The Book of 1Samuel
INCIPIT LIBER SAMUHELIS ID EST REGUM PRIMUS ET SECUNDIS
Chapter 1
(1:1) fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte
Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
(1:2) et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen
secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi (1:3) et ascendebat vir ille de civitate sua
statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et
Finees sacerdotes Domini (1:4) venit ergo dies et
immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
(1:5) Annae autem dedit partem unam tristis quia
Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius (1:6) adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod
conclusisset Dominus vulvam eius (1:7) sicque faciebat per
singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non
capiebat cibum (1:8) dixit ergo ei
Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior
sum tibi quam decem filii (1:9) surrexit autem Anna
postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi
Domini (1:10) cum esset amaro animo oravit Dominum flens
largiter (1:11) et votum vovit
dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus
ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non
ascendet super caput eius (1:12) factum est ergo cum
illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius (1:13)
porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus
non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam (1:14)
dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades
(1:15) respondens Anna nequaquam inquit domine mi
nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in
conspectu Domini (1:16) ne reputes ancillam
tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in
praesens (1:17) tunc Heli ait ei
vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum (1:18)
et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in
viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati (1:19) et surrexerunt mane et adoraverunt coram
Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et
recordatus est eius Dominus (1:20) et factum est post
circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset
eum (1:21) ascendit autem vir Helcana et omnis domus
eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (1:22)
et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam
eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter (1:23)
et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum
precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a
lacte (1:24) et adduxit eum secum postquam ablactaverat in
vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem
erat adhuc infantulus (1:25) et immolaverunt
vitulum et obtulerunt puerum Heli (1:26) et ait obsecro mi
domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum
(1:27) pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi
petitionem meam quam postulavi eum (1:28)
idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino
et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait
Chapter 2
(2:1) exultavit cor meum in Domino exaltatum est
cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo
(2:2) non est sanctus ut est Dominus neque enim est
alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (2:3) nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus
scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes (2:4) arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore (2:5) saturati prius pro pane se locaverunt et
famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata
est (2:6) Dominus mortificat et vivificat deducit ad
infernum et reducit (2:7) Dominus pauperem
facit et ditat humiliat et sublevat (2:8) suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium
gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem (2:9) pedes sanctorum suorum servabit et impii in
tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir (2:10)
Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit
fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui (2:11) et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer
autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis (2:12)
porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (2:13) neque officium sacerdotum ad populum sed
quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem
in manu sua (2:14) et mittebat eam in
lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi
sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (2:15)
etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi
carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam (2:16) dicebatque illi immolans incendatur primum
iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam
nunc enim dabis alioquin tollam vi (2:17)
erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines
sacrificio Domini (2:18) Samuhel autem
ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo (2:19)
et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum
viro suo ut immolaret hostiam sollemnem (2:20)
et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de
muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (2:21) visitavit ergo Dominus Annam et concepit et
peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (2:22) Heli autem erat senex valde et audivit omnia
quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium
tabernaculi (2:23) et dixit eis quare
facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo (2:24)
nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum
Domini (2:25) si peccaverit vir in virum placari ei potest
Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit
Dominus occidere eos (2:26) puer autem Samuhel
proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus (2:27)
venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte
revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis (2:28) et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi
in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui
patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel (2:29)
quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in
templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi
mei (2:30) propterea ait Dominus Deus Israhel loquens
locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem
dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt
ignobiles (2:31) ecce dies veniunt
et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua
(2:32) et videbis aemulum tuum in templo in
universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus (2:33) verumtamen non auferam penitus virum ex te ab
altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem
aetatem venerit (2:34) hoc autem erit tibi
signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
(2:35) et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui
iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis
diebus (2:36) futurum est autem ut quicumque remanserit in
domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad
unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis
Chapter 3
(3:1) puer autem Samuhel ministrabat Domino coram
Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (3:2) factum est ergo in die quadam Heli iacebat in
loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre (3:3) lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca
Dei (3:4) et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait
ecce ego (3:5) et cucurrit ad Heli
et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
(3:6) et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel
consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi
revertere et dormi (3:7) porro Samuhel necdum
sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (3:8) et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli
(3:9) et ait ecce ego quia vocasti me intellexit
igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices
loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (3:10) et venit Dominus et stetit et vocavit sicut
vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (3:11) et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio
verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius (3:12)
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam
et conplebo (3:13) praedixi enim ei
quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos
et non corripuit eos (3:14) idcirco iuravi
domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum
(3:15) dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque
ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (3:16)
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto
sum (3:17) et interrogavit eum quis est sermo quem
locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex
omnibus verbis quae dicta sunt tibi (3:18)
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille
respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (3:19)
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in
terram (3:20) et cognovit universus Israhel a Dan usque
Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (3:21)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in
Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli
Chapter 4
(4:1) egressus est namque Israhel obviam Philisthim
in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec
(4:2) et instruxerunt aciem contra Israhel inito
autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi
quattuor milia virorum (4:3) et reversus est
populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim
adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum
nostrorum (4:4) misit ergo populus
in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum
arca foederis Domini Ofni et Finees (4:5) cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et
personuit terra (4:6) et audierunt
Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et
cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (4:7) timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (4:8) vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri
et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt
Aegyptum omni plaga in deserto (4:9) confortamini et
estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et
bellate (4:10) pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est
Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel
triginta milia peditum (4:11) et arca Dei capta
est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees (4:12)
currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et
conspersus pulvere caput (4:13) cumque ille
venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem
ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (4:14)
et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille
festinavit et venit et adnuntiavit Heli (4:15)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non
poterat (4:16) et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio
et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi (4:17)
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna
facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
(4:18) cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de
sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse
iudicavit Israhel quadraginta annis (4:19)
nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod
capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores
subiti (4:20) in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei
quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque
animadvertit (4:21) et vocavit puerum
Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro
suo (4:22) et ait translata est gloria ab Israhel eo
quod capta esset arca Dei
Chapter 5
(5:1) Philisthim autem tulerunt arcam Dei et
asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (5:2) tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta
Dagon (5:3) cumque surrexissent diluculo Azotii altera die
ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco
suo (5:4) rursumque mane die alio consurgentes
invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae
manuum eius abscisae erant super limen (5:5) porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon
et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem
(5:6) adgravata autem est manus Domini super Azotios
et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius (5:7) videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam
dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum
nostrum (5:8) et mittentes congregaverunt omnes satrapas
Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca
Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel (5:9) illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae
nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes
extales eorum (5:10) miserunt ergo arcam
Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam
Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum (5:11)
miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt
dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo
nostro (5:12) fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus
et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et
ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum
Chapter 6
(6:1) fuit ergo arca Domini in regione
Philisthinorum septem mensibus (6:2) et vocaverunt
Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in
locum suum qui dixerunt (6:3) si remittitis arcam
Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis
quare non recedat manus eius a vobis (6:4) qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi
(6:5) iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque
anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris
facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo
Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra
(6:6) quare gravatis corda vestra sicut adgravavit
Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt
(6:7) nunc ergo arripite et facite plaustrum novum
unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum
domi (6:8) tolletisque arcam Domini et ponetis in
plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut
vadat (6:9) et aspicietis et si quidem per viam finium
suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam
manus eius tetigit nos sed casu accidit (6:10)
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt
ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi (6:11)
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et
similitudinem anorum (6:12) ibant autem in
directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non
declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos
Bethsames (6:13) porro Bethsamitae
metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
(6:14) et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae
et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea
holocaustum Domino (6:15) Levitae autem
deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem
grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa
Domino (6:16) et quinque satrapae Philisthinorum viderunt
et reversi sunt in Accaron in die illa (6:17)
hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum
Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum (6:18)
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe
murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae
erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis (6:19)
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de
populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga
magna (6:20) et dixerunt viri bethsamitae quis poterit
stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis (6:21) miseruntque nuntios ad habitatores
Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos
Chapter 7
(7:1) venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt
arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut
custodiret arcam Domini (7:2) et factum est ex qua
die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis
domus Israhel post Dominum (7:3) ait autem Samuhel ad
universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio
vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu
Philisthim (7:4) abstulerunt ergo
filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (7:5) dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis
Dominum (7:6) et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam
et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque
Samuhel filios Israhel in Masphat (7:7) et audierunt
Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel
quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum (7:8) dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu
Philisthinorum (7:9) tulit autem Samuhel
agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel
et exaudivit eum Dominus (7:10) factum est ergo cum
Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno
in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel (7:11) egressique viri Israhel de Masphat persecuti
sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar (7:12) tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit
eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis
Dominus (7:13) et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt
ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus
Samuhel (7:14) et redditae sunt urbes quas tulerant
Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu
Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum (7:15)
iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae (7:16) et ibat per singulos annos circumiens Bethel
et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis (7:17)
revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem
aedificavit etiam ibi altare Domino
Chapter 8
(8:1) factum est autem cum senuisset Samuhel posuit
filios suos iudices Israhel (8:2) fuitque nomen filii
eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee (8:3) et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque
munera et perverterunt iudicium (8:4) congregati ergo
universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha (8:5) dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut
iudicet nos sicut universae habent nationes (8:6) displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit
Samuhel Dominum (8:7) dixit autem Dominus
ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super
eos (8:8) iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua
eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam
tibi (8:9) nunc ergo audi vocem eorum verumtamen
contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos (8:10)
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se
regem (8:11) et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est
vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum
suarum (8:12) et constituet sibi tribunos et centuriones et
aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum (8:13) filias quoque vestras faciet sibi
unguentarias et focarias et panificas (8:14)
agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis
suis (8:15) sed et segetes vestras et vinearum reditus
addecimabit ut det eunuchis et famulis suis (8:16)
servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in
opere suo (8:17) greges vestros
addecimabit vosque eritis ei servi (8:18)
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet
vos Dominus in die illa (8:19) noluit autem
populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (8:20) et erimus nos quoque sicut omnes gentes et
iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis (8:21) et audivit Samuhel omnia verba populi et
locutus est ea in auribus Domini (8:22) dixit autem Dominus
ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in
civitatem suam
Chapter 9
(9:1) et erat vir de Beniamin nomine Cis filius
Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore (9:2) et erat ei filius vocabulo Saul electus et
bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem
populum (9:3) perierant autem asinae Cis patris Saul et
dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum
transissent per montem Ephraim (9:4) et per terram Salisa
et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime
reppererunt (9:5) cum autem venissent
in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus
asinas et sollicitus sit pro nobis (9:6) qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate
venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus
(9:7) dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid
feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam
aliud (9:8) rursum puer respondit Sauli et ait ecce
inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam
nostram (9:9) olim in Israhel sic loquebatur unusquisque
vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim
videns (9:10) et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo
tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei (9:11)
cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam
aquam et dixerunt eis num hic est videns (9:12)
quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit
in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso (9:13)
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum
neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui
vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (9:14)
et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel
egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum (9:15)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul
dicens (9:16) hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te
virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu
Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (9:17) cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait
ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo (9:18)
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus
videntis (9:19) et respondit
Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane
et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi (9:20)
et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et
cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui (9:21) respondens autem Saul ait numquid non filius
Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare
ergo locutus es mihi sermonem istum (9:22)
adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit
eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri (9:23) dixitque Samuhel coco da partem quam dedi
tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te (9:24)
levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit
pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel
in die illa (9:25) et descenderunt de
excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario (9:26)
cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens
surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
(9:27) cumque descenderent in extrema parte
civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem
tibi verbum Domini
Chapter 10
(10:1) tulit autem Samuhel lenticulam olei et
effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in
principem (10:2) cum abieris hodie a
me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt
asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid
faciam de filio meo (10:3) cumque abieris inde
et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel
unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini (10:4) cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes
et accipies de manu eorum (10:5) post haec venies in
collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem
prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque
prophetantes (10:6) et insiliet in te
spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium (10:7)
quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia
Dominus tecum est (10:8) et descendes ante
me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus
expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias (10:9)
itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et
venerunt omnia signa haec in die illa (10:10)
veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit
super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (10:11)
videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis
et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis
(10:12) responditque alius ad alterum dicens et quis
pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas (10:13) cessavit autem prophetare et venit ad
excelsum (10:14) dixitque patruus
Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus
ad Samuhelem (10:15) et dixit ei
patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel (10:16)
et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone
autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel (10:17)
et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha (10:18) et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus
Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui
adfligebant vos (10:19) vos autem hodie
proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis
nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per
familias (10:20) et adplicuit
Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin (10:21)
et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et
pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus (10:22) et consuluerunt post haec Dominum utrumnam
venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi (10:23)
cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit
universo populo ab umero et sursum (10:24)
et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit
similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex (10:25) locutus est autem Samuhel ad populum legem
regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum
suam (10:26) sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath
et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (10:27)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non
adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire
Chapter 11
(11:1) ascendit autem Naas Ammonites et pugnare
coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus
tibi (11:2) et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc
feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo
Israhel (11:3) et dixerunt ad eum seniores Iabes concede
nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos
egrediemur ad te (11:4) venerunt ergo
nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et
flevit (11:5) et ecce Saul veniebat sequens boves de agro
et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes (11:6) et insilivit spiritus Domini in Saul cum
audisset verba haec et iratus est furor eius nimis (11:7)
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per
manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit
ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (11:8)
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem
Iuda triginta milia (11:9) et dixerunt nuntiis
qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo
nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt (11:10)
et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit
vobis (11:11) et factum est cum venisset dies crastinus
constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon
usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo
pariter (11:12) et ait populus ad Samuhel quis est iste qui
dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos (11:13)
et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in
Israhel (11:14) dixit autem Samuhel ad populum venite et
eamus in Galgala et innovemus ibi regnum (11:15)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in
Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel
nimis
Chapter 12
(12:1) dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce
audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem
(12:2) et nunc rex graditur ante vos ego autem senui
et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem
hanc ecce praesto sum (12:3) loquimini de me
coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si
oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis
(12:4) et dixerunt non es calumniatus nos neque
oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam (12:5)
dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia
non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis (12:6)
et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros
de terra Aegypti (12:7) nunc ergo state ut
iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum
patribus vestris (12:8) quomodo ingressus
est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit
patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc (12:9)
qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor
et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (12:10) postea autem clamaverunt ad Dominum et
dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu
inimicorum nostrorum et serviemus tibi (12:11)
et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu
inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter (12:12)
videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi
nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (12:13) nunc ergo praesto est rex vester quem
elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (12:14)
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non
exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum
(12:15) si autem non audieritis vocem Domini sed
exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros
(12:16) sed et nunc state et videte rem istam
grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro (12:17)
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et
scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos
regem (12:18) et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit
Dominus voces et pluviam in die illa (12:19)
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad
Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris
malum ut peteremus nobis regem (12:20) dixit autem
Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini
et servite Domino in omni corde vestro (12:21)
et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana
sunt (12:22) et non derelinquet Dominus populum suum
propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum (12:23) absit autem a me hoc peccatum in Domino ut
cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (12:24)
igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim
magnifica quae in vobis gesserit (12:25) quod si
perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis
Chapter 13
(13:1) filius unius anni Saul cum regnare coepisset
duobus autem annis regnavit super Israhel (13:2)
et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et
in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in
tabernacula sua (13:3) et percussit
Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni
terra dicens audiant Hebraei (13:4) et universus
Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum
Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (13:5)
et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et
sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes
castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (13:6)
quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus
absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis
(13:7) Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad
et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur
eum (13:8) et expectavit septem diebus iuxta placitum
Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo (13:9)
ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit
holocaustum (13:10) cumque conplesset
offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
(13:11) locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti
respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim
congregati fuerant in Machmas (13:12) dixi nunc
descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli
holocaustum (13:13) dixitque Samuhel
ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum (13:14)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum
et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit
Dominus (13:15) surrexit autem Samuhel et ascendit de
Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos
viros (13:16) et Saul et Ionathan filius eius populusque
qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas
(13:17) et egressi sunt ad praedandum de castris
Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (13:18) porro alius ingrediebatur per viam Bethoron
tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (13:19) porro faber ferrarius non inveniebatur in
omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam
(13:20) descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim
ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum (13:21) retunsae itaque erant acies vomerum et
ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum (13:22)
cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi
qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius (13:23)
egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas
Chapter 14
(14:1) et accidit quadam die ut diceret Ionathan
filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum
illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (14:2)
porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et
erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (14:3)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli
sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
(14:4) erant autem inter ascensus per quos nitebatur
Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium
scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (14:5)
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra
Gabaa (14:6) dixit autem Ionathan ad adulescentem
armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non
est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (14:7)
dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum
ubicumque volueris (14:8) et ait Ionathan
ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis (14:9)
si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro
nec ascendamus ad eos (14:10) si autem dixerint
ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
(14:11) apparuit igitur uterque stationi
Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi
fuerant (14:12) et locuti sunt viri de statione ad Ionathan
et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum
ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel (14:13)
ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque
alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum (14:14) et facta est plaga prima quam percussit
Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare
consuevit (14:15) et factum est
miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et
conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo (14:16)
et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo
prostrata et huc illucque diffugiens (14:17)
et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque
requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius (14:18)
et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis
Israhel (14:19) cumque loqueretur Saul ad sacerdotem
tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul
ad sacerdotem contrahe manum tuam (14:20) conclamavit ergo
Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius
uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis (14:21)
sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum
eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan (14:22) omnes quoque Israhelitae qui se absconderant
in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio
(14:23) et salvavit Dominus in die illa Israhel
pugna autem pervenit usque Bethaven (14:24)
et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens
maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit
universus populus panem (14:25) omneque terrae
vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri (14:26)
ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum
ad os suum timebat enim populus iuramentum (14:27)
porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem
virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt
oculi eius (14:28) respondensque unus
de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie
defecerat autem populus (14:29) dixitque Ionathan
turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle
isto (14:30) quanto magis si comedisset populus de praeda
inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim (14:31) percusserunt ergo in die illa Philistheos a
Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis (14:32)
et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra
comeditque populus cum sanguine (14:33) nuntiaverunt autem
Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me
iam nunc saxum grande (14:34) et dixit Saul
dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super
istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque
bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi (14:35)
aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare
Domini (14:36) et dixit Saul inruamus super Philisthim
nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum
videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (14:37)
et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non
respondit ei in die illa (14:38) dixitque Saul
adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc
hodie (14:39) vivit Dominus salvator Israhel quia si per
Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni
populo (14:40) et ait ad universum Israhel separamini vos
in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in
oculis tuis fac (14:41) et dixit Saul ad
Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
(14:42) et ait Saul mittite sortem inter me et inter
Ionathan filium meum et captus est Ionathan (14:43)
dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait
gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior
(14:44) et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec
addat quia morte morieris Ionathan (14:45)
dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in
Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est
hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur (14:46)
recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca
sua (14:47) at Saul confirmato regno super Israhel
pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et
Philistheos et quocumque se verterat superabat (14:48)
congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum
eius (14:49) fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui
et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
(14:50) et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas
et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul (14:51)
Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel (14:52) erat autem bellum potens adversum
Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum
sibi
Chapter 15
(15:1) et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut
unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini (15:2) haec dicit Dominus exercituum recensui
quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
(15:3) nunc igitur vade et percute Amalech et
demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem
et ovem camelum et asinum (15:4) praecepit itaque
Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
(15:5) cumque venisset Saul usque ad civitatem
Amalech tetendit insidias in torrente (15:6)
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te
cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus
de medio Amalech (15:7) percussitque Saul
Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti (15:8)
et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore
gladii (15:9) et pepercit Saul et populus Agag et optimis
gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt
disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (15:10)
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens (15:11) paenitet me quod constituerim Saul regem
quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota
nocte (15:12) cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret
ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et (15:13) dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi
verbum Domini (15:14) dixitque Samuhel
et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio
(15:15) et ait Saul de Amalech adduxerunt ea
pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero
occidimus (15:16) dixit autem
Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei
loquere (15:17) et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in
oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
(15:18) et misit te Dominus in via et ait vade et
interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum (15:19) quare ergo non audisti vocem Domini sed
versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini (15:20)
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit
me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (15:21)
tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut
immolet Domino Deo suo in Galgalis (15:22)
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut
oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem
arietum (15:23) quoniam quasi peccatum ariolandi est
repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te
ne sis rex (15:24) dixitque Saul ad
Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci
eorum (15:25) sed nunc porta quaeso peccatum meum et
revertere mecum ut adorem Dominum (15:26) et ait Samuhel ad
Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super
Israhel (15:27) et conversus est Samuhel ut abiret ille
autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est (15:28)
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud
proximo tuo meliori te (15:29) porro Triumphator
in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
(15:30) at ille ait peccavi sed nunc honora me coram
senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (15:31) reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et
adoravit Saul Dominum (15:32) dixitque Samuhel
adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara
mors (15:33) et ait Samuhel sicut fecit absque liberis
mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag
coram Domino in Galgalis (15:34) abiit autem
Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath (15:35)
et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel
Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel
Chapter 16
(16:1) dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges
Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai
Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem (16:2)
et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus
vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni (16:3) et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam
tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi (16:4)
fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt
seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus (16:5) et ait pacificus ad immolandum Domino veni
sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad
sacrificium (16:6) cumque ingressi
essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius (16:7)
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius
quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur
cor (16:8) et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram
Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus (16:9)
adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus
(16:10) adduxit itaque Isai septem filios suos coram
Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (16:11)
dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus
est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc
venerit (16:12) misit ergo et adduxit eum erat autem rufus
et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (16:13) tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum
in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel
abiit in Ramatha (16:14) spiritus autem
Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (16:15)
dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te
(16:16) iubeat dominus noster et servi tui qui coram
te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu
sua et levius feras (16:17) et ait Saul ad
servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (16:18) et respondens unus de pueris ait ecce vidi
filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis
et virum pulchrum et Dominus est cum eo (16:19)
misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in
pascuis (16:20) tulitque Isai asinum plenum panibus et
lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (16:21) et venit David ad Saul et stetit coram eo at
ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger (16:22)
misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in
oculis meis (16:23) igitur
quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur
Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus
Chapter 17
(17:1) congregantes vero Philisthim agmina sua in
proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus
Dommim (17:2) porro Saul et viri Israhel congregati
venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (17:3) et Philisthim stabant super montem ex hac
parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos (17:4) et egressus est vir spurius de castris
Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo (17:5) et cassis aerea super caput eius et lorica
hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris (17:6) et ocreas aereas habebat in cruribus et
clypeus aereus tegebat umeros eius (17:7)
hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae
eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum (17:8)
stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad
proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare
certamen (17:9) si quiverit pugnare
mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et
servietis nobis (17:10) et aiebat
Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare
certamen (17:11) audiens autem Saul
et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
(17:12) David autem erat filius viri ephrathei de
quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul
senex et grandevus inter viros (17:13) abierunt autem
tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab
primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (17:14)
David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem
(17:15) abiit David et reversus est a Saul ut
pasceret gregem patris sui in Bethleem (17:16)
procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta
diebus (17:17) dixit autem Isai ad David filium suum accipe
fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
(17:18) et decem formellas casei has deferes ad
tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce
(17:19) Saul autem et illi et omnes filii Israhel in
valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (17:20)
surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut
praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in
certamine (17:21) direxerat enim
aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati (17:22)
derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad
locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos (17:23) cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit
vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec
eadem verba audivit David (17:24) omnes autem
Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde (17:25) et dixit unus quispiam de Israhel num
vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit
rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in
Israhel (17:26) et ait David ad viros qui stabant secum
dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic
Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (17:27)
referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit
eum (17:28) quod cum audisset Heliab frater eius maior
loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas
in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti
(17:29) et dixit David quid feci numquid non verbum
est (17:30) et declinavit paululum ab eo ad alium
dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius (17:31) audita sunt autem verba quae locutus est
David et adnuntiata in conspectu Saul (17:32)
ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego
servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (17:33)
et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum
quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (17:34)
dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel
ursus tollebatque arietem de medio gregis (17:35)
et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum
me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos (17:36)
nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic
incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (17:37) et ait David Dominus qui eruit me de manu
leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus
tecum sit (17:38) et induit Saul
David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica
(17:39) accinctus ergo David gladio eius super veste
sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non
possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea (17:40)
et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque
limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et
processit adversum Philistheum (17:41) ibat autem
Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum (17:42) cumque inspexisset Philistheus et vidisset
David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (17:43)
et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et
maledixit Philistheus David in diis suis (17:44)
dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis
terrae (17:45) dixit autem David ad Philistheum tu venis ad
me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus
exprobrasti (17:46) hodie et dabit te
Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie
volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel (17:47) et noverit universa ecclesia haec quia non
in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras
(17:48) cum ergo surrexisset Philistheus et veniret
et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei
(17:49) et misit manum suam in peram tulitque unum
lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in
faciem suam super terram (17:50) praevaluitque
David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non
haberet in manu David (17:51) cucurrit et stetit
super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius
videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (17:52) et consurgentes viri Israhel et Iuda
vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron
cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron (17:53) et revertentes filii Israhel postquam
persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum (17:54)
adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius
posuit in tabernaculo suo (17:55) eo autem tempore
quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit
hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (17:56)
et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer (17:57) cumque regressus esset David percusso
Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu
(17:58) et ait ad eum Saul de qua progenie es o
adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum
Chapter 18
(18:1) et factum est cum conplesset loqui ad Saul
anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam
(18:2) tulitque eum Saul in die illa et non
concessit ei ut reverteretur in domum patris sui (18:3)
inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam
suam (18:4) nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat
vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad
balteum (18:5) egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque
misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis
universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (18:6)
porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis
urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in
sistris (18:7) et praecinebant mulieres ludentes atque
dicentes percussit Saul mille et David decem milia (18:8)
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt
David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum (18:9) non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David
ex die illa et deinceps (18:10) post diem autem
alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua
sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (18:11)
et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a
facie eius secundo (18:12) et timuit Saul
David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset (18:13)
amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et
intrabat in conspectu populi (18:14) in omnibus quoque
viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo (18:15)
vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum
(18:16) omnis autem Israhel et Iuda diligebat David
ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos (18:17)
dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem
tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed
sit super illum manus Philisthinorum (18:18)
ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in
Israhel ut fiam gener regis (18:19) factum est autem
tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor (18:20) dilexit autem Michol filia Saul altera David
et nuntiatum est Saul et placuit ei (18:21)
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus
Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (18:22) et mandavit Saul servis suis loquimini ad
David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener
regis (18:23) et locuti sunt servi Saul in auribus David
omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et
tenuis (18:24) et renuntiaverunt servi Saul dicentes
huiuscemodi verba locutus est David (18:25)
dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum
centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus
Philisthinorum (18:26) cumque
renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener
regis (18:27) et post dies paucos surgens David abiit cum
viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi
ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem (18:28)
et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul
diligebat eum (18:29) et Saul magis
coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus (18:30)
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum
prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis
Chapter 19
(19:1) locutus est autem Saul ad Ionathan filium
suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David
valde (19:2) et indicavit Ionathan David dicens quaerit
Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis
(19:3) ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum
in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi
(19:4) locutus est ergo Ionathan de David bona ad
Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona
sunt tibi valde (19:5) et posuit animam
suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et
laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa
(19:6) quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae
iuravit vivit Dominus quia non occidetur (19:7)
vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan
David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius (19:8)
motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim
percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius (19:9)
et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat
lanceam porro David psallebat in manu sua (19:10)
nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul
lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa
(19:11) misit ergo Saul satellites suos in domum
David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi
salvaveris te nocte hac cras morieris (19:12)
deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus
est (19:13) tulit autem Michol statuam et posuit eam
super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis
(19:14) misit autem Saul apparitores qui raperent
David et responsum est quod aegrotaret (19:15)
rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut
occidatur (19:16) cumque venissent
nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius (19:17) dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti
mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me
alioquin interficiam te (19:18) David autem
fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt
ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth (19:19)
nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama
(19:20) misit ergo Saul lictores ut raperent David
qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis
spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi (19:21)
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et
rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (19:22)
abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in
Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in
Rama (19:23) et abiit in Nahioth in Rama et factus est
etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in
Rama (19:24) et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis
et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium
num et Saul inter prophetas
Chapter 20
(20:1) fugit autem David de Nahioth quae erat in
Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem
tuum quia quaerit animam meam (20:2) qui dixit ei absit
non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo
celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (20:3)
et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in
oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia
uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur (20:4)
et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi
(20:5) dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae
sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque
ad vesperam diei tertiae (20:6) si requisierit me
pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae
sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius (20:7)
si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est
malitia eius (20:8) fac ergo
misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua
iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (20:9)
et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero
conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi (20:10)
responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi
pater tuus dure (20:11) et ait Ionathan ad
David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum (20:12)
ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei
crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi
fecero (20:13) haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat
si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et
sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (20:14)
et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero
(20:15) non auferas misericordiam tuam a domo mea
usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
(20:16) pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David
et requisivit Dominus de manu inimicorum David (20:17)
et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita
diligebat eum (20:18) dixitque ad eum
Ionathan cras kalendae sunt et requireris (20:19)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum
ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
(20:20) et ego tres sagittas mittam iuxta eum et
iaciam quasi exercens me ad signum (20:21)
mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas
(20:22) si dixero puero ecce sagittae intra te sunt
tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero
ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (20:23)
de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in
sempiternum (20:24) absconditus est
ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem (20:25) cumque sedisset rex super cathedram suam
secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque
apparuit locus David (20:26) et non est locutus
Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec
purificatus (20:27) cumque inluxisset
dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non
venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum (20:28)
et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem
(20:29) et ait dimitte me quoniam sacrificium
sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis
vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis (20:30) iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei
fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in
confusionem ignominiosae matris tuae (20:31)
omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque
regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (20:32) respondens autem Ionathan Sauli patri suo
ait quare moritur quid fecit (20:33) et arripuit Saul
lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret
David (20:34) surrexit ergo Ionathan a mensa in ira
furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset
eum pater suus (20:35) cumque inluxisset
mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo (20:36) et ait ad puerum suum vade et adfer mihi
sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum (20:37) venit itaque puer ad locum iaculi quod
miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra
te (20:38) clamavitque Ionathan post tergum pueri
festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum
(20:39) et quid ageretur penitus ignorabat
tantummodo enim Ionathan et David rem noverant (20:40)
dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in
civitatem (20:41) cumque abisset
puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes
alterutrum fleverunt pariter David autem amplius (20:42)
dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini
dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum
(20:43) et surrexit et abiit sed et Ionathan
ingressus est civitatem
Chapter 21
(21:1) venit autem David in Nobe ad Ahimelech
sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est
tecum (21:2) et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex
praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta
dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (21:3)
nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid
inveneris (21:4) et respondens
sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a
mulieribus (21:5) et respondit David
sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando
egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in
vasis (21:6) dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem
neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur
panes calidi (21:7) erat autem ibi vir
de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum
Saul (21:8) dixit autem David ad Ahimelech si habes hic
ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis
urguebat (21:9) et dixit sacerdos
gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis
tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi
eum (21:10) surrexit itaque David et fugit in die illa a
facie Saul et venit ad Achis regem Geth (21:11)
dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant
per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia (21:12)
posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis
Geth (21:13) et inmutavit os suum coram eis et
conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in
barbam (21:14) et ait Achis ad servos suos vidistis hominem
insanum quare adduxistis eum ad me (21:15)
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine
ingredietur domum meam
Chapter 22
(22:1) abiit ergo inde David et fugit in speluncam
Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc
(22:2) et convenerunt ad eum omnes qui erant in
angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo
quasi quadringenti viri (22:3) et profectus est
David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec
sciam quid faciat mihi Deus (22:4) et reliquit eos
ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
(22:5) dixitque Gad propheta ad David noli manere in
praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth
(22:6) et audivit Saul quod apparuisset David et
viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens
cunctique socii eius circumstarent eum (22:7)
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit
filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (22:8) quoniam coniurastis omnes adversum me et non
est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat
ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi
usque hodie (22:9) respondens autem
Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech
filium Achitob (22:10) qui consuluit pro
eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi (22:11) misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech
filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad
regem (22:12) et ait Saul audi fili Achitob qui respondit
praesto sum domine (22:13) dixitque ad eum
Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo
Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens (22:14)
respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis
et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua (22:15)
num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus
servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc
negotio vel modicum vel grande (22:16) dixitque rex morte
morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui (22:17)
et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes
Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis
extendere manum suam in sacerdotes Domini (22:18)
et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit
in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo
(22:19) Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in
ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii
(22:20) evadens autem unus filius Ahimelech filii
Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David (22:21)
et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini (22:22) et ait David ad Abiathar sciebam in die illa
quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris
tui (22:23) mane mecum ne timeas si quis quaesierit
animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis
Chapter 23
(23:1) et nuntiaverunt David dicentes ecce
Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas (23:2)
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait
Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila (23:3)
et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes
timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum (23:4) rursum ergo David consuluit Dominum qui
respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (23:5) abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit
adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores
Ceilae (23:6) porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius
Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (23:7)
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus
in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae (23:8) et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam
descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius (23:9)
quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar
sacerdotem adplica ephod (23:10) et ait David
Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter
me (23:11) si tradent me viri Ceila in manus eius et si
descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus
descendet (23:12) dixitque David si
tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent
(23:13) surrexit ergo David et viri eius quasi
sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de
Ceila quam ob rem dissimulavit exire (23:14)
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis
Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius
(23:15) et vidit David quod egressus esset Saul ut
quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva (23:16)
et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius
in Deo dixitque ei (23:17) ne timeas neque
enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul
pater meus scit hoc (23:18) percussit igitur
uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
(23:19) ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa
dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram
deserti (23:20) nunc ergo sicut desideravit anima tua ut
descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis (23:21) dixitque Saul benedicti vos a Domino quia
doluistis vicem meam (23:22) abite oro et
diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi
recogitat enim de me quod callide insidier ei (23:23)
considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me
ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus
Iuda (23:24) at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul
David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth (23:25) ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum
et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul
persecutus est David in deserto Maon (23:26)
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere
montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum
coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos (23:27)
et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim
super terram (23:28) reversus est ergo
Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum
petram Dividentem
Chapter 24
(24:1) ascendit ergo David inde et habitavit in
locis tutissimis Engaddi (24:2) cumque reversus
esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est
Engaddi (24:3) adsumens ergo Saul tria milia electorum
virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae
solis hibicibus perviae sunt (24:4) et venit ad caulas
quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro
David et viri eius in interiori parte speluncae latebant (24:5)
et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam
tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis
Saul silenter (24:6) post haec percussit
cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (24:7)
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo
christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est (24:8) et confregit David viros suos sermonibus et
non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto
itinere (24:9) surrexit autem et David post eum et egressus
de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David
pronus in terram adoravit (24:10) dixitque ad Saul
quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te (24:11)
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et
cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia
christus Domini est (24:12) quin potius pater
mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui
extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque
peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam (24:13)
iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit
in te (24:14) sicut et in proverbio antiquo dicitur ab
impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te (24:15)
quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem
unum (24:16) sit Dominus iudex et iudicet inter me et te
et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua (24:17)
cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid
vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (24:18)
dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem
reddidi tibi mala (24:19) et tu indicasti
hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
(24:20) quis enim cum invenerit inimicum suum
dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in
me (24:21) et nunc quia scio quod certissime regnaturus
sis et habiturus in manu tua regnum Israhel (24:22)
iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo
patris mei (24:23) et iuravit David
Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca
Chapter 25
(25:1) mortuus est autem Samuhel et congregatus est
universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in
desertum Pharan (25:2) erat autem vir
quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria
milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo (25:3)
nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa
prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere
Chaleb (25:4) cum ergo audisset David in deserto quod
tonderet Nabal gregem suum (25:5) misit decem iuvenes
et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo
pacifice (25:6) et dicetis sic
fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax (25:7) audivi quod tonderent pastores tui qui erant
nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo
fuerunt nobiscum in Carmelo (25:8) interroga pueros
tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque
invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David (25:9)
cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et
siluerunt (25:10) respondens autem
Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos
suos (25:11) tollam ergo panes meos et aquas meas et
carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (25:12) regressi sunt itaque pueri David per viam
suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat (25:13)
tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli
gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti
remanserunt ad sarcinas (25:14) Abigail autem
uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro
et aversus est eos (25:15) homines isti boni
satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in
deserto (25:16) pro muro erant nobis tam in nocte quam in
die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges (25:17)
quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum
virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui
(25:18) festinavit igitur Abigail et tulit ducentos
panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae
et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos (25:19)
dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo
Nabal non indicavit (25:20) cum ergo
ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus
et illa occurrit (25:21) et ait David vere
frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant
et reddidit mihi malum pro bono (25:22) haec faciat Deus
inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad
parietem (25:23) cum autem vidisset
Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super
terram (25:24) et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit
domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae
tuae (25:25) ne ponat oro dominus meus rex cor suum super
virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua
non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (25:26)
nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in
sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo
malum (25:27) quapropter suscipe benedictionem hanc quam
adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum (25:28) aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim
faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non
inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae (25:29)
si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima
domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum
rotabitur quasi in impetu et circulo fundae (25:30)
cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et
constituerit te ducem super Israhel (25:31)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis
sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae
tuae (25:32) et ait David ad Abigail benedictus Dominus
Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (25:33) et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne
irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea (25:34)
alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito
venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
(25:35) suscepit ergo David de manu eius omnia quae
adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem
tuam (25:36) venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei
convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei
verbum pusillum aut grande usque in mane (25:37)
diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et
emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis (25:38)
cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est
(25:39) quod cum audisset David mortuum Nabal ait
benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et
malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi
in uxorem (25:40) et venerunt pueri
David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in
uxorem (25:41) quae consurgens adoravit prona in terram et
ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei (25:42) et festinavit et surrexit Abigail et
ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta
est illi uxor (25:43) sed et Ahinoem
accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius (25:44)
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de
Gallim
Chapter 26
(26:1) et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes
ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis (26:2) et surrexit Saul et descendit in desertum
Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph
(26:3) et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae
quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post
se in desertum (26:4) misit exploratores
et didicit quod venisset certissime (26:5)
et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo
dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus
per circuitum eius (26:6) ait David ad
Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra
dixitque Abisai ego descendam tecum (26:7)
venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et
dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu
eius (26:8) dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie
inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non
erit (26:9) et dixit David ad Abisai ne interficias eum
quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (26:10)
et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit
ut moriatur aut in proelium descendens perierit (26:11)
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur
tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus (26:12)
tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non
erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super
eos (26:13) cumque transisset David ex adverso et
stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos (26:14) clamavit David ad populum et ad Abner filium
Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas
regem (26:15) et ait David ad Abner numquid non vir tu es
et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de
turba ut interficeret regem dominum tuum (26:16)
non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non
custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat
ad caput eius (26:17) cognovit autem
Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex
(26:18) et ait quam ob causam dominus meus
persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum (26:19)
nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me
odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non
habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis (26:20)
et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex
Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus (26:21)
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo
quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa
nimis (26:22) et respondens David ait ecce hasta regis
transeat unus de pueris et tollat eam (26:23)
Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te
Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (26:24) et sicuti magnificata est anima tua hodie in
oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia
(26:25) ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi
David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum
suum
Chapter 27
(27:1) et ait David in corde suo aliquando incidam
in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul
cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius (27:2) et surrexit David et abiit ipse et sescenti
viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth (27:3)
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et
duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (27:4)
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret
eum (27:5) dixit autem David ad Achis si inveni gratiam
in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in
civitate regis tecum (27:6) dedit itaque ei
Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
(27:7) fuit autem numerus dierum quibus habitavit
David in regione Philisthinorum quattuor mensuum (27:8)
et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de
Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
(27:9) et percutiebat David omnem terram nec
relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur
et veniebat ad Achis (27:10) dicebat autem ei
Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra
meridiem Ceni (27:11) virum et mulierem
non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc
erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum (27:12) credidit ergo Achis David dicens multa mala
operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
Chapter 28
(28:1) factum est autem in diebus illis
congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David
sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (28:2)
dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad
David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (28:3)
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama
urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra (28:4)
congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit
autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe (28:5)
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis
(28:6) consuluitque Dominum et non respondit ei
neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas (28:7)
dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et
sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor
(28:8) mutavit ergo habitum suum vestitusque est
aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone
et suscita mihi quem dixero tibi (28:9) et ait mulier ad
eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris
animae meae ut occidar (28:10) et iuravit ei Saul
in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem (28:11) dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui
ait Samuhelem suscita mihi (28:12) cum autem vidisset
mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
(28:13) dixitque ei rex noli timere quid vidisti et
ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (28:14)
dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est
pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et
adoravit (28:15) dixit autem
Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant
adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi
ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (28:16)
et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad
aemulum tuum (28:17) faciet enim
Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo
David (28:18) quia non oboedisti voci Domini neque fecisti
iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie (28:19) et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu
Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu
Philisthim (28:20) statimque Saul
cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem
tota die illa (28:21) ingressa est
itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae
et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me (28:22) nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae
ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere (28:23) qui rennuit et ait non comedam coegerunt
autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super
lectum (28:24) mulier autem illa habebat vitulum pascualem
in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma (28:25) et posuit ante Saul et ante servos eius qui
cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam
Chapter 29
(29:1) congregata sunt ergo Philisthim universa
agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel (29:2) et satrapae quidem Philisthim incedebant in
centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis (29:3) dixeruntque principes Philisthim quid sibi
volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis
Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque
ad diem hanc (29:4) irati sunt autem
adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum
et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter
placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris (29:5)
nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis
et David in decem milibus suis (29:6) vocavit ergo Achis
David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus
mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed
satrapis non places (29:7) revertere ergo et
vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim (29:8)
dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua
fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei
regis (29:9) respondens autem Achis locutus est ad David
scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet
nobiscum in proelium (29:10) igitur consurge
mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere
pergite (29:11) surrexit itaque de nocte David ipse et viri
eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in
Iezrahel
Chapter 30
(30:1) cumque venissent David et viri eius in
Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et
succenderant eam igni (30:2) et captivas
duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et
pergebant in itinere suo (30:3) cum ergo venisset
David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias
ductas esse captivas (30:4) levaverunt David et
populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae (30:5) siquidem et duae uxores David captivae ductae
fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (30:6)
et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat
anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo
suo (30:7) et ait ad Abiathar sacerdotem filium
Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David (30:8)
et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam
eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam (30:9) abiit ergo David ipse et sescenti viri qui
erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (30:10) persecutus est autem David ipse et
quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor
(30:11) et invenerunt virum aegyptium in agro et
adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (30:12) sed et fragmen massae caricarum et duas
ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat
panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus (30:13)
dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego
sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius
tertius (30:14) siquidem nos erupimus ad australem partem
Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni (30:15) dixitque ei David potes me ducere ad istum
cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad
cuneum istum (30:16) qui cum duxisset
eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes
diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda
(30:17) et percussit eos David a vespere usque ad
vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant
camelos et fugerant (30:18) eruit ergo David
omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit (30:19)
nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de
spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David (30:20)
et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est
praeda David (30:21) venit autem David
ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor
qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos
pacifice (30:22) respondensque
omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis
quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint
recedant (30:23) dixit autem David
non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui
eruperant adversum nos in manu nostra (30:24)
nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad
proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident (30:25)
et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in
Israhel usque ad diem hanc (30:26) venit ergo David
in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda
hostium Domini (30:27) his qui erant in
Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Iether (30:28)
et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama (30:29) et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli
et qui in urbibus Ceni (30:30) et qui in Arama et
qui in lacu Asan et qui in Athac (30:31) et qui in Hebron
et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius
Chapter 31
(31:1) Philisthim autem pugnabant adversum Israhel
et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe
(31:2) inrueruntque Philisthim in Saul et filios
eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul (31:3)
totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et
vulneratus est vehementer a sagittariis (31:4)
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant
incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore
perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (31:5)
quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse
super gladium suum et mortuus est cum eo (31:6)
mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in
die illa pariter (31:7) videntes autem viri
Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul
et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
(31:8) facta autem die altera venerunt Philisthim ut
spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
(31:9) et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt
eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in
populis (31:10) et posuerunt arma eius in templo Astharoth
corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan (31:11)
quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim
Saul (31:12) surrexerunt omnes viri fortissimi et
ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes
et conbuserunt ea ibi
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem
diebus
[End of The Book of 1Samuel]