The Book of 1Maccabees
INCIPIT LIBER PRIMUS MACCHABEORUM
Chapter 1
(1:1) et factum est postquam percussit Alexander
Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et
Medorum (1:2) constituit proelia
multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae (1:3)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit
terra in conspectu eius (1:4) et congregavit
virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius (1:5) et obtinuit regiones gentium et tyrannos et
facti sunt illi in tributum (1:6) et post haec decidit
in lectum et cognovit quia moritur (1:7)
et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis
regnum suum cum adhuc viveret (1:8) et regnavit
Alexander annis duodecim et mortuus est (1:9)
et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo (1:10) et inposuerunt sibi omnes diademata post
mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
(1:11) et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus
Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo
regni Graecorum (1:12) in diebus illis
exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus
quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (1:13) et bonus visus est sermo in oculis
eorum (1:14) et destinaverunt
aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
(1:15) et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis
secundum leges nationum (1:16) et fecerunt sibi
praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent
malum (1:17) et paratum est
regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
(1:18) et intravit in Aegyptum in multitudine gravi
in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine (1:19)
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a
facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi (1:20)
et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae
Aegypti (1:21) et convertit
Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad
Israhel (1:22) et ascendit
Hierosolymis in multitudine gravi (1:23)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum
luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et
coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (1:24) et accepit argentum et aurum et vasa
concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram
suam (1:25) et fecit caedem hominum et locutus est
superbia magna (1:26) et factus est
planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum (1:27)
et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et
speciositas mulierum inmutata est (1:28)
omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
(1:29) et commota est terra super habitantes in ea
et universa domus Iacob induit confusionem (1:30)
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit
Hierusalem cum turba magna (1:31) et locutus est ad
eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei (1:32)
et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum
ex Israhel (1:33) et accepit spolia
civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu (1:34) et captivas duxerunt mulieres et natos et
pecora possederunt (1:35) et aedificaverunt
civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem (1:36) et posuerunt illic gentem peccatorum viros
iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
(1:37) et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum
magnum (1:38) et factum est hoc
ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel (1:39)
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt
sanctificationem (1:40) et fugerunt
habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati
eius reliquerunt eam (1:41) sanctificatio eius
desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius
in nihilum (1:42) secundum gloriam
eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum (1:43) et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut
esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam (1:44)
et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
(1:45) et multi ex Israhel consenserunt ei et
sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum (1:46)
et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates
Iudae ut sequerentur legem gentium terrae (1:47)
et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo
Dei (1:48) et prohiberent celebrari sabbatum et dies
sollemnes (1:49) et coinquinari
sancta et sanctum populum Israhel (1:50)
et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora
communia (1:51) et relinquere
filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut
obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei (1:52)
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
(1:53) secundum omnia verba haec scripsit omni regno
suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent (1:54)
et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare (1:55)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt
mala super terram (1:56) et effugaverunt
populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis (1:57)
die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus
abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt
aras (1:58) et ante ianuas domorum et in plateis
incendebant tura et sacrificabant (1:59)
et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos (1:60) et apud quemcumque inveniebantur libri
testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
(1:61) in virtute sua faciebant haec populo Israhel
qui inveniebantur in omni mense in civitatibus (1:62)
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra
altare (1:63) et mulieres quae
circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi (1:64) et suspendebant pueros a cervicibus per
universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant (1:65)
et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et
elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis (1:66)
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
(1:67) et facta est ira magna super populum
valde
Chapter 2
(2:1) in illis diebus surrexit Matthathias filius
Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
(2:2) et habebat filios quinque Iohannan qui
cognominabatur Gaddis (2:3) et Simeon qui
cognominabatur Thasi (2:4) et Iudas qui
vocabatur Macchabeus (2:5) et Eleazarus qui
cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus (2:6)
hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
(2:7) et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus
sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus
inimicorum (2:8) sancta in manu
extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis (2:9)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et
iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum (2:10)
quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
(2:11) omnis conpositio eius ablata est quae erat
libera facta est ancilla (2:12) et ecce sancta
nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
(2:13) quo ergo nobis adhuc vivere
(2:14) et scidit Matthathias et filii eius
vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde (2:15)
et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in
civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere (2:16)
et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii
eius constanter steterunt (2:17) et respondentes qui
missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus
filiis et fratribus (2:18) ergo accede prior
et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et
filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (2:19) et respondit Matthathias et dixit magna voce
et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt
mandatis eius (2:20) ego et filii mei et
fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum (2:21)
propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias
Dei (2:22) non audibimus verba regis Antiochi nec
sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via (2:23) et ut cessavit loqui verba haec accessit
quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum
regis (2:24) et vidit
Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens
trucidavit eum super aram (2:25) sed et virum quem
miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
(2:26) et zelatus est legem sicut fecit Finees
Zambri filio Salomi (2:27) et exclamavit
Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
(2:28) et fugit ipse et filii eius in montes et
reliquerunt quaecumque habebant in civitate (2:29)
tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum
(2:30) ut sederent ibi ipsi et filii eorum et
mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala (2:31)
et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David
quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent
post illos multi (2:32) et statim
perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum (2:33) et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc
exite et facite secundum verbum regis et vivetis (2:34)
et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem
sabbatorum (2:35) et concitaverunt
adversus eos proelium (2:36) et non responderunt
eis nec oppilaverunt loca occulta (2:37)
dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et
terra quod iniuste perditis nos (2:38)
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum
et pecora eorum usque ad mille animas hominum (2:39)
et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos
valde (2:40) et dixit vir
proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus
nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra (2:41)
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die
sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in
occultis (2:42) tunc congregata est
ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege (2:43) et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad
eos et facti sunt illis ad firmamentum (2:44)
et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in
indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent (2:45)
et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
(2:46) et circumciderunt pueros incircumcisos
quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine (2:47)
et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu
eorum (2:48) et obtinuerunt
legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori (2:49) et adpropinquaverunt dies Matthathiae
moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira
indignationis (2:50) nunc ergo o filii
aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum (2:51)
et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam
magnam et nomen aeternum (2:52) Abraham nonne in
temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam (2:53)
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus
Aegypti (2:54) Finees pater noster
zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni (2:55)
Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel (2:56) Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit
hereditatem (2:57) David in sua
misericordia consecutus est sedem regni in saecula (2:58)
Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum (2:59) Ananias Azarias Misahel credentes liberati
sunt de flamma (2:60) Danihel in sua
simplicitate liberatus est de ore leonum (2:61)
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non
infirmantur (2:62) et a verbis viri
peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est (2:63)
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et
cogitatio eius periet (2:64) vos ergo filii
confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (2:65)
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse
vobis erit pater (2:66) et Iudas Macchabeus
fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
(2:67) et vos adducetis ad vos omnes factores legis
et vindicate vindictam populi vestri (2:68)
et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
(2:69) et benedixit eos et adpositus est ad patres
suos (2:70) et defunctus est centesimo et quadragesimo et
sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel
planctu magno
Chapter 3
(3:1) et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus
filius eius pro eo (3:2) et adiuvabant eum
omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum
laetitia (3:3) et dilatavit gloriam
populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat
castra gladio suo (3:4) similis factus est
leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione (3:5)
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit
flammis (3:6) et repulsi sunt
inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu
eius (3:7) et exacerbabat reges multos et laetificabat
Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione (3:8)
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab
Israhel (3:9) et nominatus est
usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes (3:10)
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum
contra Israhel (3:11) et cognovit Iudas
et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui
fugerunt (3:12) et accepit spolia
eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus (3:13) et audivit Seron princeps exercitus Syriae
quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum (3:14)
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum
ipso sunt qui spernebant verbum regis (3:15)
et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent
vindictam in filios Israhel (3:16) et
adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis (3:17) ut viderunt autem exercitum venientem sibi
obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus
ieiunio hodie (3:18) et ait Iudas facile
est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in
paucis (3:19) quia non in
multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est (3:20)
ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores
nostras et filios nostros et ut spolient nos (3:21)
nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
(3:22) et ipse Dominus conteret eos ante faciem
nostram vos autem ne timueritis eos (3:23)
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus
eius in conspectu ipsius (3:24) et persequebatur
eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in
terram Philisthim (3:25) et cecidit timor
Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum (3:26)
et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes
gentes (3:27) ut audivit autem
Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia
valde (3:28) et aperuit aerarium
suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
(3:29) et vidit quod defecit pecunia de thesauris et
tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a
primis diebus (3:30) et timuit ne non
haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui
ante eum fuerant (3:31) consternatus erat
animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum
multum (3:32) et reliquit Lysiam
hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
(3:33) et ut nutriret Antiochum filium suum donec
rediret (3:34) et tradidit ei
medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et
Hierusalem (3:35) ut mitteret ad eos
exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de
loco (3:36) et ut constitueret habitatores filios
alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum (3:37) et rex adsumpsit partem exercitus residui et
exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten
flumen et perambulabat superiores regiones (3:38)
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex
amicis regis (3:39) et misit cum eis
quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum
verbum regis (3:40) et processerunt ut
irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
(3:41) et audierunt mercatores regionum nomen eorum
et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in
servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum (3:42)
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad
fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et
consummationem (3:43) et dixerunt
unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis
nostris (3:44) et congregatus est
conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
(3:45) et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut
desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii
alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia
et cithara (3:46) et congregati sunt
et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
(3:47) et ieiunaverunt illa die et induerunt se
ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua (3:48)
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum
suorum (3:49) et adtulerunt
ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
(3:50) et clamaverunt voce magna in caelum dicentes
quid faciemus istis et quo eos ducemus (3:51)
et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et
humilitate (3:52) et ecce nationes
convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos (3:53) quomodo poterimus subsistere ante facies
illorum nisi tu adiuves nos (3:54) et tubis
exclamaverunt voce magna (3:55) et post hoc
constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
(3:56) et dixit his qui aedificabant domos et
sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum
legem (3:57) et moverunt castra
et conlocaverunt ad austrum Ammaum (3:58)
et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut
pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra (3:59) quoniam melius est nos mori in bello quam
videre mala gentis nostrae et sanctorum (3:60)
sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat
Chapter 4
(4:1) et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et
mille equites electos et moverunt castra nocte (4:2)
ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex
arce erant illi duces (4:3) et audivit Iudas et
surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum (4:4) adhuc enim dispersus erat exercitus a
castris (4:5) et venit Gorgias in
castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a
nobis (4:6) et cum dies factus
esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non
habebant (4:7) et viderunt castra
gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium (4:8) et ait Iudas viris qui secum erant ne
timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis (4:9)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos
Pharao cum exercitu (4:10) et nunc clamemus in
caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram
hodie (4:11) et scient omnes
gentes quia est qui redimat et liberet Israhel (4:12)
et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex
adverso (4:13) et exierunt de
castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda (4:14)
et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
(4:15) novissimi autem ceciderunt gladio et
persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad
tria milia virorum (4:16) et reversus est
Iudas et exercitus eius sequens eum (4:17)
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
(4:18) et Gorgias et exercitus eius in monte prope
nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia (4:19) et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars
quaedam prospiciens de monte (4:20) et vidit quod in
fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
(4:21) quibus illi conspectis timuerunt valde
aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium (4:22)
et fugerunt omnes in campo alienigenarum (4:23)
et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et
hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas (4:24)
et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in
saeculum misericordia eius (4:25) et facta est salus
magna in Israhel in illa die (4:26) quicumque autem
alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant (4:27) quibus auditis ille consternatus est animo
deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
(4:28) et sequenti anno congregavit electorum
virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos (4:29)
et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum
decem milibus viris (4:30) et viderunt
exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu
servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri
eius (4:31) conclude exercitum istum in manu populi tui
Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus (4:32)
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione
sua (4:33) deice eos gladio diligentium te et conlaudent
te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis (4:34)
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum
(4:35) videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum
audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus
rursus veniret in Iudaeam (4:36) dixit autem Iudas
et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
(4:37) et congregatus est omnis exercitus et
ascenderunt in montem Sion (4:38) et viderunt
sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu
vel montibus et pastoforia diruta (4:39)
sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt
cinerem (4:40) et ceciderunt in
faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum (4:41) tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent
adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta (4:42)
et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
(4:43) et mundaverunt sancta et tulerunt lapides
contaminationis in locum inmundum (4:44)
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo
faceret (4:45) et incidit illi
consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et
demoliti sunt illud (4:46) et reposuerunt
lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
(4:47) et acceperunt lapides integros secundum legem
et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius (4:48)
et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria
sanctificaverunt (4:49) et fecerunt vasa
sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (4:50) et incensum posuerunt super altare et
accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo (4:51) et posuerunt super mensam panes et
adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt (4:52)
et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu
centesimi quadragesimi octavi anni (4:53)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod
fecerunt (4:54) secundum tempus et
secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et
cymbalis (4:55) et cecidit omnis
populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis (4:56) et fecerunt dedicationem altaris diebus octo
et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis (4:57)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et
pastoforia et inposuerunt eis ianuas (4:58)
et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium
gentium (4:59) et statuit Iudas et
fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in
annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio (4:60) et aedificaverunt in tempore illo montem Sion
et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea
fecerunt (4:61) et conlocavit illic
exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra
faciem Idumeae
Chapter 5
(5:1) et factum est ut audierunt gentes in circuitu
quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde (5:2) et cogitabant tollere genus Iacob qui erant
inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi (5:3)
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia
circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (5:4)
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum
insidiantes in via (5:5) et conclusi sunt ab
eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in
eis erant (5:6) et transiit ad
filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
(5:7) et commisit cum eis proelia multa et contriti
sunt in conspectu eorum et percussit eos (5:8)
et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
(5:9) et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad
adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman
munitionem (5:10) et miserunt
litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant
nos (5:11) et parant venire et occupare munitionem in
quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum (5:12)
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de
nobis (5:13) et omnes fratres
nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et
peremerunt illic ferme mille viros (5:14)
et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis
tunicis nuntiantes secundum verba haec (5:15)
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea
alienigenas ut nos consumant (5:16) ut audivit autem
Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in
tribulatione erant et expugnabantur ab eis (5:17)
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in
Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin (5:18)
et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu
in Iudaeam ad custodiendum (5:19) et praecepit illi
dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
(5:20) et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret
in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin (5:21)
et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt
gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam (5:22)
Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia
eorum (5:23) et sumpsit eos qui
erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum
laetitia magna (5:24) et Iudas Macchabeus
et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
(5:25) et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt
eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide (5:26) et quia multi ex eis conprehensi sunt in
Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et
magnae (5:27) sed et in ceteris
civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his
et conprehendere et tollere eos in una die (5:28)
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit
civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam
igni (5:29) et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad
munitionem (5:30) et factum est
diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas
ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos (5:31)
et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et
clamor magnus de civitate (5:32) et exercitui dixit
pugnate hodie pro fratribus vestris (5:33)
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in
oratione (5:34) et cognoverunt
castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt
ex eis in illa die fere octo milia virorum (5:35)
et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius
et sumpsit spolia eius et succendit eam igni (5:36)
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates
Galaditidis (5:37) post haec autem
verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
(5:38) et misit Iudas speculari exercitum et
renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus
nimis (5:39) et Arabas conduxit
in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam
illis (5:40) et ait Timotheus
principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos
prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (5:41)
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et
poterimus adversus illum (5:42) ut autem
adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem
hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium (5:43)
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante
faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
(5:44) et occupavit ipsam civitatem et fanum
succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem
Iudae (5:45) et congregavit
Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et
exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae (5:46)
et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non
erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (5:47)
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad
eos Iudas verbis pacificis (5:48) dicens transeamus
per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant
eis aperire (5:49) et praecepit Iudas
praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco (5:50)
et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et
tradita est civitas in manu eius (5:51)
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius
et transiit per totam civitatem super interfectos (5:52)
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan (5:53) et erat Iudas congregans extremos et
exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda (5:54)
et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod
nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (5:55)
et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in
Galilea contra faciem Ptolomaidis (5:56)
audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et
proelia quae facta sunt (5:57) et dixit faciamus
et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt (5:58) et praecepit his qui erant in exercitu suo et
abierunt Iamniam (5:59) et exivit Gorgias
de civitate et viri eius obviam illi in pugnam (5:60)
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de
populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo (5:61)
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter
facturos (5:62) ipsi autem non
erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel (5:63)
et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi
audiebatur nomen eorum (5:64) et convenerunt ad
eos fausta adclamantes (5:65) et exivit Iudas et
fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et
muros eius et turres succendit in circuitu (5:66)
et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
(5:67) in illa die ceciderunt sacerdotes in bello
dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium (5:68)
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia
deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda
Chapter 6
(6:1) et rex Antiochus perambulavit superiores
regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et
auro (6:2) templumque in ea locuples valde et illic
velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in
Graecia (6:3) et venit et
quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in
civitate (6:4) et insurrexerunt in
proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam (6:5) et venit qui nuntiaret ei in Perside quia
fugata sunt castra quae erant in terra Iuda (6:6)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et
invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt (6:7)
et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in
Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem
suam (6:8) et factum est ut audivit rex sermones istos
expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum
sicut cogitabat (6:9) et erat illic dies
multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori (6:10) et vocavit omnes amicos suos et dixit illis
recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine (6:11) et dixi in corde meo in quantam tribulationem
deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate
mea (6:12) nunc vero reminiscor malorum quae feci in
Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam
sine causa (6:13) cognovi ergo quia
propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena (6:14) et vocavit Philippum unum de amicis suis et
praeposuit eum super universum regnum suum (6:15)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et
nutriret eum et regnaret (6:16) et mortuus est
illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono (6:17)
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium
eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator (6:18)
et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis
mala semper ad firmamentum gentium (6:19)
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent
eos (6:20) et coirent simul et obsederunt eos anno
centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas (6:21)
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis
Israhel (6:22) et abierunt ad
regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros (6:23) nos decrevimus servire patri tuo et ambulare
in praeceptis eius et obsequi edictis eius (6:24)
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque
inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur (6:25) et non ad nos tantum extenderunt manum sed et
in omnes fines nostros (6:26) et ecce
adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
(6:27) et nisi praeveneris eos velocius maiora quam
haec facient nec poteris obtinere eos (6:28)
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus
sui et eos qui super equites erant (6:29)
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus
conducticius (6:30) et erat numerus
exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad
proelium (6:31) et venerunt per
Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et
succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter (6:32)
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra
regis (6:33) et surrexit ante
lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et
tubis cecinerunt (6:34) et elefantis
ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium (6:35)
et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in
loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae
electi erant (6:36) hii ante tempus
ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea (6:37) sed et turres ligneas super eos firmae
protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui
pugnabant desuper et intus magister bestiae (6:38)
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum
commovere et perurguere constipati in legionibus eius (6:39)
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis
resplenduerunt sicut lampades ignis (6:40)
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et
ibant caute et ordinate (6:41) et commovebantur
omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus
magnus valde et fortis (6:42) et adpropiavit
Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri (6:43) et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis
loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset
rex (6:44) et dedit se ut liberaret populum suum et
adquireret sibi nomen aeternum (6:45) et cucurrit ad eam
audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et
illuc (6:46) et ivit sub pedes
elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
(6:47) et videntes virtutem regis et impetum
exercitus eius deverterunt ab eis (6:48)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad
Iudaeam et montem Sion (6:49) et fecit pacem cum
his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata
erant terrae (6:50) et conprehendit rex
Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam (6:51)
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas
et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et
fundibula (6:52) fecerunt autem et
ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos (6:53)
escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in
Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant (6:54) et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam
obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum (6:55)
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et
nutriret Antiochum filium suum ut regnaret (6:56)
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia
quaerit suscipere regni negotia (6:57)
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis
modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno (6:58) nunc itaque demus dextras hominibus istis et
faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum (6:59)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim
ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec (6:60)
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et
receperunt illam (6:61) et iuravit illis
rex et principes et exierunt de munitione (6:62)
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod
iuravit et mandavit destruere murum in gyro (6:63)
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem
civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem
Chapter 7
(7:1) anno centesimo quinquagesimo et primo exiit
Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit
illic (7:2) et factum est ut
ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad
eum (7:3) et res ei innotuit et ait nolite mihi
ostendere faciem eorum (7:4) et occidit eos
exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui (7:5)
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat
fieri sacerdos (7:6) et accusaverunt
populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra
nostra (7:7) nunc ergo mitte
virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes
amicos eius et adiutores eorum (7:8) et elegit rex ex
amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
(7:9) et Alchimum impium constituit in sacerdotio et
mandavit ei facere ultionem in filios Israhel (7:10)
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et
locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo (7:11)
et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu
magno (7:12) et convenerunt ad
Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt (7:13)
et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem
(7:14) dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron
venit non decipiet nos (7:15) et locutus est cum
eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
(7:16) et crediderunt ei et conprehendit ex eis
sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est (7:17) carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum
effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (7:18)
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et
iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt (7:19) et movit Bacchides castra ab Hierusalem et
adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo
mactavit et in puteum magnum proiecit (7:20)
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit
Bacchides ad regem (7:21) et satis agebat
Alchimus pro principatu sacerdotii sui (7:22)
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda
et fecerunt plagam magnam in Israhel (7:23)
et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel
plus multo quam gentes (7:24) et exiit in omnes
fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in
regionem (7:25) vidit autem
Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est
ad regem et accusavit eos multis criminibus (7:26)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias
exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum (7:27)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres
eius cum dolo verbis pacificis (7:28) dicens non sit
pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace (7:29) et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem
pacifice et hostes parati erant rapere Iudam (7:30)
et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et
amplius noluit videre faciem eius (7:31)
et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in
pugnam iuxta Capharsalama (7:32) et ceciderunt de
Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David (7:33)
et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi
salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege (7:34) et inridens sprevit eos et polluit et locutus
est superbe (7:35) et iuravit cum ira
dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace
succendam domum istam et exiit cum ira magna (7:36)
et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes
dixerunt (7:37) tu elegisti domum
istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo
tuo (7:38) fac vindictam in homine isto et exercitu eius
et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant (7:39) et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra
adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae (7:40)
et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et
dixit (7:41) qui missi erant a
rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque
milia (7:42) sic percute
exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica
illum secundum malitiam illius (7:43) et commiserunt
exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in
proelio (7:44) ut vidit autem
exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt (7:45)
et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis
cecinerunt post eos cum significationibus (7:46)
et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et
convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
(7:47) et acceperunt spolia eorum et praedam et
caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra
Hierusalem (7:48) et laetatus est
populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna (7:49)
et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar
(7:50) et siluit terra Iuda dies
paucos
Chapter 8
(8:1) et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt
potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt
cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus (8:2)
audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt
eos et duxerunt sub tributum (8:3) et quanta fecerunt
in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt
omnem locum consilio suo et patientia (8:4)
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis
terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus
annis (8:5) et Philippum et
Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt
eos (8:6) et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam
intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
(8:7) et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut
daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
(8:8) et regionem Medorum et Lydos et Medos de
optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi (8:9) et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire
et tollere eos et innotuit sermo his (8:10)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi
et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt
muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem (8:11)
et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in
potestatem redegerunt (8:12) cum amicis autem
suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et
quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos (8:13)
quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt
valde (8:14) et in omnibus istis
nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea (8:15)
et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium
agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant (8:16)
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae
terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos (8:17) et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis
filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et
societatem (8:18) et ut auferrent ab
eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel (8:19) et abierunt Romam viam multam valde et
introierunt curiam et dixerunt (8:20) Iudas Macchabeus et
fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos
socios et amicos vestros (8:21) et placuit sermo in
conspectu eorum (8:22) et hoc rescriptum
quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et
societatis (8:23) bene sit Romanis et
genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
(8:24) quod si institerit bellum Romanis prius aut
omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum (8:25)
auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
(8:26) et proeliantibus non dabunt neque
subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis
accipientes (8:27) similiter autem et
si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus
permiserit (8:28) et adiuvantibus non
dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque
dolo (8:29) secundum haec verba constituerunt Romani
populo Iudaeorum (8:30) quod si post haec
verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque
addiderint vel dempserint rata erunt (8:31)
sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti
iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos (8:32)
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum
mari terraque
Chapter 9
(9:1) interea ubi audivit Demetrius quia cecidit
Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum
cornu cum illis (9:2) et abierunt viam
quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt
animas hominum multas (9:3) et mense primo anni
centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem (9:4) et surrexerunt et abierunt in Berea viginti
milia virorum et duo milia equitum (9:5)
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
(9:6) et viderunt multitudinem exercitus quia multi
sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti
viri (9:7) et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et
bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus
est (9:8) et dixit his qui residui erant surgamus et
eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos (9:9)
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et
revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus (9:10) et ait Iudas absit istam rem facere ut
fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus
crimen gloriae nostrae (9:11) et movit exercitus
de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii
praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (9:12)
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et
clamabant tubis (9:13) exclamaverunt autem
et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a
mane usque ad vesperam (9:14) et vidit Iudas quia
firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
(9:15) et contrita est dextra pars ab eis et
persecutus est eos usque ad montem Azoti (9:16)
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti
sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo (9:17)
et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et
illis (9:18) et Iudas cecidit et
ceteri fugerunt (9:19) et Ionathas et
Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin (9:20)
et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies
multos (9:21) et dixerunt quomodo
cecidit potens qui salvum faciebat Israhel (9:22)
et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim
erant valde (9:23) et factum est post
obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur
iniquitatem (9:24) in diebus illis
facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis (9:25) et elegit Bacchides impios viros et
constituit eos dominos regionis (9:26)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et
vindicabat in illos et inludebat (9:27)
et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus
propheta in Israhel (9:28) et congregati sunt
omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae (9:29)
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra
inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae (9:30)
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum
nostrum (9:31) et suscepit
Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui (9:32)
et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere (9:33) et cognovit Ionathas et Simon frater eius et
omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar
(9:34) et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit
ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem (9:35)
et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret
illis adparatum suum qui erat copiosus (9:36)
et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat
et abierunt habentes ea (9:37) post haec verba
renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex
Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna (9:38)
et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se
sub tegumento montis (9:39) et levaverunt
oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres
eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis (9:40)
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et
residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum (9:41)
et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in
lamentum (9:42) et vindicaverunt
vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis (9:43)
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute
multa (9:44) et dixit ad suos
Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius
tertius (9:45) ecce enim bellum ex
adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus
devertendi (9:46) nunc ergo clamate
in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum (9:47) et extendit Ionatha manum suam percutere
Bacchidem et devertit ab eo retro (9:48)
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem (9:49) et ceciderunt de parte Bacchidis die illa
mille viri et reversi sunt Hierusalem (9:50)
et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in
Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
(9:51) et posuit custodiam in eis ut inimicitias
exercerent in Israhel (9:52) et munivit
civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
(9:53) et accepit filios principum regionis obsides
et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia (9:54)
et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros
domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere (9:55) in tempore illo percussus est Alchimus et
inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum
et mandare de domo sua (9:56) et mortuus est
Alchimus in tempore illo cum tormento magno (9:57)
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit
terra annis duobus (9:58) et cogitaverunt
omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus
Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte (9:59)
et abierunt et consilium ei dederunt (9:60)
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui
erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis
consilium eorum (9:61) et adprehendit de
viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos (9:62) et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo
erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam (9:63) et agnovit Bacchides et congregavit universam
multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit (9:64)
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit
machinas (9:65) et reliquit
Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero (9:66) et percussit Odaren et fratres eius et filios
Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus (9:67) Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de
civitate et succenderunt machinas (9:68)
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde
quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis (9:69)
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem
ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
(9:70) et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos
conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem (9:71)
et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali
omnibus diebus vitae eius (9:72) et reddidit ei
captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit
amplius venire in fines eius (9:73) et cessavit gladius
ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios
ex Israhel
Chapter 10
(10:1) et anno centesimo sexagesimo ascendit
Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit
illic (10:2) et audivit
Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium
(10:3) et misit Demetrius ad Ionathan epistulam
verbis pacificis ut magnificaret eum (10:4)
dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus
nos (10:5) recordabitur enim omnium quae fecimus in eum
et in fratrem eius et in gentem eius (10:6)
et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium
eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei (10:7)
et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum
qui in arce erant (10:8) et timuerunt timore
magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum (10:9) et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit
eos parentibus suis (10:10) et habitavit
Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem (10:11)
et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus
quadratis ad munitionem et ita fecerunt (10:12)
et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat
Bacchides (10:13) et reliquit
unusquisque locum suum et abiit in terram suam (10:14)
tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei
erat enim haec eis ad refugium (10:15) et audivit
Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit
et fratres eius et labores quos laboraverunt (10:16)
et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium
nostrum (10:17) et scripsit
epistulam et misit ei secundum haec verba dicens (10:18)
rex Alexander fratri Ionathae salutem (10:19)
audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus
noster (10:20) et nunc
constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et
coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (10:21) et induit se Ionathas stolam sanctam septimo
mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma
copiosa (10:22) et audivit
Demetrius verba ista et contristatus est et ait (10:23)
quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad
munimen sui (10:24) scribam et ego
illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio (10:25) et scripsit in haec verba rex Demetrius
genti Iudaeorum salutem (10:26) quoniam servastis
ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi
sumus (10:27) et nunc
perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis
nobiscum (10:28) et remittemus
vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes (10:29)
et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas
remitto et tertias seminis (10:30) et dimidiam partem
fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a
tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum
tempus (10:31) et Hierusalem sit
sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint (10:32)
remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et
constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam (10:33)
et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo
liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum (10:34)
et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante
diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in
regno meo (10:35) et nemo potestatem
agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa (10:36) et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu
regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis
ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni (10:37)
et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex
eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda (10:38)
et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur
ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis (10:39) Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum
sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum (10:40)
et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae
me contingunt (10:41) et omne quod
reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera
domus (10:42) et super haec
quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes
pertineant qui ministerio funguntur (10:43)
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius
obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
(10:44) et ad aedificanda vel restauranda opera
sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis (10:45)
et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de
ratione regis et ad construendos muros in Iudaea (10:46)
ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec
receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos
valde (10:47) et conplacuit eis
in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus
diebus (10:48) et congregavit
Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium (10:49)
et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum
Demetrius et incubuit super eos (10:50)
et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa
die (10:51) et misit Alexander ad Ptolomeum regem
Aegypti legatos secundum haec verba dicens (10:52)
quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui
principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram (10:53)
et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in
sede regni eius (10:54) et nunc statuamus
ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
(10:55) et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies
in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum (10:56) et nunc faciam tibi quae scripsisti sed
occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (10:57) et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et
Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo (10:58) et occurrit ei Alexander rex et dedit ei
Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
(10:59) et scripsit rex Alexander Ionathae ut
veniret obviam sibi (10:60) et abiit cum
gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit
gratiam in conspectu eorum (10:61) et convenerunt
adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos
rex (10:62) et iussit expoliari Ionathan vestimentis
suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum (10:63) dixitque principibus exite cum eo in medio
civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla
ratione (10:64) et factum est ut
viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt
omnes (10:65) et magnificavit
eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
(10:66) et reversus est Ionathan in Hierusalem cum
pace et laetitia (10:67) in anno centesimo
sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum (10:68) et audivit Alexander rex et contristatus est
valde et reversus est Antiochiam (10:69)
et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum
magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (10:70)
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium
propterea quia tu potestatem exerces in montibus (10:71)
nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus
illic invicem quia mecum est virtus bellorum (10:72)
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non
potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra
sua (10:73) et nunc quomodo poteris sustinere equitatum
exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi (10:74) ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii
motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in
adiutorium (10:75) et adplicuerunt
castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit
eam (10:76) et exterriti qui erant intra civitatem
aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen (10:77)
et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
(10:78) et abiit Azotum tamquam iter faciens et
statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum
Ionathas in Azotum et proelium commiserunt (10:79)
et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
(10:80) et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae
post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam (10:81)
populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi
eorum (10:82) et eiecit Simon
exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et
fugerunt (10:83) et qui dispersi
sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
(10:84) et succendit Ionathas Azotum et civitates
quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit
igni (10:85) et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui
succensi sunt fere octo milia virorum (10:86)
et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam
illi in magna gloria (10:87) et reversus est
Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa (10:88)
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare
Ionathan (10:89) et misit ei
fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in
possessionem
Chapter 11
(11:1) et rex Aegypti congregavit exercitum sicut
harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud
regno suo (11:2) et exiit in Syriam
verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus
esset (11:3) cum introiret autem
civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus (11:4)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera
eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus
viam (11:5) et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas
ut invidiam facerent ei et tacuit rex (11:6)
et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et
dormierunt illic (11:7) et abiit Ionathas
cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem (11:8) rex autem Ptolomeus obtinuit dominium
civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala (11:9) et misit legatos ad Demetrium dicens veni
conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris
tui (11:10) paenituit enim me quod dederim illi filiam
meam quaesivit enim me occidere (11:11)
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius (11:12) et abstulit filiam suam et dedit eam
Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius (11:13) et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit
duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae (11:14)
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in
locis illius (11:15) et audivit
Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et
fugavit eum (11:16) et fugit Alexander
in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est (11:17)
et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
(11:18) et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia
et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra (11:19)
et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo (11:20) in diebus illis congregavit Ionathas eos qui
erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas
multas (11:21) et abierunt quidam
qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
(11:22) et ut audivit iratus est et statim venit
Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
(11:23) ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et
elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo (11:24)
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem
Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius (11:25)
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua (11:26) et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante
ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (11:27)
et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et
fecit eum principem amicorum (11:28) et postulavit
Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta
trecenta (11:29) et consensit rex
et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes (11:30)
rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum (11:31) exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni
parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis (11:32)
rex Demetrius Lastheni parenti salutem (11:33)
genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus
benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent (11:34)
statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae
additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro
his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum
(11:35) et alia quae ad nos pertinebant decimarum et
tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
(11:36) omnia ipsis concedimus et nihil horum
irritum erit ex hoc et in omne tempus (11:37)
nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto
in loco celebri (11:38) et vidit Demetrius
rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum
suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum
eius (11:39) Tryfon autem erat quidam partium Alexandri
prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat
Antiochum filium Alexandri (11:40) et adsidebat ei ut
traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias
exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis (11:41)
et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem
et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel (11:42)
et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed
gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum (11:43)
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus
meus (11:44) et misit ei Ionathas tria milia virorum
fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum (11:45) et convenerunt qui erant de civitate centum
viginti milia virorum et volebant interficere regem (11:46)
et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et
coeperunt pugnare (11:47) et vocavit rex
Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
(11:48) et occiderunt in illa die centum milia
hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
(11:49) et viderunt qui erant de civitate quod
obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus
dicentes (11:50) da nobis dextras
et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem (11:51)
et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis
et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem
habentes spolia multa (11:52) et sedit Demetrius
rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius (11:53)
et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit
ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde (11:54)
post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit
et inposuit diadema (11:55) et congregati sunt
ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga
vertit (11:56) et accepit Tryfon
bestias et obtinuit Antiochiam (11:57) et scripsit
Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut
sis de amicis regis (11:58) et misit illi vasa
aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam
auream (11:59) et Simonem fratrem
eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti (11:60)
et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum
omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
(11:61) et abiit inde Gazam et concluserunt se qui
erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas
(11:62) et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit
illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque
Damascum (11:63) et audivit
Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes
eum removere a negotio regni (11:64) et occurrit illis
fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam (11:65)
et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit
eos (11:66) et postulaverunt ab eo dextras accipere et
dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium (11:67) et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad
aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor (11:68)
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in
montibus ipse autem occurrit ex adverso (11:69)
insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium
(11:70) et fugerunt qui erant ex parte Ionathae
omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae
exercitus (11:71) et scidit Ionathas
vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit (11:72)
et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt
(11:73) et viderunt qui fugiebant partis illius et
reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque
illuc (11:74) et ceciderunt de
alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem
Chapter 12
(12:1) et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et
elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam (12:2)
et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam
(12:3) et abierunt Romam et intraverunt in curiam et
dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem
secundum pristinam (12:4) et dederunt illis
epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace (12:5)
et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
(12:6) Ionathas summus sacerdos et seniores gentis
et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem (12:7) iam pridem missae erant epistulae ad Onian
summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod
subiectum est (12:8) et suscepit Onias
virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et
amicitia (12:9) nos cum nullo horum
indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris (12:10) maluimus mittere ad vos renovare
fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis
ad nos (12:11) nos ergo in omni
tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in
sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
(12:12) laetamur itaque de gloria
vestra (12:13) nos autem
circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu
nostro (12:14) noluimus ergo
vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis (12:15) habuimus enim de caelo auxilium et liberati
sumus nos et humiliati sunt inimici nostri (12:16)
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos
renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam (12:17)
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis
epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae (12:18)
et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec (12:19) et hoc rescriptum epistularum quod miserat
Onias (12:20) rex Spartiarum
Onias Ionathae sacerdoti magno salutem (12:21)
inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt
de genere Abraham (12:22) et nunc ex quo
haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra (12:23)
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et
vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis (12:24)
et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra
quam prius pugnare adversus eum (12:25)
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis
spatium ut ingrederentur regionem eius (12:26)
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt
supervenire illis nocte (12:27) cum occidisset
autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes
per circuitum castrorum (12:28) et audierunt
adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt
focos in castris suis (12:29) Ionathas autem et
qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia (12:30) et secutus est Ionatha et non conprehendit
eos transierant enim flumen Eleutherum (12:31)
et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit
spolia eorum (12:32) et iunxit et venit
Damascum et perambulavit omnem regionem illam (12:33)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in
Ioppen et occupavit eam (12:34) audivit enim quod
vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
(12:35) et reversus est Ionathas et convocavit
seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea (12:36)
et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis
et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque
vendant (12:37) et convenerunt ut
aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur
Caphetetha (12:38) et Simon
aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras (12:39) et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et
adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem (12:40)
timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat
conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan (12:41)
et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et
venit Bethasan (12:42) et vidit Tryfon
quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit (12:43)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera
et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi (12:44)
et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non
sit (12:45) et nunc remitte eos in domos suas elige
autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et
exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (12:46) et credidit ei et fecit sicut dixit et
dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam (12:47)
retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille
autem cum eo venerunt (12:48) ut intravit autem
Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant
gladio interfecerunt (12:49) et misit Tryfon
exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae
(12:50) at illi cum cognovissent quia conprehensus
est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
(12:51) et videntes hii qui insecuti fuerant quia
pro anima res est illis reversi sunt (12:52)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui
cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno (12:53)
et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt
enim (12:54) non habent principem et adiuvantem nunc ergo
expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum
Chapter 13
(13:1) et audivit Simon quod congregavit Tryfon
exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam (13:2)
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit
populum (13:3) et adhortans dixit
vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et
angustias quales vidimus (13:4) horum gratia
perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus (13:5)
et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim
melior sum fratribus meis (13:6) vindicabo itaque
gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos
inimicitiae gratis (13:7) et accensus est
spiritus populi simul ut audivit sermones istos (13:8)
et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris
tui (13:9) pugna proelium nostrum et omnia quaecumque
dixeris nobis faciemus (13:10) et congregans
omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
(13:11) et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo
exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse (13:12) et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu
multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia (13:13)
Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi (13:14) et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in
loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos (13:15)
dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus
eum (13:16) et nunc mitte argenti talenta centum et duos
filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum (13:17)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros
ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem (13:18)
quia non misit argentum et pueros propterea periit (13:19) et mentitus est et non dimisit
Ionathan (13:20) et post haec venit
Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius
ambulabant in omnem locum quocumque ibant (13:21)
qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per
desertum et mitteret illis alimonias (13:22)
et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et
non venit in Galaditin (13:23) et cum
adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius (13:24)
et convertit Tryfon et abiit in terram suam (13:25)
et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate
patrum eius (13:26) et planxerunt eum
omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos (13:27)
et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum
visu lapide polito retro et ante (13:28)
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor
fratribus (13:29) et his
circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae
viderentur ab omnibus navigantibus mare (13:30)
hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem (13:31) Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho
rege adulescente dolo occidit eum (13:32)
et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in
terra (13:33) et aedificavit
Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in
munitionibus (13:34) et elegit Simon
viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem
fuerant gesti (13:35) et Demetrius rex
ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem (13:36)
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum
salutem (13:37) coronam auream et
baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis
remittere vobis quae indulsimus (13:38)
quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint
vobis (13:39) remittimus quoque
ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium
Hierusalem iam non sit tributarium (13:40)
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos
pax (13:41) anno centesimo septuagesimo ablatum est
iugum gentium ab Israhel (13:42) et coepit populus
Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe
Iudaeorum (13:43) in illis diebus
Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit
turrem unam et conprehendit (13:44) et qui eruperunt
erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate (13:45) et ascenderunt qui erant in civitate cum
uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras
sibi dari (13:46) et dixerunt non
nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas (13:47) et flexus Simon non debellavit eos eiecit
tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis
benedicens Dominum (13:48) et eiecta ex ea
omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi
habitationem (13:49) qui autem erant in
arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi
ex eis fame perierunt (13:50) et clamaverunt ad
Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a
contaminationibus (13:51) et intraverunt in
ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris
et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel
(13:52) et constituit ut omnibus annis agerentur
dies hii cum laetitia (13:53) et munivit montem
templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant (13:54)
et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum
universarum et habitavit Gazaris
Chapter 14
(14:1) anno centesimo septuagesimo secundo et
congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare
Tryfonem (14:2) et audivit Arsaces
rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut
conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se (14:3)
et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et
posuit eum in custodiam (14:4) et siluit terra
Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius
omnibus diebus (14:5) et cum omni gloria
sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris (14:6)
et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem (14:7) et congregavit captivitatem multam et
dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret
ei (14:8) et unusquisque colebat terram suam cum pace
et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum (14:9)
seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant
se gloriam et stolas belli (14:10) civitatibus
tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius
usque ad extremum terrae (14:11) fecit pacem super
terram et laetatus est Israhel laetitia magna (14:12)
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos
terreret (14:13) defecit inpugnans
eos super terram reges contriti sunt in diebus illis (14:14)
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum
et malum (14:15) sancta
glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum (14:16)
et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati
sunt valde (14:17) ut audierunt autem
quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in
ea (14:18) scripserunt ad eum tabulis aereis ut
renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius (14:19) et lectae sunt in conspectu ecclesiae in
Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae (14:20)
Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et
sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem (14:21)
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et
honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum (14:22)
et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et
Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
(14:23) et placuit populo excipere viros gloriose et
ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum
autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti (14:24)
post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus
minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (14:25) sermones istos dixerunt quam gratiarum
actionem reddemus Simoni et filiis eius (14:26)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei
libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
(14:27) octava decima die mensis elul anno centesimo
septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel (14:28) in conventu magno sacerdotum et populi et
principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione
nostra (14:29) Simon autem
Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis
suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam (14:30) et congregavit Ionathas gentem suam et
factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum (14:31)
et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in
sancta eorum (14:32) tunc restitit
Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit
eis stipendia (14:33) et munivit
civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic
praesidium viros iudaeos (14:34) et Ioppen munivit
quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic
Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis (14:35)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et
posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam
conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum (14:36)
et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione
ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in
circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (14:37)
et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros
Hierusalem (14:38) et rex Demetrius
statuit illi summum sacerdotium (14:39)
secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna
(14:40) audivit enim quod appellati sunt Iudaei a
Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (14:41) et quia Iudaei et sacerdotes eorum
consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis
(14:42) et ut sit super eos dux et ut cura esset
illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super
praesidia (14:43) et cura sit illi
de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut
operiatur purpura et auro (14:44) et ne liceat ulli
ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut
convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea (14:45) qui autem fecerit extra haec aut irritum
fecerit aliquid horum reus erit (14:46)
et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba
ista (14:47) et suscepit Simon et placuit ut summo
sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset
omnibus (14:48) et scripturam
istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri
(14:49) exemplum autem eorum ponere in aerario ut
habeat Simon et filii eius
Chapter 15
(15:1) et misit rex Antiochus filius Demetrii
epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
(15:2) et erant continentes hunc modum rex Antiochus
Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem (15:3)
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare
regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves
bellicas (15:4) volo autem
procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates
multas in regno meo (15:5) nunc ergo statuo
tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt
tibi (15:6) et permitto tibi facere percussuram proprii
nomismatis in regione tua (15:7) Hierusalem autem
sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant
tibi (15:8) (15:9)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum
gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (15:10)
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et
convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (15:11) et insecutus est eum Antiochus rex et venit
Doram fugiens per maritimam (15:12) sciebat enim quod
congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (15:13)
et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum
et octo milibus equitum (15:14) et circuivit
civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant
egredi (15:15) venit autem
Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus
continebantur haec (15:16) Lucius consul
Romanorum Ptolomeo regi salutem (15:17)
legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et
societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum (15:18)
adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille (15:19) placuit itaque nobis scribere regibus et
regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non
ferant auxilium pugnantibus adversus eos (15:20)
visum est autem nobis accipere ab eis clypeum (15:21)
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni
principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam (15:22)
haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci
(15:23) et in omnes regiones et Samsamae et
Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et
Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen (15:24) exemplum autem eorum scripserunt Simoni
principi sacerdotum (15:25) Antiochus autem
rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne
procederet (15:26) et misit ei Simon
duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa (15:27) et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae
pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo (15:28)
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos
tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei (15:29) fines earum desolastis et fecistis plagam
magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo (15:30)
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis
extra fines Iudaeae (15:31) sin autem date pro
illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta
quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos (15:32)
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem
in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis (15:33) et respondit Simon et dixit ei neque alienam
terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste
aliquo tempore possessa est (15:34) nos vero tempus
habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum (15:35)
nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in
regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum (15:36) reversus autem cum ira ad regem renuntiavit
ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna
(15:37) Tryfon autem fugit navi in
Orthosiada (15:38) et constituit rex
Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi (15:39)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare
Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem
(15:40) et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit
inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare
Caedronem (15:41) et conlocavit
illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex
Chapter 16
(16:1) et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit
Simoni patri suo quae fecit Cendebeus (16:2)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et
fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus
nostris liberare Israhel aliquotiens (16:3)
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente
nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit (16:4)
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt
ad Cendebeum et dormierunt in Modin (16:5)
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis
peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (16:6)
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum
trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post
eum (16:7) et divisit populum et equites in medio
peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis (16:8)
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et
ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem (16:9) tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis
Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit (16:10) et fugerunt usque ad turres quae erant in
agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in
pace (16:11) et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat
dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum (16:12)
erat enim gener summi sacerdotis (16:13)
et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus
Simonem et filios eius ut tolleret eos (16:14)
Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens
earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense
undecimo hic mensis sabath (16:15) et suscepit eos
filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et
abscondit illic viros (16:16) et cum inebriatus
esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et
occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius (16:17)
et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis
(16:18) et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut
mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
(16:19) et misit alios in Gazaram tollere Iohannem
et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
(16:20) et alios misit occupare Hierusalem et montem
templi (16:21) et praecurrens
quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque
interfici (16:22) ut audivit autem
vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia
quaerebant eum perdere (16:23) et cetera sermonum
Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et
rerum gestarum eius (16:24) ecce haec scripta
sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum
EXPLICIT LIBER PRIMUS MACCHABEORUM
[End of The Book of 1Maccabees]