The Book of 1John
INCIPIT EPISTULA IOHANNIS
Chapter 1
(1:1) quod fuit ab initio quod audivimus quod
vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
(1:2) et vita manifestata est et vidimus et testamur
et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis (1:3) quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis
ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu
Christo (1:4) et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit
plenum (1:5) et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo
et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae (1:6) si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo
et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem (1:7) si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis
Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato (1:8) si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non
est (1:9) si confiteamur peccata nostra fidelis est et
iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate (1:10)
si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in
nobis
Chapter 2
(2:1) filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis
sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum (2:2) et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi (2:3) et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus (2:4) qui dicit se nosse eum et mandata eius non
custodit mendax est in hoc veritas non est (2:5) qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso
sumus (2:6) qui dicit se in ipso manere debet sicut ille
ambulavit et ipse ambulare (2:7) carissimi non
mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod
audistis (2:8) iterum mandatum novum scribo vobis quod est
verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet (2:9) qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit
in tenebris est usque adhuc (2:10) qui diligit fratrem
suum in lumine manet et scandalum in eo non est (2:11) qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam
tenebrae obcaecaverunt oculos eius (2:12) scribo vobis
filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius (2:13) scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam
vicistis malignum (2:14) scripsi vobis
infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis
adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum (2:15) nolite diligere mundum neque ea quae in mundo
sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (2:16) quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia
vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est (2:17) et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in
aeternum (2:18) filioli novissima hora est et sicut audistis
quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora
est (2:19) ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis
nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex
nobis (2:20) sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis
omnia (2:21) non scripsi vobis quasi ignorantibus
veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est (2:22) quis est mendax nisi is qui negat quoniam
Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium (2:23) omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui
confitetur Filium et Patrem habet (2:24) vos quod audistis
ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre
manebitis (2:25) et haec est repromissio quam ipse pollicitus
est nobis vitam aeternam (2:26) haec scripsi vobis
de eis qui seducunt vos (2:27) et vos unctionem
quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet
vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo (2:28) et nunc filioli manete in eo ut cum
apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius (2:29)
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso
natus est
Chapter 3
(3:1) videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut
filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (3:2) carissimi nunc filii Dei sumus et nondum
apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti
est (3:3) et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat
se sicut et ille sanctus est (3:4) omnis qui facit
peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas (3:5) et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
(3:6) omnis qui in eo manet non peccat omnis qui
peccat non vidit eum nec cognovit eum (3:7) filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
(3:8) qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab
initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli (3:9) omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit
quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (3:10) in hoc manifesti sunt filii Dei et filii
diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (3:11) quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab
initio ut diligamus alterutrum (3:12) non sicut Cain ex
maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris
autem eius iusta (3:13) nolite mirari
fratres si odit vos mundus (3:14) nos scimus quoniam
translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
(3:15) omnis qui odit fratrem suum homicida est et
scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (3:16)
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus
pro fratribus animas ponere (3:17) qui habuerit
substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei
manet in eo (3:18) filioli non
diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate (3:19) in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda
nostra (3:20) quoniam si reprehenderit nos cor maior est
Deus corde nostro et novit omnia (3:21) carissimi si cor
non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum (3:22) et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita
coram eo facimus (3:23) et hoc est mandatum
eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum
nobis (3:24) et qui servat mandata eius in illo manet et
ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
Chapter 4
(4:1) carissimi nolite omni spiritui credere sed
probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum (4:2) in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus
qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est (4:3) et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam
venit et nunc iam in mundo est (4:4) vos ex Deo estis
filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo (4:5) ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et
mundus eos audit (4:6) nos ex Deo sumus qui
novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum
erroris (4:7) carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex
Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum (4:8) qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (4:9)
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in
mundum ut vivamus per eum (4:10) in hoc est caritas
non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis
nostris (4:11) carissimi si sic Deus dilexit nos et nos
debemus alterutrum diligere (4:12) Deum nemo vidit
umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
(4:13) in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et
ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis (4:14) et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi
(4:15) quisque confessus fuerit quoniam Iesus est
Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (4:16) et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet
in caritate in Deo manet et Deus in eo (4:17) in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et
nos sumus in hoc mundo (4:18) timor non est in
caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est
perfectus in caritate (4:19) nos ergo diligamus
quoniam Deus prior dilexit nos (4:20) si quis dixerit
quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem
non vidit quomodo potest diligere (4:21) et hoc mandatum
habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum
Chapter 5
(5:1) omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex
Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo (5:2) in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei
cum Deum diligamus et mandata eius faciamus (5:3) haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non
sunt (5:4) quoniam omne quod natum est ex Deo vincit
mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra (5:5) quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
(5:6) hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus
Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est
veritas (5:7) quia tres sunt qui testimonium
dant (5:8) Spiritus et aqua et sanguis et tres unum
sunt (5:9) si testimonium hominum accipimus testimonium
Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
(5:10) qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei
in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus
de Filio suo (5:11) et hoc est
testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est (5:12) qui habet Filium habet vitam qui non habet
Filium Dei vitam non habet (5:13) haec scripsi vobis
ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei (5:14) et haec est fiducia quam habemus ad eum quia
quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos (5:15) et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas
postulavimus ab eo (5:16) qui scit fratrem
suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget (5:17) omnis iniquitas
peccatum est et est peccatum non ad mortem (5:18) scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus
non tangit eum (5:19) scimus quoniam ex
Deo sumus et mundus totus in maligno positus est (5:20) et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in
vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna (5:21) filioli custodite vos a simulacris
EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS
[End of The Book of 1John]