An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of 1Timothy


INCIPIT AD TIMOTHEUM
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae (1:2) Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro (1:3) sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent (1:4) neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide (1:5) finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (1:6) a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium (1:7) volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant (1:8) scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur (1:9) sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis (1:10) fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur (1:11) quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi (1:12) gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio (1:13) qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate (1:14) superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu (1:15) fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum (1:16) sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (1:17) regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen (1:18) hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam (1:19) habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt (1:20) ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
Chapter 2
(2:1) obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus (2:2) pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (2:3) hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo (2:4) qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (2:5) unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (2:6) qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis (2:7) in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate (2:8) volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (2:9) similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa (2:10) sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona (2:11) mulier in silentio discat cum omni subiectione (2:12) docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio (2:13) Adam enim primus formatus est deinde Eva (2:14) et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit (2:15) salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
Chapter 3
(3:1) fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat (3:2) oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem (3:3) non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum (3:4) suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate (3:5) si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit (3:6) non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli (3:7) oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (3:8) diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes (3:9) habentes mysterium fidei in conscientia pura (3:10) et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes (3:11) mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus (3:12) diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus (3:13) qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu (3:14) haec tibi scribo sperans venire ad te cito (3:15) si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis (3:16) et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
Chapter 4
(4:1) Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum (4:2) in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam (4:3) prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem (4:4) quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (4:5) sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (4:6) haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es (4:7) ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem (4:8) nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae (4:9) fidelis sermo et omni acceptione dignus (4:10) in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium (4:11) praecipe haec et doce (4:12) nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate (4:13) dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae (4:14) noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii (4:15) haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus (4:16) adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
Chapter 5
(5:1) seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres (5:2) anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate (5:3) viduas honora quae vere viduae sunt (5:4) si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo (5:5) quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die (5:6) nam quae in deliciis est vivens mortua est (5:7) et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint (5:8) si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior (5:9) vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor (5:10) in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (5:11) adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt (5:12) habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt (5:13) simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet (5:14) volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (5:15) iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan (5:16) si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat (5:17) qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina (5:18) dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua (5:19) adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus (5:20) peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant (5:21) testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando (5:22) manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi (5:23) noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (5:24) quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur (5:25) similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Chapter 6
(6:1) quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (6:2) qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare (6:3) si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae (6:4) superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae (6:5) conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem (6:6) est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia (6:7) nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus (6:8) habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus (6:9) nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem (6:10) radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (6:11) tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem (6:12) certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus (6:13) praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (6:14) ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi (6:15) quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (6:16) qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen (6:17) divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum (6:18) bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare (6:19) thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam (6:20) o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae (6:21) quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum
EXPLICIT AD TIMOTHEUM
[End of The Book of 1Timothy]