An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of 1Esdras


INCIPIT LIBER EZRAE TERTIUS
Chapter 1
(1:1) et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis, (1:2) statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini. (1:3) et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex. (1:4) non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras (1:5) secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum , qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel, (1:6) immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi. (1:7) et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia , vitulos tria milia. (1:8) haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis . et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas vitulos trecentos . (1:9) et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos . (1:10) et haec cum fierent , eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus (1:11) et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum . (1:12) et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia , (1:13) et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus. (1:14) sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron. (1:15) et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege. (1:16) et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem ; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis. (1:17) et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini (1:18) illa die, agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae. (1:19) et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem. (1:20) et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae. (1:21) et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale , quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis. (1:22) octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase . (1:23) et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia . (1:24) et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel. (1:25) et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias. (1:26) et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae ? (1:27) non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende a facie Domini . (1:28) et non est Iosias reversus super currum suum , sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini. (1:29) sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus . et descenderunt principes ad regem Iosiam. (1:30) et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie. (1:31) et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro . (1:32) et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam , et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel. (1:33) haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae , et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc , conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda. (1:34) et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium . (1:35) et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis, (1:36) multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem . (1:37) et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem. (1:38) et alligavit magistratus Ioachim , Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto . (1:39) annorum autem erat Ioachim viginti quinque , cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem , et fecit malignum in conspectu Domini. (1:40) post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam . (1:41) et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia . (1:42) nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum. (1:43) et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset , erat annorum octo . (1:44) regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini. (1:45) et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini. (1:46) et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim, (1:47) et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini. (1:48) et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel. (1:49) et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis. (1:50) et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis et tabernaculo suo. (1:51) ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius, (1:52) quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum. (1:53) hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum . (1:54) sed omnes traditi sunt in manus ipsorum . et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam . (1:55) et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne. (1:56) et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem . (1:57) et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae, (1:58) quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta .
Chapter 2
(2:1) regnante Cyro Persarum anno primo , in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae, (2:2) suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam (2:3) dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus : me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus. (2:4) et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea. (2:5) si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem . (2:6) quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento, (2:7) in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem. (2:8) et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum, (2:9) adiuverunt in omni argento et auro , equis et iumentis et votis quam pluribus , multi quorum sensus excitatus est. (2:10) et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo . (2:11) et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius. (2:12) per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae. (2:13) horum autem is numerus : libatoria aurea mille , argentea sescenta , thyiscae argenteae triginta , fialae aureae triginta , item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille . (2:14) omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem . (2:15) et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam . (2:16) in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi, (2:17) domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen (2:18) et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant. (2:19) quod si civitas ista et muri consummati fuerint , tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent. (2:20) et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum, (2:21) sed notum facere domino regi, ut , si videbitur regi , quaeratur in libris patrum tuorum. (2:22) et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens, (2:23) et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est. (2:24) nunc ergo notum facimus tibi , rex domine , quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen. (2:25) tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt: (2:26) legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens, (2:27) et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice. (2:28) nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere , ne quid ultra haec fiant, (2:29) sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur. (2:30) tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine, (2:31) coeperunt prohibere aedificantes , et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis .
Chapter 3
(3:1) rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis (3:2) et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis. (3:3) et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur , tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactus est. (3:4) tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero : (3:5) dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna , (3:6) purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum, (3:7) et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur. (3:8) tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis. (3:9) et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua ; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. (3:10) unus scripsit: fortius est vinum. (3:11) alius scripsit: fortior est rex. (3:12) tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas. (3:13) et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit. (3:14) et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos. (3:15) et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis. (3:16) et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. (3:17) et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini, (3:18) et dixit : viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem. (3:19) itemque regis et orfani facit mentem unam , item servi ac liberi, pauperis et divitis. (3:20) et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum. (3:21) et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui . (3:22) et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios . (3:23) et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae gesserunt. (3:24) o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et tacuit hoc dicto.
Chapter 4
(4:1) et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis: (4:2) o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis ? (4:3) rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt. (4:4) et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres, (4:5) iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint , adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint (4:6) semper et alia omnia . et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi ; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi. (4:7) et ipse unus solus. et si dixerit occidere , occidunt; dixit remittere , remittunt; (4:8) dixit percutere , percutiunt; dixit exterminare , exterminant; dixit aedificare , aedificant; (4:9) dixit excidere , excidunt; dixit plantare , plantant. (4:10) et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit; (4:11) hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei. (4:12) o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit . (4:13) tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui: (4:14) viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit ? quis est ergo qui dominatur eorum? (4:15) nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae. (4:16) et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit. (4:17) et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. (4:18) si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, (4:19) omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam . (4:20) homo suum patrem derelinquit , qui enutriit eum , et suam regionem , et ad mulierem suam coniungit se . (4:21) et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem . (4:22) et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis , et omnia mulieribus confertis et datis ? (4:23) et accipit homo gladium suum et vadit in via , furta facere et homicidia et mare navigare et flumina, (4:24) et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert. (4:25) et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem. (4:26) et multi dementes facti sunt propter suas uxores , et servi facti sunt propter illas. (4:27) et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres. (4:28) et nunc mihi non creditis ? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum? (4:29) videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram, (4:30) et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu. (4:31) et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet ; nam si indignata fuerit ei , blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam. (4:32) o viri, cur non non fortiores sunt mulieres quae ista agunt ? (4:33) et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate: (4:34) o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. (4:35) nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus. (4:36) omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. (4:37) vinum iniquum, iniquus rex , iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum , et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt. (4:38) et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum. (4:39) nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius, (4:40) et non est in iudicio eius iniquum . eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis. (4:41) et desiit loquendo . et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet. (4:42) tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis . et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis. (4:43) tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti, (4:44) et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi. (4:45) et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis. (4:46) et nunc hoc est quod postulo a te , domine rex , et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo , ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo. (4:47) tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem. (4:48) et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem. (4:49) et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum , (4:50) et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum, (4:51) et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur, (4:52) et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos, (4:53) et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt . (4:54) scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea . (4:55) et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur. (4:56) et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia. (4:57) et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri , etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem. (4:58) et cum processisset ille adulescens , elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli (4:59) et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum. (4:60) benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor , Domine patrum nostrorum. (4:61) et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia . (4:62) et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium, (4:63) ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.
Chapter 5
(5:1) post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum . (5:2) et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis. (5:3) et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis . (5:4) et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum . (5:5) sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares , tribu autem Iuda, (5:6) qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. (5:7) sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam . et reversus est in Hierusalem (5:8) et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem . qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. (5:9) et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii Phares duo milia centum septuaginta duo, (5:10) filii Ares tria milia quinquaginta septem, (5:11) filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo, (5:12) filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo, (5:13) filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti viginti septem, (5:14) filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex , filii Adinu quadringenti sexaginta unus, (5:15) filii Azerectis centum octo , filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem, (5:16) filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae centum triginta, filii Asom (5:17) filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres , (5:18) filii ec Nepopas quinquaginta quinque , filii ec Banatus centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo, (5:19) filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo , qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus, (5:20) qui ex Machaloth centum viginti duo , qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo, (5:21) qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta septem, (5:22) filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo, (5:23) filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes: (5:24) filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo, (5:25) filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree ducenti decem septem . (5:26) filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. (5:27) filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo. (5:28) filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo. (5:29) ostiarii : filii Esmemu , filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa , filii Tobi, omnes centum triginta novem. (5:30) sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa , filii Tabloth , filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana , filii Acmata , filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua , filii Geddu, (5:31) filii Au , filii Radiu , filii Desanum, filii Necoba, filii Caseba, filii Gaze, filii Oziu , filii Finoe , filii Atrem, filii Basten , filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu, filii Agifa , filii Ariu , filii Faricin , filii Fasalom, (5:32) filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus, filii Sarea , filii Toesi , filii Nasit, filii Agifa , filii Pedon, (5:33) Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi, (5:34) filii Aggia, filii Facaret , filii Sabatham, filii Saronet , filii Malsic, filii Ame, filii Safiu , filii Addus, filii Suba, filii Aeirra , filii Rabocis , filii Safat , filii Malmon. (5:35) omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo. (5:36) hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas , princeps eorum Carmellan et Chareth. (5:37) non poterant edicere civitates suas et progenies , quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii Necoda mille quinquaginta duo . (5:38) et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu (5:39) et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. (5:40) et dixit illis Neemias et Atharas , ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et veritatem. (5:41) omnis autem Israhel erant a duodecim annorum , exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta . (5:42) servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque , (5:43) cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque. (5:44) et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem , (5:45) et dare in templum thesaurarium operum sacrum , auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. (5:46) et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. (5:47) instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. (5:48) et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare, (5:49) ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt. (5:50) et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. (5:51) et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, (5:52) et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum. (5:53) et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo , et templum Domini nondum erat aedificatum. (5:54) et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio (5:55) Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum , secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege . (5:56) et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem. (5:57) et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem. (5:58) et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres ... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant . (5:59) et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala, (5:60) conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel. (5:61) et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel. (5:62) et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini. (5:63) et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum, (5:64) et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno, (5:65) in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. (5:66) et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum. (5:67) et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel. (5:68) et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum ; (5:69) similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum , et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc . (5:70) et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel: (5:71) non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel , secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum. (5:72) gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare, (5:73) et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri . et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.
Chapter 6
(6:1) in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos. (6:2) tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, (6:3) cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius (6:4) et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant? (6:5) et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum. (6:6) et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur. (6:7) exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem. (6:8) omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam (6:9) et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus; (6:10) et opera illa instanter fieri , et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici . (6:11) tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis? (6:12) ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. (6:13) at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram. (6:14) et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est . (6:15) et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum. (6:16) et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam . (6:17) in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare. (6:18) et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. (6:19) et praeceptum est eis , ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo. (6:20) tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. (6:21) nunc ergo si hoc iudicatur , rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. (6:22) et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. (6:23) tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia , et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: (6:24) anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo; (6:25) cuius altitudo sit cubitorum sexaginta , et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis; (6:26) et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam , restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic. (6:27) et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco . (6:28) et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini; (6:29) et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos, (6:30) similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione, (6:31) ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita. (6:32) et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur. (6:33) propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. (6:34) ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri.
Chapter 7
(7:1) tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen , et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant , (7:2) insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. (7:3) et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. (7:4) et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. (7:5) et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. (7:6) et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt , secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. (7:7) et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. (7:8) et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. (7:9) et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. (7:10) et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. (7:11) et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati , quia Levitae simul omnes sanctificati sunt (7:12) et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. (7:13) et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, (7:14) et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, (7:15) quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis , confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.
Chapter 8
(8:1) et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme, (8:2) filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei , filii Boccae, filii Abisaei , filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis. (8:3) hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. (8:4) et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. (8:5) et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem, (8:6) anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis, (8:7) venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso . (8:8) in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia . (8:9) accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum : (8:10) rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem. (8:11) humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem. (8:12) si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis, (8:13) ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini, (8:14) et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo, (8:15) quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia, (8:16) ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem. (8:17) et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui. (8:18) et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem, (8:19) et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio. (8:20) (8:21) et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi , diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem (8:22) et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione. (8:23) omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius. (8:24) vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius (8:25) nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam. (8:26) tu autem Ezras , secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis , (8:27) ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. (8:28) et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum , qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem, (8:29) et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius. (8:30) et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum. (8:31) et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis : (8:32) ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae, (8:33) ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta, (8:34) ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti , (8:35) ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta, (8:36) ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta, (8:37) ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta, (8:38) ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim, (8:39) ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta, (8:40) ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo, (8:41) ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem; (8:42) ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta . (8:43) et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos. (8:44) et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic. (8:45) et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos. (8:46) et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem , qui erat apud locum gazofilacii. (8:47) et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri. (8:48) et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo, (8:49) Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti; (8:50) et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis. (8:51) et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri , ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias. (8:52) erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros. (8:53) diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu . (8:54) et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri . (8:55) et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem. (8:56) et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel. (8:57) et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum (8:58) et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia. (8:59) et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum. (8:60) vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri. (8:61) et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini. (8:62) et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri , quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris ; et venimus in Hierusalem . (8:63) et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti. (8:64) et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa (8:65) et scriptum est pondus ipsorum eadem hora. (8:66) qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex, (8:67) agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini. (8:68) et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini. (8:69) et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae (8:70) et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis. (8:71) coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei . (8:72) et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus. (8:73) et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium . (8:74) et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum (8:75) dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam. (8:76) peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum, (8:77) quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem . (8:78) et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem. (8:79) et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, (8:80) detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae. (8:81) et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum (8:82) et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem. (8:83) et nunc quid dicemus , Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum (8:84) dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua. (8:85) et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum , et filias eorum non accipietis filiis vestris. (8:86) et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum. (8:87) et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra. (8:88) et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius. (8:89) nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum? (8:90) Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem, (8:91) ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his. (8:92) et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. (8:93) et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae : nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae. (8:94) et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum , expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum, (8:95) sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica, (8:96) ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac. (8:97) et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.
Chapter 9
(9:1) et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi. (9:2) et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis. (9:3) et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem (9:4) et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius , et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis. (9:5) et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis . (9:6) et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem. (9:7) et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel. (9:8) et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum, (9:9) et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis. (9:10) et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce : sicut dixisti faciemus. (9:11) sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus, (9:12) stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas, (9:13) et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius. (9:14) Ionatha $W&!c"/> autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec , et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis. (9:15) et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate. (9:16) et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud. (9:17) et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis. (9:18) et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores : (9:19) ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus. (9:20) et iniecerunt manus , ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua. (9:21) et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias. (9:22) et ex filiis Fosor Elionia, Assias , Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas. (9:23) et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas. (9:24) ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus. (9:25) ex ostiariis Sallumus et Tolbanes. (9:26) et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas. (9:27) et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias. (9:28) et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias. (9:29) et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis . (9:30) et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth. (9:31) et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas , Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses. (9:32) et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras. (9:33) et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei. (9:34) et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus. (9:35) et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas. (9:36) omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis. (9:37) et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis. (9:38) et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae. (9:39) et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel. (9:40) et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi. (9:41) et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. (9:42) et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat. (9:43) et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram, (9:44) et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zaccharias (9:45) et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium. (9:46) et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem. (9:47) et respondit omnis populus: amen . et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum . (9:48) Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae (9:49) qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem. (9:50) et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem (9:51) dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem. (9:52) digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent. (9:53) sanctus est enim dies Domini , et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos. (9:54) et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse. (9:55) et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur . magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt. (9:56) et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel.
EXPLICIT LIBER EZRAE TERTIUS
[End of The Book of 1Esdras]