The Book of 1Corinthians
INCIPIT AD CORINTHIOS
Chapter 1
(1:1) Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per
voluntatem Dei et Sosthenes frater (1:2)
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum
omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
(1:3) gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et
Domino Iesu Christo (1:4) gratias ago Deo meo
semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu (1:5)
quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni
scientia (1:6) sicut testimonium
Christi confirmatum est in vobis (1:7)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu
Christi (1:8) qui et confirmabit
vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi (1:9) fidelis Deus per quem vocati estis in
societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri (1:10)
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis
omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
(1:11) significatum est enim mihi de vobis fratres
mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt (1:12)
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo
ego vero Cephae ego autem Christi (1:13)
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli
baptizati estis (1:14) gratias ago Deo
quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium (1:15)
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis (1:16) baptizavi autem et Stephanae domum ceterum
nescio si quem alium baptizaverim (1:17)
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non
evacuetur crux Christi (1:18) verbum enim crucis
pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
(1:19) scriptum est enim perdam sapientiam
sapientium et prudentiam prudentium reprobabo (1:20)
ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi (1:21) nam quia in Dei
sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere
credentes (1:22) quoniam et Iudaei
signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt (1:23)
nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem
stultitiam (1:24) ipsis autem vocatis
Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (1:25)
quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius
est hominibus (1:26) videte enim
vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi
nobiles (1:27) sed quae stulta
sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
(1:28) et ignobilia mundi et contemptibilia elegit
Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret (1:29)
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius (1:30)
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et
iustitia et sanctificatio et redemptio (1:31)
ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur
Chapter 02
(2:1) et ego cum venissem ad vos fratres veni non
per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi (2:2) non enim iudicavi scire me aliquid inter vos
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum (2:3)
et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
(2:4) et sermo meus et praedicatio mea non in
persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis (2:5) ut fides vestra non sit in sapientia hominum
sed in virtute Dei (2:6) sapientiam autem
loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui
destruuntur (2:7) sed loquimur Dei
sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam
nostram (2:8) quam nemo principum
huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent (2:9) sed sicut scriptum est quod oculus non vidit
nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
(2:10) nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum
Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei (2:11)
quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et
quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (2:12)
nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a
Deo donata sunt nobis (2:13) quae et loquimur
non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia
conparantes (2:14) animalis autem homo
non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter
examinatur (2:15) spiritalis autem
iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur (2:16)
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi
habemus
Chapter 03
(3:1) et ego fratres non potui vobis loqui quasi
spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo (3:2)
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis
adhuc enim estis carnales (3:3) cum enim sit inter
vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis (3:4) cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius
autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus (3:5) ministri eius cui credidistis et unicuique
sicut Dominus dedit (3:6) ego plantavi Apollo
rigavit sed Deus incrementum dedit (3:7)
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat
Deus (3:8) qui plantat autem et
qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
(3:9) Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis
Dei aedificatio estis (3:10) secundum gratiam
Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem
videat quomodo superaedificet (3:11)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est
Christus Iesus (3:12) si quis autem
superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
(3:13) uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim
declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit (3:14) si cuius opus manserit quod superaedificavit
mercedem accipiet (3:15) si cuius opus
arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem (3:16) nescitis quia templum Dei estis et Spiritus
Dei habitat in vobis (3:17) si quis autem
templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
(3:18) nemo se seducat si quis videtur inter vos
sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens (3:19)
sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam
sapientes in astutia eorum (3:20) et iterum Dominus
novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt (3:21)
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt (3:22) sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive
mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt (3:23) vos autem Christi Christus autem
Dei
Chapter 04
(4:1) sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei (4:2)
hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
(4:3) mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer
aut ab humano die sed neque me ipsum iudico (4:4)
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me
Dominus est (4:5) itaque nolite ante
tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia
cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (4:6)
haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne
supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio (4:7)
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid
gloriaris quasi non acceperis (4:8)
iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis
ut et nos vobiscum regnaremus (4:9)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia
spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (4:10)
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem
fortes vos nobiles nos autem ignobiles (4:11)
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et
instabiles sumus (4:12) et laboramus
operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
(4:13) blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta
huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc (4:14)
non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
(4:15) nam si decem milia pedagogorum habeatis in
Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui (4:16) rogo ergo vos imitatores mei
estote (4:17) ideo misi ad vos
Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in
Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (4:18)
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam (4:19) veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit
et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (4:20)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (4:21) quid vultis in virga veniam ad vos an in
caritate et spiritu mansuetudinis
Chapter 05
(5:1) omnino auditur inter vos fornicatio et talis
fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat (5:2) et vos inflati estis et non magis luctum
habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit (5:3)
ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic
operatus est (5:4) in nomine Domini
nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu (5:5) tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis
ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu (5:6)
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam
corrumpit (5:7) expurgate vetus
fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est
Christus (5:8) itaque epulemur non
in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et
veritatis (5:9) scripsi vobis in
epistula ne commisceamini fornicariis (5:10)
non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus
alioquin debueratis de hoc mundo exisse (5:11)
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut
avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
(5:12) quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare
nonne de his qui intus sunt vos iudicatis (5:13)
nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
Chapter 06
(6:1) audet aliquis vestrum habens negotium adversus
alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos (6:2)
an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus
indigni estis qui de minimis iudicetis (6:3)
nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
(6:4) saecularia igitur iudicia si habueritis
contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum (6:5)
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit
iudicare inter fratrem suum (6:6) sed frater cum
fratre iudicio contendit et hoc apud infideles (6:7)
iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non
magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini (6:8)
sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus (6:9) an nescitis quia iniqui regnum Dei non
possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (6:10) neque molles neque masculorum concubitores
neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
(6:11) et haec quidam fuistis sed abluti estis sed
sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei
nostri (6:12) omnia mihi licent
sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate (6:13) esca ventri et venter escis Deus autem et
hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori (6:14) Deus vero et Dominum suscitavit et nos
suscitabit per virtutem suam (6:15) nescitis quoniam
corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
(6:16) an nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una (6:17)
qui autem adheret Domino unus spiritus est (6:18)
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem
fornicatur in corpus suum peccat (6:19)
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem
habetis a Deo et non estis vestri (6:20)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore
vestro
Chapter 07
(7:1) de quibus autem scripsistis bonum est homini
mulierem non tangere (7:2) propter
fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat (7:3) uxori vir debitum reddat similiter autem et
uxor viro (7:4) mulier sui corporis
potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed
mulier (7:5) nolite fraudare
invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos
Satanas propter incontinentiam vestram (7:6)
hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium (7:7) volo autem omnes homines esse sicut me ipsum
sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic (7:8) dico autem non nuptis et viduis bonum est
illis si sic maneant sicut et ego (7:9)
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
(7:10) his autem qui matrimonio iuncti sunt
praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere (7:11)
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne
dimittat (7:12) nam ceteris ego
dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat
illam (7:13) et si qua mulier
habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum (7:14) sanctificatus est enim vir infidelis in
muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent
nunc autem sancti sunt (7:15) quod si infidelis
discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos
Deus (7:16) unde enim scis
mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies (7:17) nisi unicuique sicut divisit Dominus
unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo (7:18) circumcisus aliquis vocatus est non adducat
praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur (7:19)
circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum
Dei (7:20) unusquisque in qua
vocatione vocatus est in ea permaneat (7:21)
servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis
utere (7:22) qui enim in Domino
vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
(7:23) pretio empti estis nolite fieri servi
hominum (7:24) unusquisque in quo
vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum (7:25)
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam
misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis (7:26)
existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini
sic esse (7:27) alligatus es uxori
noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem (7:28)
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco (7:29)
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam
non habentes sint (7:30) et qui flent
tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
(7:31) et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur
praeterit enim figura huius mundi (7:32)
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini
sunt quomodo placeat Deo (7:33) qui autem cum uxore
est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est (7:34) et mulier innupta et virgo cogitat quae
Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat
viro (7:35) porro hoc ad
utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat
sine inpedimento Dominum observandi (7:36)
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et
ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat (7:37)
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet
suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit (7:38) igitur et qui matrimonio iungit virginem suam
bene facit et qui non iungit melius facit (7:39)
mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata
est cui vult nubat tantum in Domino (7:40)
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego
Spiritum Dei habeo
Chapter 08
(8:1) de his autem quae idolis sacrificantur scimus
quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat (8:2)
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum
scire (8:3) si quis autem
diligit Deum hic cognitus est ab eo (8:4)
de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod
nullus Deus nisi unus (8:5) nam et si sunt qui
dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi (8:6) nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et
nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum (8:7) sed non in omnibus est scientia quidam autem
conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma
polluitur (8:8) esca autem nos non
commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
(8:9) videte autem ne forte haec licentia vestra
offendiculum fiat infirmibus (8:10) si enim quis
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad
manducandum idolothyta (8:11) et peribit infirmus
in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est (8:12)
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo
peccatis (8:13) quapropter si esca
scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
Chapter 09
(9:1) non sum liber non sum apostolus nonne Iesum
Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (9:2)
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos
estis in Domino (9:3) mea defensio apud
eos qui me interrogant haec est (9:4)
numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi (9:5) numquid non habemus potestatem sororem
mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas (9:6) aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem hoc operandi (9:7) quis militat suis
stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non
manducat (9:8) numquid secundum
hominem haec dico an et lex haec non dicit (9:9)
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura
est Deo (9:10) an propter nos
utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus
percipiendi (9:11) si nos vobis
spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus (9:12)
si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac
potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi (9:13) nescitis quoniam qui in sacrario operantur
quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur (9:14) ita et Dominus ordinavit his qui evangelium
adnuntiant de evangelio vivere (9:15)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est
enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (9:16)
nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi
est si non evangelizavero (9:17) si enim volens hoc
ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est (9:18)
quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non
abutar potestate mea in evangelio (9:19)
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri
facerem (9:20) et factus sum
Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer (9:21)
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub
lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in
lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant (9:22)
factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut
omnes facerem salvos (9:23) omnia autem facio
propter evangelium ut particeps eius efficiar (9:24)
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium
sic currite ut conprehendatis (9:25)
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut
corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam (9:26)
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem
verberans (9:27) sed castigo corpus
meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
Chapter 10
(10:1) nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres
nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt (10:2)
et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari (10:3) et omnes eandem escam spiritalem
manducaverunt (10:4) et omnes eundem
potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat
Christus (10:5) sed non in pluribus
eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto (10:6)
haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et
illi concupierunt (10:7) neque idolorum
cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et
surrexerunt ludere (10:8) neque fornicemur
sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia (10:9) neque temptemus Christum sicut quidam eorum
temptaverunt et a serpentibus perierunt (10:10)
neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab
exterminatore (10:11) haec autem omnia
in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum
devenerunt (10:12) itaque qui se
existimat stare videat ne cadat (10:13)
temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos
temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis
sustinere (10:14) propter quod
carissimi mihi fugite ab idolorum cultura (10:15)
ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico (10:16)
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et
panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (10:17)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane
participamur (10:18) videte Israhel
secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris (10:19)
quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit
aliquid (10:20) sed quae immolant
gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini
bibere et calicem daemoniorum (10:21)
non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
(10:22) an aemulamur Dominum numquid fortiores illo
sumus omnia licent sed non omnia expediunt (10:23)
omnia licent sed non omnia aedificant (10:24)
nemo quod suum est quaerat sed quod alterius (10:25)
omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter
conscientiam (10:26) Domini est terra
et plenitudo eius (10:27) si quis vocat vos
infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter
conscientiam (10:28) si quis autem
dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter
conscientiam (10:29) conscientiam autem
dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia (10:30) si ego cum gratia participo quid blasphemor
pro eo quod gratias ago (10:31) sive ergo
manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite (10:32) sine offensione estote Iudaeis et gentilibus
et ecclesiae Dei (10:33) sicut et ego per
omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
Chapter 11
(11:1) imitatores mei estote sicut et ego
Christi (11:2) laudo autem vos
fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis (11:3) volo autem vos scire quod omnis viri caput
Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus (11:4)
omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
(11:5) omnis autem mulier orans aut prophetans non
velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur (11:6)
nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut
decalvari velet caput suum (11:7) vir quidem non
debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est (11:8) non enim vir ex muliere est sed mulier ex
viro (11:9) etenim non est
creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (11:10)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
(11:11) verumtamen neque vir sine muliere neque
mulier sine viro in Domino (11:12) nam sicut mulier
de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo (11:13)
vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum (11:14) nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si
comam nutriat ignominia est illi (11:15)
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati
sunt (11:16) si quis autem
videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei (11:17) hoc autem praecipio non laudans quod non in
melius sed in deterius convenitis (11:18)
primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte
credo (11:19) nam oportet et
hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (11:20)
convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
(11:21) unusquisque enim suam cenam praesumit ad
manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est (11:22)
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et
confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo (11:23) ego enim accepi a Domino quod et tradidi
vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem (11:24)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam
commemorationem (11:25) similiter et
calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque
bibetis in meam commemorationem (11:26)
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini
adnuntiatis donec veniat (11:27) itaque quicumque
manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
(11:28) probet autem se ipsum homo et sic de pane
illo edat et de calice bibat (11:29) qui enim manducat
et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus (11:30) ideo inter vos multi infirmes et inbecilles
et dormiunt multi (11:31) quod si nosmet
ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur (11:32)
dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
(11:33) itaque fratres mei cum convenitis ad
manducandum invicem expectate (11:34)
si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero
disponam
Chapter 12
(12:1) de spiritalibus autem nolo vos ignorare
fratres (12:2) scitis quoniam cum
gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes (12:3)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo
potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto (12:4)
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus (12:5) et divisiones ministrationum sunt idem autem
Dominus (12:6) et divisiones
operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus (12:7)
unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (12:8) alii quidem per Spiritum datur sermo
sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum (12:9)
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
(12:10) alii operatio virtutum alii prophetatio alii
discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum (12:11)
haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout
vult (12:12) sicut enim corpus
unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et
Christus (12:13) etenim in uno
Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes
unum Spiritum potati sumus (12:14) nam et corpus non
est unum membrum sed multa (12:15) si dixerit pes
quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore (12:16)
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de
corpore (12:17) si totum corpus
oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus (12:18)
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
(12:19) quod si essent omnia unum membrum ubi
corpus (12:20) nunc autem multa
quidem membra unum autem corpus (12:21)
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non
estis mihi necessarii (12:22) sed multo magis
quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt (12:23)
et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem
circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent (12:24) honesta autem nostra nullius egent sed Deus
temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem (12:25)
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint
membra (12:26) et si quid patitur
unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
(12:27) vos autem estis corpus Christi et membra de
membro (12:28) et quosdam quidem
posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias
curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (12:29)
numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
(12:30) numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam
habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur (12:31) aemulamini autem charismata maiora et adhuc
excellentiorem viam vobis demonstro
Chapter 13
(13:1) si linguis hominum loquar et angelorum
caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens (13:2) et si habuero prophetiam et noverim mysteria
omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil
sum (13:3) et si distribuero
in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero
nihil mihi prodest (13:4) caritas patiens est
benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur (13:5)
non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat
malum (13:6) non gaudet super
iniquitatem congaudet autem veritati (13:7)
omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet (13:8) caritas numquam excidit sive prophetiae
evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur (13:9)
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus (13:10) cum autem venerit quod perfectum est
evacuabitur quod ex parte est (13:11)
cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus
quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli (13:12)
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex
parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (13:13)
nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est
caritas
Chapter 14
(14:1) sectamini caritatem aemulamini spiritalia
magis autem ut prophetetis (14:2) qui enim loquitur
lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
(14:3) nam qui prophetat hominibus loquitur
aedificationem et exhortationem et consolationes (14:4)
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam
aedificat (14:5) volo autem omnes
vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte
ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat (14:6)
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis
loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (14:7)
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem
sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur (14:8)
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
(14:9) ita et vos per linguam nisi manifestum
sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes (14:10) tam multa ut puta genera linguarum sunt in
mundo et nihil sine voce est (14:11) si ergo nesciero
virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus (14:12) sic et vos quoniam aemulatores estis
spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis (14:13)
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur (14:14) nam si orem lingua spiritus meus orat mens
autem mea sine fructu est (14:15) quid ergo est
orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente (14:16)
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super
tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit (14:17)
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur (14:18) gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua
loquor (14:19) sed in ecclesia
volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
(14:20) fratres nolite pueri effici sensibus sed
malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote (14:21)
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et
nec sic exaudient me dicit Dominus (14:22)
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non
infidelibus sed fidelibus (14:23) si ergo conveniat
universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod
insanitis (14:24) si autem omnes
prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
(14:25) occulta cordis eius manifesta fiunt et ita
cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (14:26) quid ergo est fratres cum convenitis
unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet
omnia ad aedificationem fiant (14:27)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus
interpretetur (14:28) si autem non
fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo (14:29)
prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent (14:30) quod si alii revelatum fuerit sedenti prior
taceat (14:31) potestis enim
omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (14:32)
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt (14:33) non enim est dissensionis Deus sed pacis
sicut in omnibus ecclesiis sanctorum (14:34)
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut
et lex dicit (14:35) si quid autem
volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
(14:36) an a vobis verbum Dei processit aut in vos
solos pervenit (14:37) si quis videtur
propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata (14:38) si quis autem ignorat
ignorabitur (14:39) itaque fratres
aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere (14:40)
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
Chapter 15
(15:1) notum autem vobis facio fratres evangelium
quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis (15:2)
per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra
credidistis (15:3) tradidi enim vobis
in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
(15:4) et quia sepultus est et quia resurrexit
tertia die secundum scripturas (15:5)
et quia visus est Cephae et post haec undecim (15:6)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque
adhuc quidam autem dormierunt (15:7)
deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus (15:8) novissime autem omnium tamquam abortivo visus
est et mihi (15:9) ego enim sum
minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
(15:10) gratia autem Dei sum id quod sum et gratia
eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei
mecum (15:11) sive enim ego sive
illi sic praedicamus et sic credidistis (15:12)
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in
vobis quoniam resurrectio mortuorum non est (15:13)
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
(15:14) si autem Christus non resurrexit inanis est
ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra (15:15)
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod
suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt (15:16)
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit (15:17) quod si Christus non resurrexit vana est
fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (15:18)
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt (15:19)
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus
hominibus (15:20) nunc autem
Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (15:21)
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
(15:22) et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in
Christo omnes vivificabuntur (15:23) unusquisque autem
in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius (15:24) deinde finis cum tradiderit regnum Deo et
Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (15:25)
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
(15:26) novissima autem inimica destruetur mors
omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat (15:27)
omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
(15:28) cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc
ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
(15:29) alioquin quid facient qui baptizantur pro
mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis (15:30) ut quid et nos periclitamur omni
hora (15:31) cotidie morior per
vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro (15:32)
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non
resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur (15:33)
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala (15:34) evigilate iuste et nolite peccare
ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor (15:35)
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
(15:36) insipiens tu quod seminas non vivificatur
nisi prius moriatur (15:37) et quod seminas
non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
(15:38) Deus autem dat illi corpus sicut voluit et
unicuique seminum proprium corpus (15:39)
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem
piscium (15:40) et corpora
caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
(15:41) alia claritas solis alia claritas lunae et
alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate (15:42)
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in
incorruptione (15:43) seminatur in
ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute (15:44) seminatur corpus animale surgit corpus
spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est (15:45)
factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum
vivificantem (15:46) sed non prius quod
spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale (15:47)
primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
(15:48) qualis terrenus tales et terreni et qualis
caelestis tales et caelestes (15:49) igitur sicut
portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis (15:50)
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque
corruptio incorruptelam possidebit (15:51)
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes
inmutabimur (15:52) in momento in ictu
oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
(15:53) oportet enim corruptibile hoc induere
incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem (15:54)
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est
absorta est mors in victoria (15:55) ubi est mors
victoria tua ubi est mors stimulus tuus (15:56)
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex (15:57) Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam
per Dominum nostrum Iesum Christum (15:58)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini
semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
Chapter 16
(16:1) de collectis autem quae fiunt in sanctos
sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite (16:2)
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut
non cum venero tunc collectae fiant (16:3)
cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam
vestram in Hierusalem (16:4) quod si dignum
fuerit ut et ego eam mecum ibunt (16:5)
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam
pertransibo (16:6) apud vos autem
forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero (16:7)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud
vos si Dominus permiserit (16:8) permanebo autem
Ephesi usque ad pentecosten (16:9) ostium enim mihi
apertum est magnum et evidens et adversarii multi (16:10)
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini
operatur sicut et ego (16:11) ne quis ergo illum
spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
(16:12) de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut
veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum
fuerit (16:13) vigilate state in
fide viriliter agite et confortamini (16:14)
omnia vestra in caritate fiant (16:15)
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae
Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (16:16)
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
(16:17) gaudeo autem in praesentia Stephanae et
Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt (16:18)
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi
sunt (16:19) salutant vos
ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
(16:20) salutant vos fratres omnes salutate invicem
in osculo sancto (16:21) salutatio mea manu
Pauli (16:22) si quis non amat
Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha (16:23)
gratia Domini Iesu vobiscum (16:24)
cCOLOPHONs mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen
EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS
[End of The Book of 1Corinthians]