The Book of 1Thessalonians
INCIPIT AD THESSALONICENSES
Chapter 1
(1:1) Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae
Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax (1:2) gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis
memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione (1:3)
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini
nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (1:4)
scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram (1:5) quia evangelium nostrum non fuit ad vos in
sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus
vobis propter vos (1:6) et vos imitatores
nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus
Sancti (1:7) ita ut facti sitis
forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia (1:8)
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in
omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam
loqui (1:9) ipsi enim de nobis
adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo
et vero (1:10) et expectare Filium
eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
Chapter 2
(2:1) nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad
vos quia non inanis fuit (2:2) sed ante passi et
contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in
multa sollicitudine (2:3) exhortatio enim
nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo (2:4)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi
hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (2:5)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione
avaritiae Deus testis est (2:6) nec quaerentes ab
hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis (2:7)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum
tamquam si nutrix foveat filios suos (2:8)
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed
etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis (2:9)
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne
quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei (2:10)
vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis
fuimus (2:11) sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos (2:12)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit
vos in suum regnum et gloriam (2:13)
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis
verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui
credidistis (2:14) vos enim imitatores
facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a
contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis (2:15)
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent
et omnibus hominibus adversantur (2:16)
prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper
praevenit autem ira Dei super illos usque in finem (2:17)
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius
festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio (2:18)
quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos
Satanas (2:19) quae est enim
nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu
eius (2:20) vos enim estis
gloria nostra et gaudium
Chapter 3
(3:1) propter quod non sustinentes amplius placuit
nobis remanere Athenis solis (3:2)
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad
confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra (3:3)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi
sumus (3:4) nam et cum apud vos
essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
(3:5) propterea et ego amplius non sustinens misi ad
cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
(3:6) nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et
adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos
videre sicut nos quoque vos (3:7)
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per
vestram fidem (3:8) quoniam nunc vivimus
si vos statis in Domino (3:9) quam enim gratiarum
actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum
nostrum (3:10) nocte et die
abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
(3:11) ipse autem Deus et Pater noster et Dominus
Iesus dirigat viam nostram ad vos (3:12)
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes
quemadmodum et nos in vobis (3:13)
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum
in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
Chapter 4
(4:1) de cetero ergo fratres rogamus vos et
obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo
sicut et ambulatis ut abundetis magis (4:2)
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
(4:3) haec est enim voluntas Dei sanctificatio
vestra (4:4) ut abstineatis vos a
fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
(4:5) non in passione desiderii sicut et gentes quae
ignorant Deum (4:6) ut ne quis
supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et
praediximus vobis et testificati sumus (4:7)
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
(4:8) itaque qui spernit non hominem spernit sed
Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis (4:9)
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a
Deo didicistis ut diligatis invicem (4:10)
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres
ut abundetis magis (4:11) et operam detis ut
quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
(4:12) et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt
et nullius aliquid desideretis (4:13)
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et
ceteri qui spem non habent (4:14) si enim credimus
quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
(4:15) hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia
nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
(4:16) quoniam ipse Dominus in iussu et in voce
archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
(4:17) deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul
rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
(4:18) itaque consolamini invicem in verbis
istis
Chapter 5
(5:1) de temporibus autem et momentis fratres non
indigetis ut scribamus vobis (5:2)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita
veniet (5:3) cum enim dixerint
pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non
effugient (5:4) vos autem fratres
non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat (5:5)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque
tenebrarum (5:6) igitur non dormiamus
sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus (5:7)
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
(5:8) nos autem qui diei sumus sobrii simus induti
loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis (5:9)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum
Iesum Christum (5:10) qui mortuus est pro
nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus (5:11)
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et
facitis (5:12) rogamus autem vos
fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
(5:13) ut habeatis illos abundantius in caritate
propter opus illorum pacem habete cum eis (5:14)
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite
infirmos patientes estote ad omnes (5:15)
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in
invicem et in omnes (5:16) semper
gaudete (5:17) sine intermissione
orate (5:18) in omnibus gratias
agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis (5:19)
Spiritum nolite extinguere (5:20)
prophetias nolite spernere (5:21)
omnia autem probate quod bonum est tenete (5:22)
ab omni specie mala abstinete vos (5:23)
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima
et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur (5:24) fidelis est qui vocavit vos qui etiam
faciet (5:25) fratres orate pro
nobis (5:26) salutate fratres
omnes in osculo sancto (5:27) adiuro vos per
Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus (5:28)
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
EXPLICIT AD THESSALONICENSES
[End of The Book of 1Thessalonians]