The Book of 1Kings
INCIPIT LIBER MALACHIM ID EST REGUM TERTIUS ET QUARTUS
Chapter 1
(1:1) et rex David senuerat habebatque aetatis
plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat (1:2) dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram
rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (1:3) quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in
omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (1:4) erat autem puella pulchra nimis dormiebatque
cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam (1:5) Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et
quinquaginta viros qui ante eum currerent (1:6) nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde
secundus natu post Absalom (1:7) et sermo ei cum Ioab
filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae (1:8)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et
robur exercitus David non erat cum Adonia (1:9) immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui
erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos
regis (1:10) Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos
quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (1:11) dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius
Aggith et dominus noster David hoc ignorat (1:12) nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis
(1:13) vade et ingredere ad regem David et dic ei
nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse
sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (1:14) et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos
(1:15) ingressa est itaque Bethsabee ad regem in
cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (1:16)
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit
vis (1:17) quae respondens ait domine mi tu iurasti per
Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio
meo (1:18) et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi
rex ignorante (1:19) mactavit boves et
pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab
principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit (1:20) verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat
in solio tuo domine mi rex post te (1:21) eritque cum
dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores
(1:22) adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes
venit (1:23) et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan
propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram (1:24) dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias
regnet post me et ipse sedeat super thronum meum (1:25) quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos
filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et
dicentibus vivat rex Adonias (1:26) me servum tuum et
Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit (1:27) numquid a domino meo rege exivit hoc verbum
et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
(1:28) et respondit rex David dicens vocate ad me
Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (1:29)
iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
(1:30) quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum
Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam
hodie (1:31) submissoque Bethsabee in terram vultu
adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum (1:32) dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae
qui cum ingressi fuissent coram rege (1:33) dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam
meam et ducite eum in Gion (1:34) et unguat eum ibi
Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex
Salomon (1:35) et ascendetis post eum et veniet et sedebit
super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super
Iudam (1:36) et respondit Banaias filius Ioiadae regi
dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (1:37) quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a
solio domini mei regis David (1:38) descendit ergo
Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem
super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (1:39) sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et
dixit omnis populus vivat rex Salomon (1:40) et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et
insonuit terra ad clamorem eorum (1:41) audivit autem
Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait
quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis (1:42) adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia
vir fortis es et bona nuntians (1:43) responditque
Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem
(1:44) misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan
prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis
(1:45) unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan
propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam
audistis (1:46) sed et Salomon sedit super solio
regni (1:47) et ingressi servi regis benedixerunt domino
nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super
thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (1:48) insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo
videntibus oculis meis (1:49) territi sunt ergo
et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam
(1:50) Adonias autem timens Salomonem surrexit et
abiit tenuitque cornu altaris (1:51) et nuntiaverunt
Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex
Salomon quod non interficiat servum suum gladio (1:52) dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem
malum inventum fuerit in eo morietur (1:53) misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei
Salomon vade in domum tuam
Chapter 2
(2:1) adpropinquaverant autem dies David ut
moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens (2:2) ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir (2:3) et observa custodias Domini Dei tui ut ambules
in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in
lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris (2:4)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint
filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur
tibi vir de solio Israhel (2:5) tu quoque nosti quae
fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa
filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat
circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius (2:6) facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos
(2:7) sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes
gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris
tui (2:8) habes quoque apud te Semei filium Gera filii
Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in
occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio
(2:9) tu noli pati esse eum innoxium vir autem
sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum (2:10) dormivit igitur David cum patribus suis et
sepultus est in civitate David (2:11) dies autem quibus
regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta
tribus (2:12) Salomon autem sedit super thronum David
patris sui et firmatum est regnum eius nimis (2:13) et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne
ingressus tuus qui respondit pacificus (2:14) addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille (2:15)
tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem
sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei
(2:16) nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne
confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere (2:17) et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi
Abisag Sunamitin uxorem (2:18) et ait Bethsabee
bene ego loquar pro te regi (2:19) venit ergo
Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et
sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius
(2:20) dixitque ei petitionem unam parvulam ego
deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem
tuam (2:21) quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae
fratri tuo uxor (2:22) responditque rex
Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater
meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae (2:23) iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra
animam suam locutus est Adonias verbum hoc (2:24) et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit
mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (2:25) misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus
est (2:26) Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in
Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram
David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (2:27) eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset
sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo
(2:28) venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab
declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et
adprehendit cornu altaris (2:29) nuntiatumque est
regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium
Ioiadae dicens vade interfice eum (2:30) venit Banaias ad
tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit
Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi (2:31) dixitque ei rex fac sicut locutus est et
interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris
mei (2:32) et reddat Dominus sanguinem eius super caput
eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner
filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda
(2:33) et revertetur sanguis illorum in caput Ioab
et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in
aeternum a Domino (2:34) ascendit itaque
Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
(2:35) et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro
eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar (2:36) misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et
non egredieris inde huc atque illuc (2:37) quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum
sanguis tuus erit super caput tuum (2:38) dixitque Semei regi
bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem
diebus multis (2:39) factum est autem
post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi
eius essent in Geth (2:40) et surrexit Semei
et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de
Geth (2:41) nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei
in Geth de Hierusalem et redisset (2:42) et mittens vocavit
eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc
et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (2:43) quare ergo non custodisti iusiurandum Domini
et praeceptum quod praeceperam tibi (2:44) dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David
patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (2:45) et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in
sempiternum (2:46) iussit itaque rex
Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est
Chapter 3
(3:1) confirmatum est igitur regnum in manu
Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in
civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per
circuitum (3:2) et tamen populus
immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo
(3:3) dilexit autem Salomon Dominum ambulans in
praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama
(3:4) abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud
quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in
Gabaon (3:5) apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte
dicens postula quod vis ut dem tibi (3:6) et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in
conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et
dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie (3:7) et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus
et ignorans egressum et introitum meum (3:8) et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non
potest prae multitudine (3:9) dabis ergo servo tuo
cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare
populum istum populum tuum hunc multum (3:10) placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset
(3:11) et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum
hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam
ad discernendum iudicium (3:12) ecce feci tibi
secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit
nec post te surrecturus sit (3:13) sed et haec quae
non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro
diebus (3:14) si autem ambulaveris in viis meis et
custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos
(3:15) igitur evigilavit Salomon et intellexit quod
esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit
victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (3:16) tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo (3:17) quarum una ait obsecro mi domine ego et
mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo (3:18)
tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius
in domo nobiscum exceptis nobis duabus (3:19) mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum
(3:20) et consurgens intempesta nocte silentio tulit
filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat
mortuus posuit in sinu meo (3:21) cumque surrexissem
mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum
quem genueram (3:22) responditque altera
mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius
quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege
(3:23) tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et
filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit
(3:24) dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque
adtulissent gladium coram rege (3:25) dividite inquit
infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
(3:26) dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad
regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite
interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (3:27)
respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater
eius (3:28) audivit itaque omnis Israhel iudicium quod
iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium
Chapter 4
(4:1) erat autem rex Salomon regnans super omnem
Israhel (4:2) et hii principes quos habebat Azarias filius
Sadoc sacerdos (4:3) Helioreph et Ahia
filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis (4:4) Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
(4:5) Azarias filius Nathan super eos qui
adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis (4:6) et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa (4:7) habebat autem Salomon duodecim praefectos
super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli
necessaria ministrabant (4:8) et haec nomina eorum
Benhur in monte Ephraim (4:9) Bendecar in Macces
et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan (4:10) Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher (4:11) Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth
filiam Salomonis habebat uxorem (4:12) Bana filius Ahilud
regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque
Abelmeula e regione Iecmaan (4:13) Bengaber in Ramoth
Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan
sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas (4:14)
Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim (4:15) Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
(4:16) Baana filius Usi in Aser et in
Balod (4:17) Iosaphat filius Pharue in
Isachar (4:18) Semei filius Hela in Beniamin
(4:19) Gaber filius Uri in terra Galaad in terra
Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra (4:20) Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena
maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes (4:21) Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad
terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
(4:22) erat autem cibus Salomonis per dies singulos
triginta chori similae et sexaginta chori farinae (4:23) decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum
caprearum atque bubalorum et avium altilium (4:24) ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos
reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu (4:25) habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan
usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (4:26) et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia
equestrium (4:27) nutriebantque eos
supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore
suo (4:28) hordeum quoque et paleas equorum et
iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi (4:29)
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem
cordis quasi harenam quae est in litore maris (4:30) et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
(4:31) et erat sapientior cunctis hominibus
sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus
per circuitum (4:32) locutus est quoque
Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille (4:33)
et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur
de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus (4:34) et veniebant de cunctis populis ad audiendam
sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
Chapter 5
(5:1) misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad
Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni
tempore (5:2) misit autem et Salomon ad Hiram
dicens (5:3) tu scis voluntatem David patris mei et quia
non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret
Dominus eos sub vestigio pedum eius (5:4) nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus
malus (5:5) quam ob rem cogito aedificare templum nomini
Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium
tuum ipse aedificabit domum nomini meo (5:6) praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem
autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui
noverit ligna caedere sicut Sidonii (5:7) cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui
dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (5:8) et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem
tuam in lignis cedrinis et abiegnis (5:9) servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem
significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui
meae (5:10) itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et
ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius (5:11) Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti
choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (5:12)
dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram
et Salomonem et percusserunt foedus ambo (5:13) legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum
(5:14) mittebatque eos in Libanum decem milia per
menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi
indictione (5:15) fuerunt itaque
Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte
(5:16) absque praepositis qui praeerant singulis
operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus
(5:17) praecepitque rex ut tollerent lapides grandes
lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos (5:18) quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et
lapides ad aedificandam domum
Chapter 6
(6:1) factum est igitur quadringentesimo et
octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis
secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino (6:2)
domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in
longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (6:3) et porticus erat ante templum viginti
cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem
templi (6:4) fecitque in templo fenestras
obliquas (6:5) et aedificavit super parietem templi tabulata
per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu
(6:6) tabulatum quod subter erat quinque cubitos
habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos
latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi
(6:7) domus autem cum aedificaretur lapidibus
dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo
cum aedificaretur (6:8) ostium lateris medii
in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in
tertium (6:9) et aedificavit domum et consummavit eam texit
quoque domum laquearibus cedrinis (6:10) et aedificavit
tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
(6:11) et factus est sermo Domini ad Salomonem
dicens (6:12) domus haec quam aedificas si ambulaveris in
praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum
tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (6:13) et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel
(6:14) igitur aedificavit Salomon domum et
consummavit eam (6:15) et aedificavit
parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis (6:16) aedificavitque viginti cubitorum ad
posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi
in sanctum sanctorum (6:17) porro quadraginta
cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (6:18) et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et
celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in
pariete (6:19) oraculum autem in medio domus in interiori
parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini (6:20) porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti
cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
(6:21) domum quoque ante oraculum operuit auro
purissimo et adfixit lamminas clavis aureis (6:22) nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit
auro (6:23) et fecit in oraculo duo cherubin de lignis
olivarum decem cubitorum altitudinis (6:24) quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos
habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem (6:25) decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus
cherubin (6:26) id est altitudinem habebat unus cherub decem
cubitorum et similiter cherub secundus (6:27) posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat
ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se
invicem contingebant (6:28) texit quoque
cherubin auro (6:29) et omnes parietes
templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias
quasi prominentes de pariete et egredientes (6:30) sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus (6:31) et in ingressu oraculi fecit ostiola de
lignis olivarum postesque angulorum quinque (6:32) et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et
anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
(6:33) fecitque in introitum templi postes de lignis
olivarum quadrangulatos (6:34) et duo ostia de
lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
(6:35) et scalpsit cherubin et palmas et celaturas
valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (6:36) et aedificavit atrium interius tribus
ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri (6:37) anno quarto fundata est domus Domini in mense zio (6:38) et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in
universis utensilibus aedificavitque eam annis septem
Chapter 7
(7:1) domum autem suam aedificavit Salomon tredecim
annis et ad perfectum usque perduxit (7:2) aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum
latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe
cedrina exciderat in columnas (7:3) et tabulatis
cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat
columnas quindecim (7:4) contra se invicem
positas (7:5) et e regione se respicientes aequali spatio
inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia (7:6) et porticum columnarum fecit quinquaginta
cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et
columnas et epistylia super columnas (7:7) porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad
summitatem (7:8) et domuncula in qua
sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem
duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (7:9) omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus
serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius
(7:10) fundamenta autem de lapidibus pretiosis
lapidibus magnis decem sive octo cubitorum (7:11) et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro
(7:12) et atrium maius rotundum trium ordinum de
lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu
domus (7:13) misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de
Tyro (7:14) filium mulieris viduae de tribu Nepthali
patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex
aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius (7:15) et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea
duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque (7:16) duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum
altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum (7:17) et quasi in modum retis et catenarum sibi
invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in
capitello uno et septena retiacula in capitello altero (7:18) et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella
quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo (7:19) capitella autem quae erant super capita
columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum (7:20) et rursum alia capitella in summitate
columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in
circuitu capitelli secundi (7:21) et statuit duas
columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit
columnam secundam et vocavit nomen eius Booz (7:22) et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus
columnarum (7:23) fecit quoque mare
fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et
resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum (7:24) et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum
histriatarum erant fusiles (7:25) et stabat super
duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad
orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant
(7:26) grossitudo autem luteris trium unciarum erat
labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat
(7:27) et fecit bases decem aereas quattuor
cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum
altitudinis (7:28) et ipsum opus
basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas (7:29) et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et
subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia (7:30) et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter
luterem fusiles contra se invicem respectantes (7:31) os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti
erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae
erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (7:32) quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota
habebat altitudinis cubitum et semis (7:33) tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli
omnia fusilia (7:34) nam et umeruli illi
quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant (7:35) in summitate autem basis erat quaedam
rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas
varias ex semet ipso (7:36) scalpsit quoque in
tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis
hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur (7:37) in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili
(7:38) fecit quoque decem luteres aereos quadraginta
batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases
posuit (7:39) et constituit decem bases quinque ad dexteram
partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad
meridiem (7:40) fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas
et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (7:41) columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut
operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum (7:42) et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis
singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum (7:43) et bases decem et luteres decem super
bases (7:44) et mare unum et boves duodecim subter
mare (7:45) et lebetas et scutras et amulas omnia vasa
quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant (7:46) in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et
Sarthan (7:47) et posuit Salomon omnia vasa propter
multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris (7:48) fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes
propositionis auream (7:49) et candelabra aurea
quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas
desuper aureas et forcipes aureos (7:50) et hydrias et
fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti
sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (7:51) et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David
pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini
Chapter 8
(8:1) tunc congregavit omnes maiores natu Israhel
cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion (8:2) convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est
mensis septimus (8:3) veneruntque cuncti
senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes arcam (8:4) et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in
tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitae (8:5) rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante
arcam et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero (8:6) et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum
sanctorum subter alas cherubin (8:7) siquidem cherubin
expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper (8:8) cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in
praesentem diem (8:9) in arca autem non
est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum
filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti (8:10) factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini
(8:11) et non poterant sacerdotes stare et
ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (8:12)
tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula (8:13) aedificans aedificavi domum in habitaculum
tuum firmissimum solium tuum in sempiternum (8:14) convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel
stabat (8:15) et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui
locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens (8:16) a die qua eduxi populum meum Israhel de
Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed
elegi David ut esset super populum meum Israhel (8:17) voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israhel (8:18) et ait Dominus ad David patrem meum quod
cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans
(8:19) verumtamen tu non aedificabis domum sed
filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo (8:20) confirmavit Dominus sermonem suum quem
locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et
aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel (8:21) et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando
egressi sunt de terra Aegypti (8:22) stetit autem
Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum
(8:23) et ait Domine Deus Israhel non est similis
tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui
ambulant coram te in toto corde suo (8:24) qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti
ut et haec dies probat (8:25) nunc igitur Domine
Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me
qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu
ambulasti in conspectu meo (8:26) et nunc Deus
Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo (8:27)
ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli
caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi (8:28) sed respice ad orationem servi tui et ad
preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie
(8:29) ut sint oculi tui aperti super domum hanc
nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in
loco isto (8:30) ut exaudias
deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco
habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris (8:31) si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et
venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam (8:32) tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam
super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam (8:33) si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos
quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati
te fuerint in domo hac (8:34) exaudi in caelo et
dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum
(8:35) si clausum fuerit caelum et non pluerit
propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi
fuerint propter adflictionem suam (8:36) exaudi eos in caelo
et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da
pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem (8:37) fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et
adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas (8:38) cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit
omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo
hac (8:39) tu audies in caelo in loco habitationis tuae
et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti
solus cor omnium filiorum hominum (8:40) ut timeant te
cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris (8:41) insuper et alienigena qui non est de populo
tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua
fortis et brachium tuum (8:42) extentum ubique cum
venerit ergo et oraverit in loco hoc (8:43) tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te
alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia
nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi (8:44) si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos
orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo
(8:45) et exaudies in caelo orationem eorum et
preces eorum et facies iudicium eorum (8:46) quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis
et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (8:47) et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in
captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus (8:48) et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad
quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam
elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo (8:49) exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium
eorum (8:50) et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi
et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos
captivos habuerint ut misereantur eis (8:51) populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis
ferreae (8:52) ut sint oculi tui aperti ad deprecationem
servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te
(8:53) tu enim separasti eos tibi in hereditatem de
universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto
Domine Deus (8:54) factum est autem
cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris
Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum (8:55) stetit ergo et benedixit omni ecclesiae
Israhel voce magna dicens (8:56) benedictus Dominus
qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus
bonis quae locutus est per Mosen servum suum (8:57) sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque
proiciens (8:58) sed inclinet corda
nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia
quaecumque mandavit patribus nostris (8:59) et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro
die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies (8:60) et sciant omnes populi terrae quia Dominus
ipse est Deus et non est ultra absque eo (8:61) sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et
custodiamus mandata eius sicut et hodie (8:62) igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas coram Domino (8:63) mactavitque Salomon hostias pacificas quas
immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et
filii Israhel (8:64) in die illa
sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et
adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et
sacrificium et adipem pacificorum (8:65) fecit ergo Salomon
in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad
rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim
diebus (8:66) et in die octava dimisit populos qui
benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat
Dominus David servo suo et Israhel populo suo
Chapter 9
(9:1) factum est autem cum perfecisset Salomon
aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere
(9:2) apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat
ei in Gabaon (9:3) dixitque Dominus ad
eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam
aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis
diebus (9:4) tu quoque si ambulaveris coram me sicut
ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima
mea et iudicia mea servaveris (9:5) ponam thronum regni
tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de
solio Israhel (9:6) si autem aversione
aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas
proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos (9:7) auferam Israhel de superficie terrae quam dedi
eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in
fabulam cunctis populis (9:8) et domus haec erit
in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic
et domui huic (9:9) et respondebunt quia
dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et
adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (9:10) expletis autem annis viginti postquam
aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (9:11)
Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod
opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae (9:12) egressusque est Hiram de Tyro ut videret
oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei (9:13) et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in
diem hanc (9:14) misit quoque Hiram
ad regem centum viginti talenta auri (9:15) haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et
Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer (9:16) Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in
civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis (9:17)
aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (9:18) et Baalath et Palmyram in terra
solitudinis (9:19) et omnes vicos qui
ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei
placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae (9:20) universum populum qui remanserat de Amorreis
et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel (9:21) horum filios qui remanserant in terra quos
scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc
(9:22) de filiis autem Israhel non constituit
Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti
curruum et equorum (9:23) erant autem
principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et
statutis operibus imperabant (9:24) filia autem
Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
(9:25) offerebat quoque Salomon tribus vicibus per
annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama
coram Domino perfectumque est templum (9:26) classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in
terra Idumea (9:27) misitque Hiram in
classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis (9:28) qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem
Chapter 10
(10:1) sed et regina Saba audita fama Salomonis in
nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus (10:2) et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum
nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde
suo (10:3) et docuit eam Salomon omnia verba quae
proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (10:4) videns autem regina Saba omnem sapientiam
Salomonis et domum quam aedificaverat (10:5) et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas
et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum (10:6) dixitque ad regem verus est sermo quem audivi
in terra mea (10:7) super sermonibus
tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi
quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem
audivi (10:8) beati viri tui et beati servi tui hii qui
stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam (10:9) sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod
dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et
iustitiam (10:10) dedit ergo regi
centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam
multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni (10:11)
sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa
nimis et gemmas pretiosas (10:12) fecitque rex de
lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata
huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem (10:13)
rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his
quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
(10:14) erat autem pondus auri quod adferebatur
Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri (10:15)
excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores
universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae (10:16)
fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in
lamminas scuti unius (10:17) et trecentas
peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae
Libani (10:18) fecit etiam rex Salomon thronum de ebore
grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (10:19)
qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae
manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas (10:20) et duodecim leunculi stantes super sex
gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis (10:21)
sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex
domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus
Salomonis (10:22) quia classis regis
per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes
elefantorum et simias et pavos (10:23) magnificatus est
ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia (10:24)
et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam
dederat Deus in corde eius (10:25) et singuli
deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos
singulos (10:26) congregavitque Salomon currus et equites et
facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et
cum rege in Hierusalem (10:27) fecitque ut tanta
esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae
nascuntur in campestribus (10:28) et educebantur
equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio
perducebant (10:29) egrediebatur autem
quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges
Hettheorum et Syriae equos venundabant
Chapter 11
(11:1) rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas
multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas
(11:2) de gentibus super quibus dixit Dominus filiis
Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra
ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (11:3) fueruntque ei uxores quasi reginae
septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius (11:4)
cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos
alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius (11:5) sed colebat Salomon Astharthen deam
Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum (11:6) fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut
pater eius (11:7) tunc aedificavit
Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum
Ammon (11:8) atque in hunc modum fecit universis uxoribus
suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis (11:9) igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui
apparuerat ei secundo (11:10) et praeceperat de
verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus (11:11) dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti
hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum
et dabo illud servo tuo (11:12) verumtamen in
diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud (11:13) nec totum regnum auferam sed tribum unam
dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (11:14)
suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat
in Edom (11:15) cum enim esset David in Idumea et
ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in
Idumea (11:16) sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et
omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea (11:17)
fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum
erat autem Adad puer parvulus (11:18) cumque
surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad
Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (11:19) et invenit Adad gratiam coram Pharao valde
in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae (11:20) genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et
nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius
(11:21) cumque audisset Adad in Aegypto dormisse
David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram
meam (11:22) dixitque ei Pharao qua enim re apud me
indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me
(11:23) suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon
filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (11:24)
et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos
David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco
(11:25) eratque adversarius Israhel cunctis diebus
Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria (11:26) Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de
Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem
(11:27) et haec causa rebellionis adversus eum quia
Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui (11:28) erat autem Hieroboam vir fortis et potens
vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa
universae domus Ioseph (11:29) factum est igitur
in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via
opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro (11:30)
adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim
partes (11:31) et ait ad Hieroboam tolle tibi decem
scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem
tribus (11:32) porro una tribus remanebit ei propter servum
meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel (11:33) eo quod dereliquerint me et adoraverint
Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis
ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius (11:34) nec auferam omne regnum de manu eius sed
ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et
praecepta mea (11:35) auferam autem
regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus (11:36)
filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus
coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi (11:37)
te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super
Israhel (11:38) si igitur audieris omnia quae praecepero
tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea
sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam
tibi Israhel (11:39) et adfligam semen
David super hoc verumtamen non cunctis diebus (11:40)
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad
Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis (11:41)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa
scripta sunt in libro verborum Salomonis (11:42)
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni
sunt (11:43) dormivitque Salomon cum patribus suis et
sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo
Chapter 12
(12:1) venit autem Roboam in Sychem illuc enim
congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem (12:2) at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita
morte eius reversus est de Aegypto (12:3) miseruntque et
vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam
dicentes (12:4) pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu
itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et
serviemus tibi (12:5) qui ait eis ite
usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus (12:6) iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et
ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (12:7) qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris
locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus (12:8)
qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti
fuerant cum eo et adsistebant illi (12:9) dixitque ad eos
quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater
tuus super nos (12:10) et dixerunt ei
iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus
adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris
mei (12:11) et nunc pater meus posuit super vos iugum
grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam
scorpionibus (12:12) venit ergo
Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die
tertia (12:13) responditque rex populo dura derelicto
consilio seniorum quod ei dederant (12:14) et locutus est eis
secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus
cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus (12:15)
et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum
suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath (12:16) videns itaque populus quod noluisset eos
audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua
Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua (12:17) super filios autem Israhel quicumque
habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam (12:18)
misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel
et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem (12:19) recessitque Israhel a domo David usque in
praesentem diem (12:20) factum est autem
cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et
constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda
solam (12:21) venit autem Roboam Hierusalem et congregavit
universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret
contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (12:22)
factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens (12:23) loquere ad Roboam filium Salomonis regem
Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens (12:24)
haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios
Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi
sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus (12:25)
aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde
aedificavit Phanuhel (12:26) dixitque Hieroboam
in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David (12:27)
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et
convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad
eum (12:28) et excogitato consilio fecit duos vitulos
aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra
Aegypti (12:29) posuitque unum in Bethel et alterum in
Dan (12:30) et factum est verbum hoc in peccatum ibat
enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (12:31)
et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis
Levi (12:32) constituitque diem sollemnem in mense octavo
quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter
fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae
fecerat (12:33) et ascendit super altare quod extruxerat in
Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et
ascendit super altare ut adoleret incensum
Chapter 13
(13:1) et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone
Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iaciente (13:2) et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius
nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt
et ossa hominum incendet super te (13:3) deditque in die
illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in
eo est (13:4) cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem
inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus
eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se (13:5) altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in
sermone Domini (13:6) et ait rex ad virum
Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini
et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat (13:7) locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera
(13:8) responditque vir Dei ad regem si dederis mihi
mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto
(13:9) sic enim mandatum est mihi in sermone Domini
praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti
(13:10) abiit ergo per aliam viam et non est
reversus per iter quo venerat in Bethel (13:11)
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et
narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et
narraverunt patri suo (13:12) et dixit eis pater
eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de
Iuda (13:13) et ait filiis suis sternite mihi asinum qui
cum stravissent ascendit (13:14) et abiit post
virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda
respondit ille ego sum (13:15) dixit ad eum veni
mecum domum ut comedas panem (13:16) qui ait non possum
reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto (13:17) quia locutus est Dominus ad me in sermone
Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris
(13:18) qui ait illi et ego propheta sum similis tui
et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat
aquam fefellit eum (13:19) et reduxit secum
comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam (13:20)
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat
eum (13:21) et exclamavit ad virum Dei qui venerat de
Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit
tibi Dominus Deus tuus (13:22) et reversus es et
comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non
inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum (13:23)
cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat
(13:24) qui cum abisset invenit eum leo in via et
occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta
cadaver (13:25) et ecce viri transeuntes viderunt cadaver
proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes
senex ille habitabat (13:26) quod cum audisset
propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum
Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei (13:27) dixitque ad filios suos sternite mihi asinum
qui cum stravissent (13:28) et ille abisset
invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere
nec laesit asinum (13:29) tulit ergo
prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut
plangerent eum (13:30) et posuit cadaver
eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater (13:31)
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in
sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea (13:32)
profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in
Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae (13:33)
post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit
de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos
excelsorum (13:34) et propter hanc
causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae
Chapter 14
(14:1) in tempore illo aegrotavit Abia filius
Hieroboam (14:2) dixitque Hieroboam
uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia
propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc (14:3) tolle quoque in manu tua decem panes et
crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero
(14:4) fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens
abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae
senectute (14:5) dixit autem Dominus
ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei
cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat (14:6) audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare
aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius (14:7) vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te
ducem super populum meum Israhel (14:8) et scidi regnum
domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus
est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (14:9)
sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et
conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuum (14:10) idcirco ecce ego inducam mala super domum
Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo
reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (14:11)
qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui
fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est (14:12)
tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem
morietur puer (14:13) et planget eum
omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo
sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam (14:14)
constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in
hac die et in hoc tempore (14:15) et percutiet
Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus
eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum
(14:16) et tradet Dominus Israhel propter peccata
Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israhel (14:17)
surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur
limen domus puer mortuus est (14:18) et sepelierunt eum
et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae
prophetae (14:19) reliqua autem
verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel (14:20) dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti
duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo (14:21) porro Roboam filius Salomonis regnavit in
Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in
Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem
matris eius Naama Ammanites (14:22) et fecit Iudas
malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae
peccaverant (14:23) aedificaverunt
enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem
frondosam (14:24) sed et effeminati
fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum
Israhel (14:25) in quinto autem anno regni Roboam ascendit
Sesac rex Aegypti in Hierusalem (14:26) et tulit thesauros
domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
(14:27) pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et
tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis
(14:28) cumque ingrederetur rex in domum Domini
portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum
(14:29) reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae
fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda (14:30)
fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus (14:31) dormivit itaque Roboam cum patribus suis et
sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius
pro eo
Chapter 15
(15:1) igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam
filii Nabath regnavit Abiam super Iudam (15:2) tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
(15:3) ambulavitque in omnibus peccatis patris sui
quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris
eius (15:4) sed propter David dedit ei Dominus Deus suus
lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem (15:5) eo quod fecisset David rectum in oculis
Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae
Hetthei (15:6) attamen bellum fuit inter Roboam et inter
Hieroboam omni tempore vitae eius (15:7) reliqua autem
sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque
proelium inter Abiam et inter Hieroboam (15:8) et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius
eius pro eo (15:9) in anno ergo
vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda (15:10)
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia
Absalom (15:11) et fecit Asa rectum ante conspectum Domini
sicut David pater eius (15:12) et abstulit
effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius
(15:13) insuper et Maacham matrem suam amovit ne
esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit
simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron (15:14)
excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus
suis (15:15) et intulit ea quae sanctificaverat pater
suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (15:16)
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
(15:17) ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam
et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
(15:18) tollens itaque Asa omne argentum et aurum
quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et
misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
(15:19) foedus est inter me et te et inter patrem
meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod
habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me (15:20)
adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et
percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram
Nepthalim (15:21) quod cum audisset
Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa (15:22)
rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides
Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et
Maspha (15:23) reliqua autem omnium sermonum Asa et
universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro
verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes (15:24) et dormivit cum patribus suis et sepultus
est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo (15:25) Nadab vero filius Hieroboam regnavit super
Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis (15:26) et fecit quod malum est in conspectu Domini
et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel (15:27) insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de
domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel
obsidebant Gebbethon (15:28) interfecit igitur
illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo (15:29)
cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de
semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae
Silonitis (15:30) propter peccata
Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum
Israhel (15:31) reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae
operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel (15:32) fuitque bellum inter Asa et Baasa regem
Israhel cunctis diebus eorum (15:33) anno tertio Asa
regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
(15:34) et fecit malum coram Domino ambulavitque in
via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
Chapter 16
(16:1) factus est autem sermo Domini ad Hieu filium
Anani contra Baasa dicens (16:2) pro eo quod
exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et
peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum (16:3) ecce ego demetam posteriora Baasa et
posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath (16:4) qui mortuus fuerit de Baasa in civitate
comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
(16:5) reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque
fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
(16:6) dormivit ergo Baasa cum patribus suis
sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo (16:7) cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra
domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut
fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (16:8) anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus
annis (16:9) et rebellavit contra eum servus suus Zamri
dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti
Thersa (16:10) inruens ergo Zamri percussit et occidit eum
anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo (16:11)
cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non
dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius (16:12)
delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa
in manu Hieu prophetae (16:13) propter universa
peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum
Israhel in vanitatibus suis (16:14) reliqua autem
sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel (16:15) anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda
regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum
(16:16) cumque audisset rebellasse Zamri et
occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in
castris (16:17) ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo
de Gebbethon et obsidebant Thersa (16:18) videns autem Zamri
quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus
est (16:19) in peccatis suis quae peccaverat faciens
malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel
(16:20) reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum
eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel (16:21) tunc divisus est populus Israhel in duas
partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars
Amri (16:22) praevaluit autem populus qui erat cum Amri
populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri (16:23) anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit
Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (16:24)
emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit
nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae (16:25)
fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui
fuerant ante eum (16:26) ambulavitque in
omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum
Israhel in vanitatibus suis (16:27) reliqua autem
sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel (16:28) et dormivit Amri cum patribus suis et
sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo (16:29)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et
regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis (16:30) et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu
Domini super omnes qui fuerunt ante eum (16:31)
nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem
Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum (16:32) et posuit aram Baal in templo Baal quod
aedificaverat in Samaria (16:33) et plantavit lucum
et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante
eum (16:34) in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel
Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum
Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun
Chapter 17
(17:1) et dixit Helias Thesbites de habitatoribus
Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta
oris mei verba (17:2) et factum est
verbum Domini ad eum dicens (17:3) recede hinc et vade
contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem (17:4) et ibi de torrente bibes corvisque praecepi
ut pascant te ibi (17:5) abiit ergo et fecit
iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
(17:6) corvi quoque deferebant panem et carnes mane
similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente (17:7) post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram (17:8) factus est igitur sermo Domini ad eum
dicens (17:9) surge et vade in Sareptha Sidoniorum et
manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te (17:10)
surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier
vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
(17:11) cumque illa pergeret ut adferret clamavit
post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua (17:12) quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia
non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo
duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (17:13) ad quam Helias ait noli timere sed vade et
fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me
tibi autem et filio tuo facies postea (17:14)
haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei
minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae (17:15) quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et
comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die (17:16)
hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini
quod locutus fuerat in manu Heliae (17:17) factum est autem
post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret
in eo halitus (17:18) dixit ergo ad
Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium
meum (17:19) et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque
eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
(17:20) et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus
meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
(17:21) et expandit se atque mensus est super puerum
tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera
eius (17:22) exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa
est anima pueri intra eum et revixit (17:23)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit
matri suae et ait illi en vivit filius tuus (17:24)
dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini
in ore tuo verum est
Chapter 18
(18:1) post dies multos verbum Domini factum est ad
Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae
(18:2) ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat
autem fames vehemens in Samaria (18:3) vocavitque Ahab
Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde (18:4)
nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et
abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua (18:5) dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si
forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant
(18:6) diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas
Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum (18:7) cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam
et ait num tu es domine mi Helias (18:8) cui ille respondit
ego vade dic domino tuo adest Helias (18:9) et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat
me (18:10) vivit Dominus Deus tuus non est gens aut
regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna
singula et gentes eo quod minime repperireris (18:11)
et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias (18:12) cumque recessero a te spiritus Domini
asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus
autem tuus timet Dominum ab infantia sua (18:13)
numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel
prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis
et paverim eos pane et aqua (18:14) et nunc tu dicis
vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me (18:15)
dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo
ei (18:16) abiit ergo Abdias in occursum Ahab et
indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae (18:17)
et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel (18:18) et ille ait non turbavi Israhel sed tu et
domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (18:19) verumtamen nunc mitte et congrega ad me
universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum
quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel (18:20)
misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte
Carmeli (18:21) accedens autem Helias ad omnem populum ait
usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non
respondit ei populus verbum (18:22) et ait rursum
Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri
sunt (18:23) dentur nobis duo boves et illi eligant bovem
unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et
inponam super ligna ignemque non subponam (18:24)
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit
per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (18:25) dixit ergo Helias prophetis Baal eligite
vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non
subponatis (18:26) qui cum tulissent
bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos
et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (18:27) cumque esset iam meridies inludebat eis
Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut
certe dormit ut excitetur (18:28) clamabant ergo
voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
(18:29) postquam autem transiit meridies et illis
prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec
adtendebat orantes (18:30) dixit Helias omni
populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat
(18:31) et tulit duodecim lapides iuxta numerum
tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum
(18:32) et aedificavit lapidibus altare in nomine
Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris (18:33) et conposuit ligna divisitque per membra
bovem et posuit super ligna (18:34) et ait implete
quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite
qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio
(18:35) et currebant aquae circa altare et fossa
aquaeductus repleta est (18:36) cumque iam tempus
esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie
ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba
haec (18:37) exaudi me Domine exaudi me ut discat populus
iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum (18:38)
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque
et aquam quae erat in aquaeductu lambens (18:39)
quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus
Dominus ipse est Deus (18:40) dixitque Helias ad
eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad
torrentem Cison et interfecit eos ibi (18:41)
et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae
est (18:42) ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias
autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
(18:43) et dixit ad puerum suum ascende et prospice
contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere
septem vicibus (18:44) in septima autem
vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et
descende ne occupet te pluvia (18:45) cumque se
verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis
ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel (18:46)
et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec
veniret in Hiezrahel
Chapter 19
(19:1) nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae
fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (19:2) misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora
cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis (19:3) timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et
dimisit ibi puerum suum (19:4) et perrexit in
desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et
ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (19:5) proiecitque se et obdormivit in umbra
iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede (19:6) respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum
obdormivit (19:7) reversusque est
angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via
(19:8) qui cum surrexisset comedit et bibit et
ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei
Horeb (19:9) cumque venisset illuc mansit in spelunca et
ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (19:10)
at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt
pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum
ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam (19:11)
et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus
grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum
commotio non in commotione Dominus (19:12) et post
commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis (19:13) quod cum audisset Helias operuit vultum suum
pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia
(19:14) et ille respondit zelo zelatus sum pro
Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos
occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam
(19:15) et ait Dominus ad eum vade et revertere in
viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam
(19:16) et Hieu filium Namsi ungues regem super
Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (19:17) et erit quicumque fugerit gladium Azahel
occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus (19:18)
et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata
Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (19:19)
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et
ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super
illum (19:20) qui statim relictis bubus cucurrit post
Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod
enim meum erat feci tibi (19:21) reversus autem ab
eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt
consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei
Chapter 20
(20:1) porro Benadad rex Syriae congregavit omnem
exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et
obsidebat eam (20:2) mittensque nuntios
ad Ahab regem Israhel in civitatem (20:3) ait haec dicit
Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
(20:4) responditque rex Israhel iuxta verbum tuum
domine mi rex tuus sum ego et omnia mea (20:5) revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum
et uxores tuas et filios tuos dabis mihi (20:6) cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum
tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent (20:7)
vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte
quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non
abnui (20:8) dixeruntque omnes maiores natu et universus
populus ad eum non audias neque adquiescas illi (20:9) respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum
tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (20:10)
reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec
addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me (20:11) et respondens rex Israhel ait dicite ei ne
glorietur accinctus aeque ut discinctus (20:12)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait
servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (20:13)
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe
vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum
Dominus (20:14) et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit
Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tu
(20:15) recensuit ergo pueros principum provinciarum
et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem
milia (20:16) et egressi sunt meridie Benadad autem
bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant
(20:17) egressi sunt autem pueri principum
provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de
Samaria (20:18) at ille sive ait pro pace veniunt
adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite (20:19)
egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus
sequebatur (20:20) et percussit
unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad
rex Syriae in equo cum equitibus (20:21) necnon et egressus
rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna (20:22)
accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide
quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te (20:23)
servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos
sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos (20:24) tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos
ab exercitu suo et pone principes pro eis (20:25)
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos
et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod
obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita (20:26)
igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut
pugnaret contra Israhel (20:27) porro filii
Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi
greges caprarum Syri autem repleverunt terram (20:28)
et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri
deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis
quia ego Dominus (20:29) dirigebant septem
diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel
de Syris centum milia peditum in die una (20:30)
fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti
septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat
intra cubiculum (20:31) dixeruntque ei
servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et
funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostras
(20:32) accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt
funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea
et ille ait si adhuc vivit frater meus est (20:33)
quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque
dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum
in currum suum (20:34) qui dixit ei
civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in
Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum (20:35) tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit
ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (20:36)
cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo
cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (20:37)
sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et
vulneravit (20:38) abiit ergo
propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos (20:39) cumque rex transiret clamavit ad regem et
ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait
custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti
adpendes (20:40) dum autem ego turbatus huc illucque me
verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse
decrevisti (20:41) at ille statim
abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis
(20:42) qui ait ad eum haec dicit Dominus quia
dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo
eius (20:43) reversus est igitur rex Israhel in domum
suam audire contemnens et furibundus venit Samariam
Chapter 21
(21:1) post verba autem haec vinea erat Naboth
Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae (21:2) locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da
mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam
meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (21:3)
cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum
tibi (21:4) venit ergo Ahab in domum suam indignans et
frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum
meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem
(21:5) ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua
dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (21:6) qui respondit ei locutus sum Naboth
Hiezrahelitae et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et
ille ait non do tibi vineam meam (21:7) dixit ergo ad eum
Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto
animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae (21:8) scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad
optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth (21:9) litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos
populi (21:10) et submittite duos viros filios Belial
contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque
moriatur (21:11) fecerunt ergo cives eius maiores natu et
optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris
quas miserat ad eos (21:12) praedicaverunt
ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi (21:13)
et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi
scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi
quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (21:14)
miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est
(21:15) factum est autem cum audisset Hiezabel
lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi
adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est (21:16) quod cum audisset Ahab mortuum videlicet
Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam (21:17) factus est igitur sermo Domini ad Heliam
Thesbiten dicens (21:18) surge et descende
in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat
eam (21:19) et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus
occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes
sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem (21:20)
et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod
venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (21:21)
ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab
mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israhel (21:22)
et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia
quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel (21:23)
sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro
Hiezrahel (21:24) si mortuus fuerit
Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
(21:25) igitur non fuit alter talis ut Ahab qui
venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua
(21:26) et abominabilis effectus est in tantum ut
sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel
(21:27) itaque cum audisset Ahab sermones istos
scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso
capite (21:28) factus est autem sermo Domini ad Heliam
Thesbiten dicens (21:29) nonne vidisti
humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus
filii sui inferam malum domui eius
Chapter 22
(22:1) transierunt igitur tres anni absque bello
inter Syriam et Israhel (22:2) in anno autem
tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel (22:3) dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere
eam de manu regis Syriae (22:4) et ait ad Iosaphat
veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad (22:5) dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt
et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem
Domini (22:6) congregavit ergo rex Israhel prophetas
quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui
responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis (22:7) dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum
(22:8) et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir
unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas
filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex (22:9) vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium
Hiemla (22:10) rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda
sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi
prophetae prophetabant in conspectu eorum (22:11)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his
ventilabis Syriam donec deleas eam (22:12) omnesque prophetae
similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu
regis (22:13) nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam
locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus
similis eorum et loquere bona (22:14) cui Micheas ait
vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (22:15)
venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad
proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu
regis (22:16) dixit autem rex ad eum iterum atque iterum
adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini (22:17)
et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes
pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace
(22:18) dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid
non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (22:19)
ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super
solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris (22:20) et ait Dominus quis decipiet Ahab regem
Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter
(22:21) egressus est autem spiritus et stetit coram
Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo (22:22)
et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit
Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita (22:23)
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui
hic sunt et Dominus locutus est contra te malum (22:24)
accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene
ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi (22:25)
et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut
abscondaris (22:26) et ait rex Israhel
tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
(22:27) et dicite eis haec dicit rex mittite virum
istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace
(22:28) dixitque Micheas si reversus fueris in pace
non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (22:29)
ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
(22:30) dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma
et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est
bellum (22:31) rex autem Syriae praeceperat principibus
curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel
solum (22:32) cum ergo vidissent principes curruum
Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit
Iosaphat (22:33) intellexeruntque principes curruum quod non
esset rex Israhel et cessaverunt ab eo (22:34)
unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit
regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu
quia graviter vulneratus sum (22:35) commissum est ergo
proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem
sanguis plagae in sinum currus (22:36) et praeco
personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in
terram suam (22:37) mortuus est autem
rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria (22:38)
et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas
laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat (22:39)
reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit
cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum
Israhel (22:40) dormivit ergo Ahab cum patribus suis et
regnavit Ohozias filius eius pro eo (22:41)
Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis
Israhel (22:42) triginta quinque annorum erat cum regnare
coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia
Salai (22:43) et ambulavit in omni via Asa patris sui et
non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (22:44)
verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum
in excelsis (22:45) pacemque habuit
Iosaphat cum rege Israhel (22:46) reliqua autem
verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Iuda (22:47) sed et reliquias effeminatorum qui
remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra (22:48)
nec erat tunc rex constitutus in Edom (22:49)
rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et
ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber (22:50)
tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus
et noluit Iosaphat (22:51) dormivitque cum
patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro
eo (22:52) Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat
super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus
annis (22:53) et fecit malum in conspectu Domini et
ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel (22:54) servivit quoque Baal et adoravit eum et
inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius
[End of The Book of 1Kings]