The Book of 1Peter
INCIPIT EPISTULA PETRI
Chapter 1
(1:1) Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis
dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae (1:2) secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem
sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur (1:3) benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam
regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis (1:4) in hereditatem incorruptibilem et
incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis (1:5) qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore
novissimo (1:6) in quo exultatis
modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus (1:7) ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in
laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi (1:8) quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis
laetitia inenarrabili et glorificata (1:9) reportantes finem fidei vestrae salutem animarum (1:10) de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia
prophetaverunt (1:11) scrutantes in quod
vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et
posteriores glorias (1:12) quibus revelatum
est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui
evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
(1:13) propter quod succincti lumbos mentis vestrae
sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
(1:14) quasi filii oboedientiae non configurati
prioribus ignorantiae vestrae desideriis (1:15) sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
(1:16) quoniam scriptum est sancti eritis quia ego
sanctus sum (1:17) et si Patrem
invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri
tempore conversamini (1:18) scientes quod non
corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae
traditionis (1:19) sed pretioso
sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi (1:20) praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter
vos (1:21) qui per ipsum fideles estis in Deo qui
suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo (1:22) animas vestras castificantes in oboedientia
caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius (1:23) renati non ex semine corruptibili sed
incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis (1:24) quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos
decidit (1:25) verbum autem Domini manet in aeternum hoc est
autem verbum quod evangelizatum est in vos
Chapter 2
(2:1) deponentes igitur omnem malitiam et omnem
dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones (2:2) sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in
salutem (2:3) si gustastis quoniam dulcis
Dominus (2:4) ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus
quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (2:5) et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre
spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum (2:6) propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum
et qui crediderit in eo non confundetur (2:7) vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic
factus est in caput anguli (2:8) et lapis offensionis
et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (2:9) vos autem genus electum regale sacerdotium
gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile
lumen suum (2:10) qui aliquando non
populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam
consecuti (2:11) carissimi obsecro
tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus
animam (2:12) conversationem vestram inter gentes habentes
bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent
Deum in die visitationis (2:13) subiecti estote
omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti (2:14)
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero
bonorum (2:15) quia sic est voluntas Dei ut benefacientes
obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam (2:16) quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
(2:17) omnes honorate fraternitatem diligite Deum
timete regem honorificate (2:18) servi subditi in
omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis (2:19)
haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens
iniuste (2:20) quae enim gloria est si peccantes et
colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
(2:21) in hoc enim vocati estis quia et Christus
passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius (2:22) qui peccatum non fecit nec inventus est dolus
in ore ipsius (2:23) qui cum
malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se
iniuste (2:24) qui peccata nostra ipse pertulit in corpore
suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis (2:25) eratis enim sicut oves errantes sed conversi
estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
Chapter 3
(3:1) similiter mulieres subditae suis viris ut et
si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant (3:2) considerantes in timore castam conversationem
vestram (3:3) quarum sit non extrinsecus capillaturae aut
circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus (3:4) sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in
conspectu Dei locuples (3:5) sic enim aliquando
et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris (3:6) sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum
vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem (3:7) viri similiter cohabitantes secundum scientiam
quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur
orationes vestrae (3:8) in fine autem omnes
unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles (3:9)
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario
benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis (3:10) qui enim vult vitam diligere et videre dies
bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum (3:11)
declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
(3:12) quia oculi Domini super iustos et aures eius
in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala (3:13) et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis (3:14)
sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et
non conturbemini (3:15) Dominum autem
Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea
quae in vobis est spe (3:16) sed cum modestia et
timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam
in Christo conversationem (3:17) melius est enim
benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes (3:18) quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo
mortificatus carne vivificatus autem spiritu (3:19) in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit (3:20) qui increduli fuerant aliquando quando
expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae
sunt per aquam (3:21) quod et vos nunc
similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum
per resurrectionem Iesu Christi (3:22) qui est in dextera
Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
Chapter 4
(4:1) Christo igitur passo in carne et vos eadem
cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis (4:2) ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat
temporis (4:3) sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem
gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et
inlicitis idolorum cultibus (4:4) in quo peregrinantur
non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes (4:5)
qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
(4:6) propter hoc enim et mortuis evangelizatum est
ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu (4:7) omnium autem finis adpropinquavit estote
itaque prudentes et vigilate in orationibus (4:8) ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem
peccatorum (4:9) hospitales invicem
sine murmuratione (4:10) unusquisque sicut
accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae
Dei (4:11) si quis loquitur quasi sermones Dei si quis
ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui
est gloria et imperium in saecula saeculorum amen (4:12) carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis
contingat (4:13) sed communicantes
Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes (4:14) si exprobramini in nomine Christi beati
quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit (4:15) nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum
appetitor (4:16) si autem ut
Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine (4:17) quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non
credunt Dei evangelio (4:18) et si iustus vix
salvatur impius et peccator ubi parebit (4:19) itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in
benefactis
Chapter 5
(5:1) seniores ergo qui in vobis sunt obsecro
consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae
communicator (5:2) pascite qui est in
vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed
voluntarie (5:3) neque ut dominantes
in cleris sed formae facti gregi et ex animo (5:4) et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
(5:5) similiter adulescentes subditi estote
senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat
gratiam (5:6) humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos
exaltet in tempore visitationis (5:7) omnem sollicitudinem
vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis (5:8) sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem
devoret (5:9) cui resistite fortes fide scientes eadem
passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri (5:10) Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos
ipse perficiet confirmabit solidabit (5:11) ipsi imperium in saecula saeculorum amen (5:12) per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse
veram gratiam Dei in qua state (5:13) salutat vos quae
est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus (5:14) salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo
EXPLICIT EPISTULA PETRI
[End of The Book of 1Peter]