Amasias Iudam et
constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti
annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et
clypeum (25:6) mercede quoque
conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti (25:7)
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non
est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim (25:8)
quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab
hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere (25:9)
dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus
Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura
(25:10) separavit itaque Amasias exercitum qui
venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in
regionem suam (25:11) porro Amasias
confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem
milia (25:12) et alia decem
milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de
summo in praeceps qui universi crepuerunt (25:13)
at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in
civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
(25:14) Amasias vero post caedem Idumeorum et
adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat
incensum (25:15) quam ob rem iratus
Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum
suum de manu tua (25:16) cumque haec ille
loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit
quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio
meo (25:17) igitur Amasias rex Iuda inito pessimo
consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo
(25:18) at ille remisit nuntium dicens carduus qui
est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in
silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (25:19)
dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur
malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum (25:20)
noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium
propter deos Edom (25:21) ascendit igitur
Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames
Iudae (25:22) corruitque Iudas
coram Israhel et fugit in tabernacula sua (25:23)
porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in
Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli
quadringentis cubitis (25:24) omne quoque aurum
et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae
necnon et filios obsidum reduxit Samariam (25:25)
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex
Israhel quindecim annis (25:26) reliqua vero
sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
(25:27) qui postquam recessit a Domino tetenderunt
ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi (25:28) reportantesque super equos sepelierunt eum
cum patribus suis in civitate David
Chapter 26
(26:1) omnis autem populus Iuda filium eius Oziam
annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia (26:2)
ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum
patribus suis (26:3) sedecim annorum
erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Hiechelia de Hierusalem (26:4) fecitque quod erat
rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius (26:5)
et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque
requireret Dominum direxit eum in omnibus (26:6)
denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum
Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim (26:7) et adiuvit eum Deus contra Philisthim et
contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas (26:8)
pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum
Aegypti propter crebras victorias (26:9)
aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis
et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas (26:10)
extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa
pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in
Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus (26:11)
fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel
scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis (26:12) omnisque numerus principum per familias
virorum fortium duum milium sescentorum (26:13)
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant
apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (26:14)
praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et
loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides (26:15)
et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in
angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur
ei Dominus et corroborasset illum (26:16)
sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum
Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis
(26:17) statimque ingressus post eum Azarias
sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi (26:18)
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino
sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario
ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (26:19)
iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur
sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare
thymiamatis (26:20) cumque respexisset
eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum
sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (26:21) fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem
mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham
filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae (26:22)
reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos
propheta (26:23) dormivitque Ozias
cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham
filius eius pro eo
Chapter 27
(27:1) viginti quinque annorum erat Ioatham cum
regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
(27:2) fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta
omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus
delinquebat (27:3) ipse aedificavit
portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit (27:4)
urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et
turres (27:5) ipse pugnavit
contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et
decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et
tertio (27:6) corroboratusque est
Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (27:7)
reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro
regum Israhel et Iuda (27:8) viginti quinque
annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem (27:9) dormivitque Ioatham cum patribus suis et
sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo
Chapter 28
(28:1) viginti annorum erat Achaz cum regnare
coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater
eius (28:2) sed ambulavit in
viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim (28:3)
ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne
iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel (28:4) sacrificabat quoque et thymiama succendebat
in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso (28:5)
tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque
praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus
plaga grandi (28:6) occiditque Phacee
filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum
Deum patrum suorum (28:7) eodem tempore
occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum
a rege (28:8) ceperuntque filii
Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque
eam in Samariam (28:9) ea tempestate erat
ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus
Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut
caelum pertingeret vestra crudelitas (28:10)
insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod
nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro (28:11)
sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris
quia magnus furor Domini inminet vobis (28:12)
steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan
Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de
proelio (28:13) et dixerunt eis
non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare
delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel (28:14) dimiseruntque viri bellatores praedam et
universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine (28:15)
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi
erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque
propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore
inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt
Samariam (28:16) tempore illo misit
rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans (28:17)
veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam
magnam (28:18) Philisthim quoque
diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho
quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis (28:19)
humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio
et contemptui habuisset Dominum (28:20)
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo
resistente vastavit (28:21) igitur Achaz
spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei
profuit (28:22) insuper et in
tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz (28:23) immolavit diis Damasci victimas
percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e
contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel (28:24)
direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi
Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem (28:25)
in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam
provocavit Dominum Deum patrum suorum (28:26)
reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in
libro regum Iuda et Israhel (28:27) dormivitque Achaz
cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum
Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo
Chapter 29
(29:1) igitur Ezechias regnare coepit cum viginti
quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia
Zacchariae (29:2) fecitque quod erat
placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius (29:3) ipse anno et mense primo regni sui aperuit
valvas domus Domini et instauravit eas (29:4)
adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam
orientalem (29:5) dixitque ad eos
audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de
sanctuario (29:6) peccaverunt patres
nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a
tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum (29:7)
cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non
adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel (29:8)
concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in
commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris (29:9) en corruerunt patres nostri gladiis filii
nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus (29:10) nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus
cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae (29:11)
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi
colatis eum et cremetis incensum (29:12)
surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath
porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma
et Eden filius Ioaha (29:13) at vero de filiis
Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias (29:14) necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed
et de filiis Idithun Semeias et Ozihel (29:15)
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis
et imperium Domini ut expiarent domum Dei (29:16)
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem
inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad
torrentem Cedron foras (29:17) coeperunt autem
prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini
expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant
impleverunt (29:18) ingressi quoque
sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque
eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (29:19)
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam
praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (29:20)
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit
domum Domini (29:21) obtuleruntque
simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro
Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (29:22) mactaverunt igitur tauros et susceperunt
sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super
altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (29:23)
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque
manus suas super eos (29:24) et immolaverunt
illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel
praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato (29:25)
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis
secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per
manum prophetarum eius (29:26) steteruntque
Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas (29:27)
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur
holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel
reppererat concrepare (29:28) omni autem turba
adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
(29:29) cumque finita esset oblatio incurvatus est
rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt (29:30)
praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et
Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt (29:31) Ezechias autem etiam haec addidit implestis
manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo
hostias et laudes et holocausta mente devota (29:32)
porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta
arietes centum agnos ducentos (29:33) sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia (29:34) sacerdotes vero pauci erant nec poterant
sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur
opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam
sacerdotes (29:35) fuerunt igitur
holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus
Domini (29:36) laetatusque est
Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri
placuerat
Chapter 30
(30:1) misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et
Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent
phase Domino Deo Israhel (30:2) inito ergo consilio
regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo
(30:3) non enim occurrerant facere in tempore suo
quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in
Hierusalem (30:4) placuitque sermo
regi et omni multitudini (30:5) et decreverunt ut
mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel
in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est (30:6)
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum
Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et
Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum (30:7) nolite fieri sicut patres vestri et fratres
qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis
(30:8) nolite indurare cervices vestras sicut patres
vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo
patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius (30:9)
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt
misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens
est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum
(30:10) igitur cursores pergebant velociter de
civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus
eos (30:11) attamen quidam viri ex Aser et Manasse et
Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem (30:12)
in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta
praeceptum regis et principum verbum Domini (30:13)
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in
mense secundo (30:14) et surgentes
destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum
subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron (30:15)
immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque
Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini (30:16)
steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes
vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (30:17)
eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his
qui non occurrerant sanctificari Domino (30:18)
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata
non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus
propitiabitur (30:19) cunctis qui in
toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati
sunt (30:20) quem exaudivit
Dominus et placatus est populo (30:21)
feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum
septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa
quae suo officio congruebant (30:22) et locutus est
Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus
sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum
(30:23) placuitque universae multitudini ut
celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio (30:24) Ezechias enim rex Iuda praebuerat
multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem
milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo (30:25)
et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae
frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
(30:26) factaque est grandis celebritas in
Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat
(30:27) surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae
benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli
Chapter 31
(31:1) cumque haec fuissent rite celebrata egressus
est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti
sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse
donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
(31:2) Ezechias vero constituit turmas sacerdotales
et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad
holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini
(31:3) pars autem regis erat ut de propria eius
substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus
ceteris sicut scriptum est in lege Mosi (31:4)
praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et
Levitis et possent vacare legi Domini (31:5)
quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii
Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt
(31:6) sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant
in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque
universa portantes fecerunt acervos plurimos (31:7)
mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt
eos (31:8) cumque ingressi fuissent Ezechias et
principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel (31:9) interrogavitque Ezechias sacerdotes et
Levitas cur ita iacerent acervi (31:10)
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt
offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit
Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (31:11)
praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum
fecissent (31:12) intulerunt tam
primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei
frater eius secundus (31:13) post quem Ieihel
et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus
Domini ad quos omnia pertinebant (31:14)
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae
sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum (31:15) et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et
Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis
partes minoribus atque maioribus (31:16)
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini
et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones
suas (31:17) sacerdotibus per
familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas (31:18) universaeque multitudini tam uxoribus quam
liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur
(31:19) sed et filiorum Aaron per agros et suburbana
urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et
Levitis (31:20) fecit ergo
Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo
suo (31:21) in universa cultura ministerii domus Domini
iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus
est
Chapter 32
(32:1) post quae et huiuscemodi veritatem venit
Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere
(32:2) quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet
Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem (32:3)
inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae
erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia (32:4)
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat
in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam
(32:5) aedificavit quoque agens industrie omnem
murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in
civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos (32:6)
constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea
portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens (32:7)
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et
universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
(32:8) cum illo est brachium carneum nobiscum
Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi
verbis Ezechiae regis Iuda (32:9) quae postquam gesta
sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis
ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (32:10)
haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in
Hierusalem (32:11) num Ezechias
decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis
Assyriorum (32:12) numquid non iste
est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno
adorabitis et in ipso conburetis incensum (32:13)
an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid
praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (32:14) quis est de universis diis gentium quas
vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de
hac manu (32:15) non vos ergo
decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium
atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester
poterit eruere vos de hac manu (32:16)
sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam
servum eius (32:17) epistulas quoque
scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum
non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu
ista (32:18) insuper et clamore
magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet
civitatem (32:19) locutusque est
contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum (32:20) oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias
filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum (32:21) et misit Dominus angelum qui percussit omnem
virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram
suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum
gladio (32:22) salvavitque
Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et
praestitit ei quietem per circuitum (32:23)
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae
regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus (32:24)
in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque
eum et dedit ei signum (32:25) sed non iuxta
beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac
Hierusalem (32:26) humiliatusque est
postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos
ira Domini in diebus Ezechiae (32:27) fuit autem
Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi
aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii (32:28)
apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque
pecoribus (32:29) et urbes
exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam
multam nimis (32:30) ipse est Ezechias
qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus
operibus suis fecit prospere quae voluit (32:31)
attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de
portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in
corde eius (32:32) reliqua autem
sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro
regum Iuda et Israhel (32:33) dormivitque
Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias
universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo
Chapter 33
(33:1) duodecim annorum erat Manasses cum regnare
coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem (33:2)
fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus
coram filiis Israhel (33:3) et conversus
instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et
adoravit omnem militiam caeli et coluit eam (33:4)
aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit
nomen meum in aeternum (33:5) aedificavit autem
ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini (33:6)
transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia
sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus
est coram Domino ut inritaret eum (33:7)
sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est
Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis
tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum (33:8)
et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat
si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum
Mosi (33:9) igitur Manasses
seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie
filiorum Israhel (33:10) locutusque est
Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt (33:11)
idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et
vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem (33:12)
qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde
coram Deo patrum suorum (33:13) deprecatusque est
eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit
Manasses quod Dominus ipse esset Deus (33:14)
post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab
introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes
exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis (33:15)
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in
monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem (33:16)
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et
laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel (33:17)
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo (33:18) reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio
eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in
sermonibus regum Israhel (33:19) oratio quoque eius
et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et
statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (33:20)
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque
pro eo filius eius Amon (33:21) viginti duo
annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem (33:22) fecitque malum in conspectu Domini sicut
fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque
servivit (33:23) et non est
reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit
(33:24) cumque coniurassent adversus eum servi sui
interfecerunt eum in domo sua (33:25) porro reliqua
populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo
Chapter 34
(34:1) octo annorum erat Iosias cum regnare
coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem (34:2)
fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui
non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram (34:3)
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui
David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et
sculptilibus (34:4) destruxeruntque
coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit
atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit
(34:5) ossa praeterea sacerdotum conbusit in
altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem (34:6)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta
subvertit (34:7) cumque altaria
dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra
Israhel reversus est Hierusalem (34:8)
igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et templo Domini misit Saphan
filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum
Domini Dei sui (34:9) qui venerunt ad
Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam
congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et
Beniamin et habitatoribus Hierusalem (34:10)
tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent
templum et infirma quaeque sarcirent (34:11)
at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et
ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda
(34:12) qui fideliter cuncta faciebant erant autem
praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant
opus omnes Levitae scientes organis canere (34:13)
super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de
Levitis ianitores (34:14) cumque efferrent
pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum
Mosi (34:15) et ait ad Saphan
scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei (34:16)
at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu
servorum tuorum ecce conplentur (34:17)
argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis
artificum et diversa opera fabricantium (34:18)
praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente
recitasset (34:19) audissetque ille
verba legis scidit vestimenta sua (34:20)
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque
scribae et Asaiae servo regis dicens (34:21)
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis
sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non
custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine
(34:22) abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege
missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat
Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus (34:23)
at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad
me (34:24) haec dicit Dominus ecce ego inducam mala
super locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc quem legerunt
coram rege Iuda (34:25) quia dereliquerunt
me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco
stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (34:26)
ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit
Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis (34:27)
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta
sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti
coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (34:28)
iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec
videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt
itaque regi cuncta quae dixerat (34:29)
at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem
(34:30) ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda
et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus
audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (34:31)
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et
custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque
quae scripta sunt in volumine illo quem legerat (34:32)
adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et
fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum (34:33)
abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel
et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a
Domino Deo patrum suorum
Chapter 35
(35:1) fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino
quod immolatum est quartadecima die mensis primi (35:2)
et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo
Domini (35:3) Levitis quoque ad
quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod
aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino
Deo vestro et populo eius Israhel (35:4)
et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut
praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius (35:5)
ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas (35:6) et sanctificati immolate phase fratres etiam
vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate
(35:7) dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi
fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque
tria milia haec de regis universa substantia (35:8)
duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et
Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum
phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (35:9)
Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et
Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves
quingentos (35:10) praeparatumque est
ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis
imperium (35:11) et immolatum est
phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
(35:12) et separaverunt ea ut darent per domos et
familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere
similiter (35:13) et assaverunt
phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et
ollis et festinato distribuerunt universae plebi (35:14)
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum
usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt
novissimis (35:15) porro cantores
filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis
ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem
et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos (35:16)
omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et
offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae (35:17) feceruntque filii Israhel qui repperti
fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus (35:18) non fuit phase simile huic in Israhel a
diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus
et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem
(35:19) octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase
celebratum est (35:20) postquam
instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et
processit in occursum eius Iosias (35:21)
at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te
hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere
qui mecum est ne interficiat te (35:22)
noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus
Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo (35:23)
ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de proelio quia oppido
vulneratus sum (35:24) qui transtulerunt
eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et
sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum (35:25) Hieremias maxime cuius omnes cantores atque
cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce
scriptum fertur in Lamentationibus (35:26)
reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt
Domini (35:27) opera quoque
illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
Chapter 36
(36:1) tulit ergo populus terrae Ioachaz filium
Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (36:2)
viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit
in Hierusalem (36:3) amovit autem eum
rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento
auri (36:4) constituitque regem
pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit
secum et adduxit in Aegyptum (36:5) viginti quinque
annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino
Deo suo (36:6) contra hunc
ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem (36:7) ad quam et vasa Domini transtulit et posuit
ea in templo suo (36:8) reliqua autem
verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum
Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo (36:9)
octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus
regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini (36:10)
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in
Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius
super Iudam et Hierusalem (36:11) viginti et unius
anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem (36:12) fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec
erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini (36:13)
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit
cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel (36:14)
sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta
universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in
Hierusalem (36:15) mittebat autem
Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo
quod parceret populo et habitaculo suo (36:16)
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque
prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio (36:17) adduxit enim super eos regem Chaldeorum et
interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec
decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius (36:18)
universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et
principum transtulit in Babylonem (36:19)
incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres
conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (36:20)
si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec
imperaret rex Persarum (36:21) et conpleretur
sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum
usque dum conplerentur septuaginta anni (36:22)
anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat
per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo
etiam per scripturam dicens (36:23) haec dicit Cyrus
rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum
in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et
ascendat
EXPLICIT LIBER DABREIAMIN ID EST VERBA DEIRUM
[End of The Book of 2Chronicles]