The Book of 1Chronicles
INCIPIT LIBER DABREIAMIN ID EST VERBA DEIRUM QUI GRAECE DICITUR PARALIPOMENON
Chapter 1
(1:1) Adam Seth Enos (1:2) Cainan Malelehel Iared
(1:3) Enoch Matusale Lamech
(1:4) Noe Sem Ham et Iafeth
(1:5) filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal
Mosoch Thiras (1:6) porro filii Gomer
Aschenez et Rifath et Thogorma (1:7)
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim (1:8) filii Ham Chus et Mesraim Phut et
Chanaan (1:9) filii autem Chus
Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan (1:10) Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse
potens in terra (1:11) Mesraim vero genuit
Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim (1:12)
Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et
Capthurim (1:13) Chanaan vero genuit
Sidonem primogenitum et Heth (1:14) Iebuseum quoque et
Amorreum et Gergeseum (1:15) Evheumque et
Aruceum et Asineum (1:16) Aradium quoque et
Samareum et Ematheum (1:17) filii Sem Aelam et
Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch (1:18)
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber (1:19) porro Heber nati sunt duo filii nomen uni
Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan (1:20) Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et
Asermoth et Iare (1:21) Aduram quoque et
Uzal et Decla (1:22) Ebal etiam et
Abimahel et Saba necnon (1:23) et Ophir et Evila
et Iobab omnes isti filii Iectan (1:24)
Sem Arfaxad Sale (1:25)
Heber Phaleg Raau (1:26)
Serug Nahor Thare (1:27)
Abram iste est Abraham (1:28)
filii autem Abraham Isaac et Ismahel (1:29)
et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et
Mabsam (1:30) Masma et Duma Massa
Adad et Thema (1:31) Iathur Naphis Cedma
hii sunt filii Ismahelis (1:32) filii autem
Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et
Dadan (1:33) filii autem Madian
Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae (1:34)
generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
(1:35) filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam
Core (1:36) filii Eliphaz
Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech (1:37)
filii Rauhel Naath Zara Samma Maza (1:38)
filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan (1:39) filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan
fuit Thamna (1:40) filii Sobal Alian
et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison (1:41) filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et
Charan (1:42) filii Eser Balaan
et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran (1:43)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios
Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba (1:44)
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
(1:45) cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro
eo Husam de terra Themanorum (1:46) obiit quoque et
Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius
Avith (1:47) cumque et Adad
fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca (1:48)
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita
est (1:49) mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan
filius Achobor (1:50) sed et hic mortuus
est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred
filiae Mezaab (1:51) Adad autem mortuo
duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth (1:52) dux Oolibama dux Hela dux
Phinon (1:53) dux Cenez dux
Theman dux Mabsar (1:54) dux Magdihel dux
Iram hii duces Edom
Chapter 2
(2:1) filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda
Isachar et Zabulon (2:2) Dan Ioseph Beniamin
Nepthali Gad Aser (2:3) filii Iuda Her Aunan
Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et
occidit eum (2:4) Thamar autem nurus
eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque (2:5)
filii autem Phares Esrom et Hamul (2:6)
filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul
quinque (2:7) filii Carmi Achar
qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis (2:8)
filii Ethan Azarias (2:9)
filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
(2:10) porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem
genuit Naasson principem filiorum Iuda (2:11)
Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez (2:12) Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit
Isai (2:13) Isai autem genuit
primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa (2:14)
quartum Nathanahel quintum Raddai (2:15)
sextum Asom septimum David (2:16)
quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel
tres (2:17) Abigail autem
genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites (2:18)
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque
filii eius Iesar et Sobab et Ardon (2:19)
cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei
Ur (2:20) porro Ur genuit Uri et Uri genuit
Beselehel (2:21) post haec ingressus
est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei
Segub (2:22) sed et Segub genuit
Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad (2:23)
cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum
omnes isti filii Machir patris Galaad (2:24)
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom
uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue (2:25)
nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et
Aran et Asom et Ahia (2:26) duxit quoque uxorem
alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam (2:27)
sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
(2:28) Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii
autem Semmei Nadab et Abisur (2:29) nomen vero uxoris
Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid (2:30)
filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque
liberis (2:31) filius vero Apphaim
Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi (2:32)
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque
liberis (2:33) porro Ionathan
genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel (2:34)
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine
Ieraa (2:35) deditque ei filiam
suam uxorem quae peperit ei Eththei (2:36)
Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad (2:37) Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit
Obed (2:38) Obed genuit Ieu Ieu
genuit Azariam (2:39) Azarias genuit
Helles Helles genuit Elasa (2:40) Elasa genuit
Sisamoi Sisamoi genuit Sellum (2:41) Sellum genuit
Icamian Icamian genuit Elisama (2:42)
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et
filii Maresa patris Hebron (2:43) porro filii Hebron
Core et Thapphu et Recem et Samma (2:44)
Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
(2:45) filius Semmei Maon et Maon pater
Bethsur (2:46) Epha autem
concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez (2:47) filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et
Phaleth et Epha et Saaph (2:48) concubina Chaleb
Maacha peperit Saber et Tharana (2:49)
genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero
Chaleb fuit Achsa (2:50) hii erant filii
Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim (2:51)
Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader (2:52)
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium
requietionum (2:53) et de cognatione
Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et
Esthaolitae (2:54) filii Salma
Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai (2:55) cognationes quoque scribarum habitantium in
Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris
domus Rechab
Chapter 3
(3:1) David vero hos habuit filios qui ei nati sunt
in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
(3:2) tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei
regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith (3:3)
quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
(3:4) sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit
septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (3:5) porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa
et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel (3:6)
Iebaar quoque et Elisama (3:7)
et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie (3:8)
necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem (3:9)
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem
Thamar (3:10) filius autem
Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat (3:11) pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo
ortus est Ioas (3:12) et huius Amasias
filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham (3:13)
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses (3:14) sed et Manasses genuit Amon patrem
Iosiae (3:15) filii autem Iosiae
fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum (3:16) de Ioacim natus est Iechonias et
Sedecias (3:17) filii Iechoniae
fuerunt Asir Salathihel (3:18) Melchiram Phadaia
Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia (3:19)
de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith
sororem eorum (3:20) Asabamque et Ohol
et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque (3:21)
filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius
Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia (3:22)
filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex
numero (3:23) filius Naariae
Helioenai et Ezechias et Ezricam tres (3:24)
filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani
septem
Chapter 4
(4:1) filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et
Subal (4:2) Reaia vero filius
Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi (4:3) ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et
Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni (4:4)
Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata
patris Bethleem (4:5) Asur vero patris
Thecue erant duae uxores Halaa et Naara (4:6)
peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii
Naara (4:7) porro filii Halaa
Sereth Isaar et Ethnan (4:8) Cos autem genuit
Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum (4:9)
fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius
Iabes dicens quia peperi eum in dolore (4:10)
invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et
dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus
quae precatus est (4:11) Chaleb autem frater
Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon (4:12)
porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri
Recha (4:13) filii autem Cenez
Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath (4:14)
et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe
artifices erant (4:15) filii vero Chaleb
filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez (4:16)
filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel (4:17) et filii Ezra Iether et Mered et Epher et
Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo (4:18)
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et
Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
(4:19) et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris
Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi (4:20)
filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et
Benzoeth (4:21) filii Sela filii
Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo
Iuramenti (4:22) et Qui stare fecit
solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec
autem verba vetera (4:23) hii sunt figuli
habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt
ibi (4:24) filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara
Saul (4:25) Sellum filius eius
Mabsam filius eius Masma filius eius (4:26)
filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
(4:27) filii Semei sedecim et filiae sex fratres
autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum
Iuda (4:28) habitaverunt autem
in Bersabee et Molada et Asarsual (4:29)
et in Ballaa et in Asom et in Tholad (4:30)
et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg (4:31)
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum
usque ad regem David (4:32) villae quoque eorum
Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque (4:33)
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est
habitatio eorum et sedum distributio (4:34)
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae (4:35) et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae
filii Asihel (4:36) et Helioenai et
Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia (4:37)
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii
Samaia (4:38) isti sunt nominati
principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
(4:39) et profecti sunt ut ingrederentur in Gador
usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis (4:40)
inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et
fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham (4:41)
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et
percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem
diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (4:42) de filiis quoque Symeon abierunt in montem
Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
(4:43) et percusserunt reliquias quae evadere
potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
Chapter 5
(5:1) filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse
quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph
filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum (5:2)
porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes
germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph (5:3)
filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
(5:4) filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius
Semei filius eius (5:5) Micha filius eius
Reeia filius eius Baal filius eius (5:6)
Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit
princeps in tribu Ruben (5:7) fratres autem eius
et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et
Zacchariam (5:8) porro Bala filius
Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon (5:9) contra orientalem quoque plagam habitavit
usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra
Galaad (5:10) in diebus autem
Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in
omni plaga quae respicit ad orientem Galaad (5:11)
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
(5:12) Iohel in capite et Saphan secundus Ianai
autem et Saphat in Basan (5:13) fratres vero eorum
secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber
septem (5:14) hii filii Abiahil
filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
(5:15) fratres quoque filii Abdihel filii Guni
princeps domus in familiis suis (5:16)
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis
Saron usque ad terminos (5:17) omnes hii numerati
sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel (5:18) filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor
milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (5:19)
dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
(5:20) praebuerunt eis auxilium traditique sunt in
manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos
eo quod credidissent in eum (5:21) ceperuntque omnia
quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas
hominum centum milia (5:22) vulnerati autem
multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
(5:23) filii quoque dimidiae tribus Manasse
possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus
erat (5:24) et hii fuerunt
principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri
fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis (5:25)
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae
quos abstulit Dominus coram eis (5:26)
et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum
Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et
Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
Chapter 6
(6:1) filii Levi Gersom Caath Merari
(6:2) filii Caath Amram Isaar Hebron et
Ozihel (6:3) filii Amram Aaron
Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (6:4)
Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue (6:5)
Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi (6:6)
Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth (6:7)
porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob (6:8) Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit
Achimaas (6:9) Achimaas genuit
Azariam Azarias genuit Iohanan (6:10)
Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit
Salomon in Hierusalem (6:11) genuit autem
Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob (6:12)
Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum (6:13)
Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam (6:14) Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit
Iosedec (6:15) porro Iosedec
egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
(6:16) filii ergo Levi Gersom Caath et
Merari (6:17) et haec nomina
filiorum Gersom Lobeni et Semei (6:18)
filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel (6:19) filii Merari Mooli et Musi hae autem
cognationes Levi secundum familias eorum (6:20)
Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
(6:21) Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius
eius Iethrai filius eius (6:22) filii Caath
Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius (6:23)
Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius (6:24) Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias
filius eius Saul filius eius (6:25) filii Helcana
Amasai et Ahimoth (6:26) Helcana filii
Helcana Sophai filius eius Naath filius eius (6:27)
Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius (6:28) filii Samuhel primogenitus Vasseni et
Abia (6:29) filii autem Merari
Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius (6:30)
Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius (6:31) isti sunt quos constituit David super
cantores domus Domini ex quo conlocata est arca (6:32)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum
Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio (6:33)
hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius
Iohel filii Samuhel (6:34) filii Helcana filii
Hieroam filii Helihel filii Thou (6:35)
filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai (6:36) filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii
Sophoniae (6:37) filii Thaath filii
Asir filii Abiasaph filii Core (6:38)
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel (6:39) et fratres eius Asaph qui stabat a dextris
eius Asaph filius Barachiae filii Samaa (6:40)
filii Michahel filii Basiae filii Melchiae (6:41)
filii Athnai filii Zara filii Adaia (6:42)
filii Ethan filii Zamma filii Semei (6:43)
filii Ieth filii Gersom filii Levi (6:44)
filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii
Maloch (6:45) filii Asabiae filii
Amasiae filii Helciae (6:46) filii Amasai filii
Bonni filii Somer (6:47) filii Mooli filii
Musi filii Merari filii Levi (6:48) fratres quoque
eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (6:49) Aaron vero et filii eius adolebant incensum
super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro
Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei (6:50)
hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius
eius (6:51) Bocci filius eius
Ozi filius eius Zaraia filius eius (6:52)
Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius (6:53) Sadoc filius eius Achimaas filius
eius (6:54) et haec habitacula
eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte
contigerat (6:55) dederunt igitur eis
Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum (6:56)
agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne (6:57) porro filiis Aaron dederunt civitates ad
confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius (6:58)
Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis
suis (6:59) Asan quoque et
Bethsemes et suburbana eorum (6:60) de tribu autem
Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes
civitates tredecim per cognationes suas (6:61)
filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in
possessionem urbes decem (6:62) porro filiis Gersom
per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan
urbes tredecim (6:63) filiis autem Merari
per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates
duodecim (6:64) dederunt quoque
filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum (6:65)
dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu
filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis (6:66)
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum
de tribu Ephraim (6:67) dederunt ergo eis
urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
(6:68) Hicmaam quoque cum suburbanis suis et
Bethoron similiter (6:69) necnon et Helon cum
suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum (6:70)
porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his
videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant (6:71)
filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et
suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis (6:72)
de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis
suis (6:73) Ramoth quoque et
suburbana illius et Anem cum suburbanis suis (6:74)
de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
(6:75) Acac quoque et suburbana eius et Roob cum
suburbanis suis (6:76) porro de tribu
Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana
eius (6:77) filiis autem Merari
residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis (6:78) trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho
contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis
suis (6:79) Cademoth quoque et
suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis (6:80)
necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis
suis (6:81) sed et Esbon cum
suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
Chapter 7
(7:1) porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et
Samaron quattuor (7:2) filii Thola Ozi et
Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri
fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti (7:3)
filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes
principes (7:4) cumque eis per
familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores
et filios (7:5) fratresque eorum per
omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
(7:6) Beniamin Bale et Bochor et Iadihel
tres (7:7) filii Bale Esbon et
Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem
eorum viginti duo milia et triginta quattuor (7:8)
porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia
et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor (7:9)
numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi
viginti milia et ducenti (7:10) porro filii Iadihel
Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
(7:11) omnes hii filii Iadihel principes cognationum
suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes (7:12) Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim
filii Aer (7:13) filii autem
Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa (7:14)
porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem
Galaad (7:15) Machir autem
accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad
nataeque sunt Salphaad filiae (7:16) et peperit Maacha
uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et
Recem (7:17) filius autem Ulam
Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse (7:18)
soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
(7:19) erant autem filii Semida Ahin et Sechem et
Leci et Aniam (7:20) filii autem Ephraim
Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius
Zabad (7:21) et huius filius
Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent
possessiones eorum (7:22) luxit igitur
Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum (7:23) ingressusque est ad uxorem suam quae concepit
et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
(7:24) filia autem eius fuit Sara quae aedificavit
Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara (7:25)
porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
(7:26) qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud
genuit Elisama (7:27) de quo ortus est
Nun qui habuit filium Iosue (7:28) possessio autem
eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae
eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius (7:29)
iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et
filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel (7:30) filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et
Sara soror eorum (7:31) filii autem Baria
Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith (7:32)
Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
(7:33) filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii
filii Iephlat (7:34) porro filii Somer
Ahi et Roaga et Iaba et Aram (7:35) filii autem Helem
fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal (7:36)
filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra (7:37) Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et
Bera (7:38) filii Iether
Iephonne et Phaspha et Ara (7:39) filii autem Olla
Aree et Anihel et Resia (7:40) omnes hii filii
Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad
bellum viginti sex milia
Chapter 8
(8:1) Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum
Asbal secundum Ohora tertium (8:2) Nuaha quartum et
Rapha quintum (8:3) fueruntque filii
Bale Addaor et Gera et Abiud (8:4) Abisue quoque et
Neman et Ahoe (8:5) sed et Gera et
Sephuphan et Uram (8:6) hii sunt filii Aod
principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath (8:7) Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit
eos et genuit Oza et Ahiud (8:8) porro Saarim genuit
in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas (8:9)
genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
(8:10) Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt
filii eius principes in familiis suis (8:11)
Meusim vero genuit Abitob et Elphaal (8:12)
porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias
eius (8:13) Bara autem et Samma
principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth (8:14) et Haio et Sesac et Ierimoth
(8:15) et Zabadia et Arod et Eder
(8:16) Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii
Baria (8:17) et Zabadia et
Mosollam et Ezeci et Heber (8:18) et Iesamari et
Iezlia et Iobab filii Elphaal (8:19) et Iacim et Zechri
et Zabdi (8:20) et Helioenai et
Selethai et Helihel (8:21) et Adaia et Baraia
et Samarath filii Semei (8:22) et Iesphan et Heber
et Helihel (8:23) et Abdon et Zechri
et Hanan (8:24) et Anania et Ailam
et Anathothia (8:25) et Iephdaia et
Phanuhel filii Sesac (8:26) et Samsari et
Sooria et Otholia (8:27) et Iersia et Helia
et Zechri filii Ieroam (8:28) hii patriarchae et
cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem (8:29)
in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
(8:30) filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et
Cis et Baal et Nadab (8:31) Gedor quoque et
Ahio et Zacher (8:32) et Macelloth genuit
Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis (8:33) Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro
Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal (8:34)
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha (8:35) filii Micha Phithon et Melech et Thara et
Ahaz (8:36) et Ahaz genuit
Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa (8:37) et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha
de quo ortus est Elasa qui genuit Asel (8:38)
porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan
omnes hii filii Asel (8:39) filii autem Esec
fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius (8:40)
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos
habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
Chapter 9
(9:1) universus ergo Israhel dinumeratus est et
summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum
suum (9:2) qui autem
habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et
Nathinnei (9:3) commorati sunt in
Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
(9:4) Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai
filii Bonni de filiis Phares filii Iuda (9:5)
et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius (9:6)
de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
(9:7) porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam
filii Oduia filii Asana (9:8) et Iobania filius
Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii
Iebaniae (9:9) et fratres eorum per
familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
(9:10) de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et
Iachin (9:11) Azarias quoque
filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
(9:12) porro Adaias filius Hieroam filii Phasor
filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
(9:13) fratres quoque eorum principes per familias
suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
(9:14) de Levitis autem Semeia filius Assub filii
Ezricam filii Asebiu de filiis Merari (9:15)
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii
Asaph (9:16) et Obdia filius
Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis
Netophathi (9:17) ianitores autem
Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps (9:18)
usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis
Levi (9:19) Sellum vero filius
Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii
custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes
introitum (9:20) Finees autem filius
Eleazar erat dux eorum coram Domino (9:21)
porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi
testimonii (9:22) omnes hii electi in
ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel
videns in fide sua (9:23) tam ipsos quam
filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis (9:24)
per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem
et ad austrum (9:25) fratres autem eorum
in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus (9:26) his quattuor Levitis creditus erat omnis
numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini (9:27)
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset
ipsi mane aperirent fores (9:28) de horum grege
erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
(9:29) de ipsis et qui credita habebant utensilia
sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus (9:30)
filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant (9:31) et Matthathias Levites primogenitus Sellum
Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur (9:32)
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos
per singula sabbata praepararent (9:33)
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut
die et nocte iugiter suo ministerio deservirent (9:34)
capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
(9:35) in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon
Iaihel et nomen uxoris eius Maacha (9:36)
filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
(9:37) Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et
Macelloth (9:38) porro Macelloth
genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
(9:39) Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et
Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal (9:40)
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha (9:41) porro filii Micha Phiton et Malech et
Thara (9:42) Ahaz autem genuit
Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa (9:43)
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est
Esel (9:44) porro Esel sex
filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
Chapter 10
(10:1) Philisthim autem pugnabant contra Israhel
fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe (10:2) cumque adpropinquassent Philisthei
persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul
(10:3) et adgravatum est proelium contra Saul
inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis (10:4)
et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant
incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur
Saul ensem et inruit in eum (10:5) quod cum vidisset
armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est
(10:6) interiit ergo Saul et tres filii eius et
omnis domus illius pariter concidit (10:7)
quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac
filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et
habitaverunt in eis (10:8) die igitur altero
detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
(10:9) cumque spoliassent eum et amputassent caput
armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et
populis (10:10) arma autem eius
consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon (10:11)
hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super
Saul (10:12) consurrexerunt
singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt
ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus (10:13) mortuus est ergo Saul propter iniquitates
suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam
pythonissam consuluerit (10:14) nec speraverit in
Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai
Chapter 11
(11:1) congregatus est igitur omnis Israhel ad David
in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (11:2)
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et
introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps
super eum (11:3) venerunt ergo omnes
maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem
super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (11:4)
abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei
habitatores terrae (11:5) dixeruntque qui
habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas
David (11:6) dixitque omnis qui
percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est
princeps (11:7) habitavit autem
David in arce et idcirco appellata est civitas David (11:8)
aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis
extruxit (11:9) proficiebatque
David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo (11:10)
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem
Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel (11:11)
et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste
levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice (11:12)
et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres
potentes (11:13) iste fuit cum
David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis
illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (11:14)
hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit
Dominus salutem magnam populo suo (11:15)
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad
speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim (11:16) porro David erat in praesidio et statio
Philisthinorum in Bethleem (11:17) desideravit igitur
David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta (11:18) tres ergo isti per media castra
Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David
ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (11:19)
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam
quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres
robustissimi (11:20) Abisai quoque
frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat
inter tres nominatissimus (11:21) inter tres
secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat (11:22) Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui
multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in
media cisterna tempore nivis (11:23) et ipse percussit
virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit
ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
(11:24) haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat
inter tres robustos nominatissimus (11:25)
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David
ad auriculam suam (11:26) porro fortissimi
in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem (11:27) Semmoth Arorites Helles
Phallonites (11:28) Iras filius Acces
Thecuites Abiezer Anathothites (11:29)
Sobbochai Asothites Ilai Ahoites (11:30)
Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites (11:31) Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum
Beniamin Banaia Pharathonites (11:32) Uri de torrente
Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites (11:33)
filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites (11:34) Ahiam filius Sachar Ararites
(11:35) Eliphal filius Ur (11:36) Apher Mechurathites Ahia
Phellonites (11:37) Asrai Carmelites
Noorai filius Azbi (11:38) Iohel frater
Nathan Mabar filius Agarai (11:39) Sellec Ammonites
Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae (11:40)
Iras Iethreus Gareb Iethreus (11:41)
Urias Ettheus Zabad filius Ooli (11:42)
Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
(11:43) Hanan filius Maacha et Iosaphat
Mathanites (11:44) Ozias
Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites (11:45)
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites (11:46) Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii
Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
Chapter 12
(12:1) hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum
adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores (12:2) tendentes arcum et utraque manu fundis saxa
iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin (12:3)
princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth
et Baracha et Ieu Anathothites (12:4)
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et
Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites (12:5)
Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites
(12:6) Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et
Iesbaam de Careim (12:7) Ioeela quoque et
Zabadia filii Ieroam de Gedor (12:8) sed et de Gaddi
transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et
hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus (12:9) Ezer princeps Obdias secundus Eliab
tertius (12:10) Masmana quartus
Hieremias quintus (12:11) Hetthi sextus
Helihel septimus (12:12) Iohanan octavus
Helzebad nonus (12:13) Hieremias decimus
Bachannai undecimus (12:14) hii de filiis Gad
principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille (12:15) isti sunt qui transierunt Iordanem mense
primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem
plagam et occidentalem (12:16) venerunt autem et
de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David (12:17)
egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini
mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus
non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet (12:18)
spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et
tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et
constituit principes turmae (12:19) porro de Manasse
transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia
inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum
suum Saul (12:20) quando igitur
reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et
Heliu et Salathi principes milium in Manasse (12:21)
hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi
et facti sunt principes in exercitu (12:22)
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret
grandis numerus quasi exercitus Dei (12:23)
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron
ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini (12:24)
filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad
proelium (12:25) de filiis Symeon
virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum (12:26)
de filiis Levi quattuor milia sescenti (12:27)
Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti
(12:28) Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus
patris eius principes viginti duo (12:29)
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc
sequebatur domum Saul (12:30) porro de filiis
Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
(12:31) et ex dimidia parte tribus Manasse decem et
octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (12:32) de filiis quoque Isachar viri eruditi qui
norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua
tribus eorum consilium sequebatur (12:33)
porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis
bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici (12:34)
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem
milia (12:35) de Dan etiam
praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum (12:36)
et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta
milia (12:37) trans Iordanem
autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti
milia (12:38) omnes isti viri
bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super
universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David
(12:39) fueruntque ibi apud David tribus diebus
comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui (12:40)
sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes
in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad
omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel
Chapter 13
(13:1) iniit autem consilium David cum tribunis et
centurionibus et universis principibus (13:2)
et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo
quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas
qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos (13:3)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus
Saul (13:4) et respondit
universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo (13:5)
congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut
adduceret arcam Dei de Cariathiarim (13:6)
et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut
adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius
(13:7) inposueruntque arcam Dei super plaustrum
novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum (13:8)
porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in
citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (13:9)
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam
bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (13:10)
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et
mortuus est ibi coram Deo (13:11) contristatusque
David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
(13:12) et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo
possum ad me introducere arcam Dei (13:13)
et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in
domum Obededom Getthei (13:14) mansit ergo arca
Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat
Chapter 14
(14:1) misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David
et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum (14:2) cognovitque David eo quod confirmasset eum
Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
(14:3) accepit quoque David alias uxores in
Hierusalem genuitque filios et filias (14:4)
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et
Salomon (14:5) Iebar et Helisu et
Eliphaleth (14:6) Noga quoque et
Napheg et Iaphiae (14:7) Elisama et Baliada
et Eliphaleth (14:8) audientes autem
Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum
quod cum audisset David egressus est obviam eis (14:9)
porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim (14:10) consuluitque David Deum dicens si ascendam
ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
(14:11) cumque illi ascendissent in Baalpharasim
percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco
vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (14:12)
dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri (14:13) alia etiam vice Philisthim inruerunt et
diffusi sunt in valle (14:14) consuluitque
rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso
pirorum (14:15) cumque audieris
sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat
castra Philisthim (14:16) fecit ergo David
sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
(14:17) divulgatumque est nomen David in universis
regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
Chapter 15
(15:1) fecit quoque sibi domos in civitate David et
aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum (15:2)
tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos
elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum (15:3) congregavitque universum Israhel in
Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei (15:4)
necnon et filios Aaron et Levitas (15:5)
de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
(15:6) de filiis Merari Asaia princeps et fratres
eius ducenti viginti (15:7) de filiis Gersom
Iohel princeps et fratres eius centum triginta (15:8)
de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
(15:9) de filiis Hebron Elihel princeps et fratres
eius octoginta (15:10) de filiis Ozihel
Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim (15:11)
vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam
Elihel et Aminadab (15:12) et dixit ad eos
vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini
Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est (15:13)
ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat
inlicitum quid nobis agentibus (15:14)
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei
Israhel (15:15) et tulerunt filii
Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus (15:16) dixit quoque David principibus Levitarum ut
constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut
resonaret in excelsum sonitus laetitiae (15:17)
constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium
Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae (15:18)
et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth
et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel
ianitores (15:19) porro cantores
Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes (15:20)
Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et
Banaias in nablis arcana cantabant (15:21)
porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in
citharis pro octava canebant epinikion (15:22)
Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat
quippe valde sapiens (15:23) et Barachias et
Helcana ianitores arcae (15:24) porro Sebenias et
Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca
Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae (15:25)
igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis
Domini de domo Obededom cum laetitia (15:26)
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur
septem tauri et septem arietes (15:27)
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam
cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod
lineo (15:28) universusque
Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et
citharis concrepantes (15:29) cumque pervenisset
arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David
saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
Chapter 16
(16:1) adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt
eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram
Deo (16:2) cumque conplesset David offerens holocausta
et pacifica benedixit populo in nomine Domini (16:3)
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem
assae carnis bubulae et frixam oleo similam (16:4)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum
eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel (16:5)
Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et
Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis
personaret (16:6) Banaiam vero et
Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini (16:7)
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres
eius (16:8) confitemini Domino
invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius (16:9)
canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius (16:10) laudate nomen sanctum eius laetetur cor
quaerentium Dominum (16:11) quaerite Dominum
et virtutem eius quaerite faciem eius semper (16:12)
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris
eius (16:13) semen Israhel
servi eius filii Iacob electi illius (16:14)
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius (16:15) recordamini in sempiternum pacti eius
sermonis quem praecepit in mille generationes (16:16)
quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac (16:17) et constituit illud Iacob in praeceptum et
Israhel in pactum sempiternum (16:18) dicens tibi dabo
terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae (16:19)
cum essent pauci numero parvi et coloni eius (16:20)
et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
(16:21) non dimisit quemquam calumniari eos sed
increpuit pro eis reges (16:22) nolite tangere
christos meos et in prophetis meis nolite malignari (16:23)
canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
(16:24) narrate in gentibus gloriam eius in cunctis
populis mirabilia illius (16:25) quia magnus
Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos (16:26)
omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit (16:27) confessio et magnificentia coram eo
fortitudo et gaudium in loco eius (16:28)
adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
(16:29) date Domino gloriam nomini eius levate
sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto (16:30) commoveatur a facie illius omnis terra ipse
enim fundavit orbem inmobilem (16:31) laetentur caeli et
exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit (16:32)
tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
(16:33) tunc laudabunt ligna saltus coram Domino
quia venit iudicare terram (16:34) confitemini Domino
quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius (16:35)
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut
confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis (16:36)
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus
amen et hymnus Domino (16:37) dereliquit itaque
ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos
dies et vices suas (16:38) porro Obededom et
fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores (16:39) Sadoc autem sacerdotem et fratres illius
sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon (16:40)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere
iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli (16:41)
et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad
confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius (16:42)
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa
ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios (16:43)
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui
suae
Chapter 17
(17:1) cum autem habitaret David in domo sua dixit
ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
(17:2) et ait Nathan ad David omnia quae in corde
tuo sunt fac Deus enim tecum est (17:3)
igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens (17:4) vade et loquere David servo meo haec dicit
Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum (17:5)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui
semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (17:6)
manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus
praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
(17:7) nunc itaque sic loqueris ad servum meum David
haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei
Israhel (17:8) et fui tecum
quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui
celebrantur in terra (17:9) et dedi locum
populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent
eos sicut a principio (17:10) ex diebus quibus
dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus
sit domum tibi Dominus (17:11) cumque impleveris
dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum
eius (17:12) ipse aedificabit
mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum (17:13)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab
eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit (17:14)
et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit
firmissimus in perpetuum (17:15) iuxta omnia verba
haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (17:16) cumque venisset rex David et sedisset coram
Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia (17:17) sed et hoc parum visum est in conspectu tuo
ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines
Domine Deus meus (17:18) quid ultra addere
potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum (17:19)
Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota
esse voluisti universa magnalia (17:20)
Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus
auribus nostris (17:21) quis autem est
alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et
magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
(17:22) et posuisti populum tuum Israhel tibi in
populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius (17:23)
nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur
in perpetuum et fac sicut locutus es (17:24)
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus
exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo (17:25)
tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et
idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (17:26)
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta
beneficia (17:27) et coepisti
benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in
perpetuum
Chapter 18
(18:1) factum est autem post haec ut percuteret
David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
(18:2) percuteretque Moab et fierent Moabitae servi
David offerentes ei munera (18:3) eo tempore
percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad
flumen Eufraten (18:4) cepit ergo David
mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos
curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (18:5)
supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et
huius percussit David viginti duo milia virorum (18:6)
et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera
adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat (18:7)
tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in
Hierusalem (18:8) necnon de Thebath
et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa
aenea (18:9) quod cum audisset
Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba (18:10) misit Aduram filium suum ad regem David ut
postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe
Thou erat Adadezer (18:11) sed et omnia vasa
aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis
gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (18:12) Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in
valle Salinarum decem et octo milia (18:13)
et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David
in cunctis ad quae perrexerat (18:14) regnavit ergo
David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
(18:15) porro Ioab filius Sarviae erat super
exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis (18:16)
Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa
scriba (18:17) Banaias vero
filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
Chapter 19
(19:1) accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum
Ammon et regnaret filius eius pro eo (19:2)
dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius
mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram
filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (19:3)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa
in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur
terram tuam venerint ad te servi eius (19:4)
igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus
usque ad pedes et dimisit eos (19:5) qui cum abissent et
hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent
in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur (19:6)
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus
populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus
et equites (19:7) conduxeruntque
triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione
Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum (19:8) quod cum audisset David misit Ioab et omnem
exercitum virorum fortium (19:9) egressique filii
Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro
steterunt (19:10) igitur Ioab
intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel
et perrexit contra Syrum (19:11) reliquam autem
partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (19:12) dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris
mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium (19:13)
confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus
autem quod in conspectu suo bonum est faciet (19:14)
perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit
eos (19:15) porro filii Ammon videntes quod fugisset
Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in
Hierusalem (19:16) videns autem Syrus
quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps
militiae Adadezer erat dux eorum (19:17)
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem
inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (19:18)
fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et
quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (19:19)
videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et
servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon
Chapter 20
(20:1) factum est autem post anni circulum eo
tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram
filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et
destruxit eam (20:2) tulit autem David
coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi
inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit (20:3)
populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata
carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et
reversus est cum omni populo suo in Hierusalem (20:4)
post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai
Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos (20:5)
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius
Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
(20:6) sed et aliud bellum accidit in Geth in quo
fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe
generatus (20:7) hic blasphemavit
Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in
manu David et servorum eius
Chapter 21
(21:1) consurrexit autem Satan contra Israhel et
incitavit David ut numeraret Israhel (21:2)
dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee
usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam (21:3)
responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex
omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli
(21:4) sed sermo regis magis praevaluit egressusque
est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem (21:5)
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus
mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia
bellatorum (21:6) nam Levi et
Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium (21:7)
displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel (21:8) dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc
facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi (21:9)
et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens (21:10) vade et loquere ad David et dic haec dicit
Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi (21:11) cumque venisset Gad ad David dixit ei haec
dicit Dominus elige quod volueris (21:12)
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium
eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini
interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me
(21:13) et dixit David ad Gad ex omni parte me
angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in
manus hominum (21:14) misit ergo Dominus
pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum (21:15) misit quoque angelum in Hierusalem ut
percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo
qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan
Iebusei (21:16) levansque David
oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum
contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram
(21:17) dixitque David ad Deum nonne ego sum qui
iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus
vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
(21:18) angelus autem Domini praecepit Gad ut
diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei (21:19) ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem
locutus fuerat ex nomine Domini (21:20)
porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo
absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum (21:21)
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area
et adoravit illum pronus in terram (21:22)
dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut
quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (21:23)
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed
et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo
(21:24) dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed
argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta
gratuita (21:25) dedit ergo David
Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos (21:26)
et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit
Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti (21:27)
praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam
(21:28) protinus ergo David videns quod exaudisset
eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas (21:29)
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea
tempestate erat in excelso Gabaon (21:30)
et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore
perterritus videns gladium angeli Domini
Chapter 22
(22:1) dixitque David haec est domus Dei et hoc
altare in holocaustum Israhel (22:2) et praecepit ut
congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et
poliendos ut aedificaretur domus Dei (22:3)
ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas
praeparavit David et aeris pondus innumerabile (22:4)
ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad
David (22:5) et dixit David
Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet
ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes
paravit inpensas (22:6) vocavitque
Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel (22:7) dixitque David ad Salomonem fili mi
voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei (22:8)
sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella
bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (22:9) filius qui nascetur tibi et erit vir
quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus
vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius (22:10)
ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem
firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum (22:11)
nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo
sicut locutus est de te (22:12) det quoque tibi
Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
(22:13) tunc enim proficere poteris si custodieris
mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque
paveas (22:14) ecce ego in
paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum
aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa
inpendia (22:15) habes quoque
plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus
prudentissimos (22:16) in auro et argento
aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum (22:17) praecepit quoque David cunctis principibus
Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum (22:18)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per
circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo
eius (22:19) praebete igitur
corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium
Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini
Domini
Chapter 23
(23:1) igitur David senex et plenus dierum regem
constituit Salomonem filium suum super Israhel (23:2)
et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
(23:3) numeratique sunt Levitae a triginta annis et
supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (23:4)
ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia
praepositorum autem et iudicum sex milia (23:5)
porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae
fecerat ad canendum (23:6) et distribuit eos
David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (23:7)
Gersom Leedan et Semei (23:8)
filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres (23:9) filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres
isti principes familiarum Leedan (23:10)
porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei
quattuor (23:11) erat autem Ieeth
prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo
conputati sunt (23:12) filii Caath Amram
et Isaar Hebron et Ozihel quattuor (23:13)
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum
ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius
in perpetuum (23:14) Mosi quoque
hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi (23:15)
filii Mosi Gersom et Eliezer (23:16)
filii Gersom Subuhel primus (23:17)
fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii
Roobia multiplicati sunt nimis (23:18)
filii Isaar Salumith primus (23:19)
filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam
quartus (23:20) filii Ozihel Micha
primus Iesia secundus (23:21) filii Merari Mooli
et Musi filii Mooli Eleazar et Cis (23:22)
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis
fratres earum (23:23) filii Musi Mooli
et Eder et Ierimuth tres (23:24) hii filii Levi in
cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera
ministerii domus Domini a viginti annis et supra (23:25)
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem
Hierusalem usque in aeternum (23:26) nec erit officii
Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum (23:27) iuxta praecepta quoque David novissima
supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (23:28)
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris
et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
(23:29) sacerdotes autem super panes propositionis
et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus
atque mensuram (23:30) Levitae vero ut
stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam (23:31)
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus
reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino (23:32) et custodiant observationes tabernaculi
foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo
Domini
Chapter 24
(24:1) porro filiis Aaron hae partitiones erunt
filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (24:2)
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus
est Eleazar et Ithamar (24:3) et divisit eos
David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et
ministerium (24:4) inventique sunt
multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar
principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo (24:5) porro divisit utrasque inter se familias
sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis
Ithamar (24:6) descripsitque eos
Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio
Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar
et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar (24:7)
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae (24:8) tertia Arim quarta Seorim
(24:9) quinta Melchia sexta Maiman
(24:10) septima Accos octava Abia
(24:11) nona Hiesu decima Sechenia
(24:12) undecima Eliasib duodecima
Iacim (24:13) tertiadecima Oppa
quartadecima Isbaal (24:14) quintadecima Belga
sextadecima Emmer (24:15) septimadecima Ezir
octavadecima Hapses (24:16) nonadecima
Phetheia vicesima Iezecel (24:17) vicesima prima
Iachin vicesima secunda Gamul (24:18) vicesima tertia
Dalaiau vicesima quarta Mazziau (24:19)
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum
suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel (24:20)
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis
Subahel Iedeia (24:21) de filiis quoque
Roobiae princeps Iesias (24:22) Isaaris vero
Salemoth filiusque Salemoth Iaath (24:23)
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
(24:24) filius Ozihel Micha filius Micha
Samir (24:25) frater Micha Iesia
filiusque Iesiae Zaccharias (24:26) filii Merari Mooli
et Musi filius Ioziau Benno (24:27) filius quoque
Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri (24:28)
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos (24:29) filius vero Cis Ierahemel
(24:30) filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii
Levi secundum domos familiarum suarum (24:31)
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc
et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors
aequaliter dividebat
Chapter 25
(25:1) igitur David et magistratus exercitus
secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et
cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (25:2)
de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph
prophetantis iuxta regem (25:3) porro Idithun filii
Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara
prophetabat super confitentes et laudantes Dominum (25:4)
Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani
Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth (25:5)
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque
Deus Heman filios quattuordecim et filias tres (25:6)
universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in
cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et
Heman (25:7) fuit autem numerus
eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
(25:8) miseruntque sortes per vices suas ex aequo
tam maior quam minor doctus pariter et indoctus (25:9)
egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis
eius et fratribus duodecim (25:10) tertia Zacchur
filiis et fratribus eius duodecim (25:11)
quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim (25:12) quinta Nathaniae filiis et fratribus eius
duodecim (25:13) sexta Bocciau
filiis et fratribus eius duodecim (25:14)
septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim (25:15) octava Isaiae filiis et fratribus eius
duodecim (25:16) nona Matthaniae
filiis et fratribus eius duodecim (25:17)
decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim (25:18) undecima Ezrahel filiis et fratribus eius
duodecim (25:19) duodecima Asabiae
filiis et fratribus eius duodecim (25:20)
tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim (25:21) quartadecima Matthathiae filiis et fratribus
eius duodecim (25:22) quintadecima
Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim (25:23)
sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim (25:24) septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus
eius duodecim (25:25) octavadecima Anani
filiis et fratribus eius duodecim (25:26)
nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim (25:27) vicesima Eliatha filiis et fratribus eius
duodecim (25:28) vicesima prima
Othir filiis et fratribus eius duodecim (25:29)
vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
(25:30) vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus
eius duodecim (25:31) vicesima quarta
Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
Chapter 26
(26:1) divisiones autem ianitorum de Coritis
Mesellemia filius Core de filiis Asaph (26:2)
filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius
Iathanahel quartus (26:3) Ahilam quintus
Iohanan sextus Helioenai septimus (26:4)
filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar
quartus Nathanahel quintus (26:5) Amihel sextus
Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus (26:6)
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri
fortissimi (26:7) filii ergo Semeiae
Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
(26:8) omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et
fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom (26:9)
porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
(26:10) de Hosa autem id est de filiis Merari Semri
princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
(26:11) Helchias secundus Tabelias tertius
Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim (26:12)
hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum
ministrarent in domo Domini (26:13) missae sunt autem
sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum (26:14) cecidit igitur sors orientalis Selemiae
porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
(26:15) Obededom vero et filiis eius ad austrum in
qua parte domus erat seniorum concilium (26:16)
Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia
contra custodiam (26:17) ad orientem vero
Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat
concilium bini et bini (26:18) in cellulis quoque
ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas (26:19)
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari (26:20) porro Achias erat super thesauros domus Dei
ac vasa sanctorum (26:21) filii Ledan filii
Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli (26:22)
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
(26:23) Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et
Ozihelitibus (26:24) Subahel autem
filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris (26:25)
fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius
filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith (26:26)
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex
et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (26:27)
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et
supellectilem templi Domini (26:28) haec autem
universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui
sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius (26:29)
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad
docendum et ad iudicandum eos (26:30) porro de
Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra
occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (26:31)
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum
quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
(26:32) fratresque eius robustioris aetatis duo
milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus
Manasse in omne ministerium Dei et regis
Chapter 27
(27:1) filii autem Israhel secundum numerum suum
principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes
et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
(27:2) primae turmae in primo mense Isboam praeerat
filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia (27:3)
de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo
(27:4) secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites
et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
(27:5) dux quoque turmae tertiae in mense tertio
erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia (27:6) ipse est Banaias fortissimus inter triginta
et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius (27:7)
quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma
eius viginti quattuor milia (27:8) quintus mense
quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia (27:9) sextus mense sexto Hira filius Acces
Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia (27:10)
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti
quattuor milia (27:11) octavus mense
octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia (27:12) nonus mense nono Abiezer Anathothites de
filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia (27:13)
decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius
viginti quattuor milia (27:14) undecimus mense
undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
(27:15) duodecimus mense duodecimo Holdai
Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia (27:16) porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis
dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha (27:17)
Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc (27:18) Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius
Michahel (27:19) Zabulonitis
Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel (27:20)
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius
Phadiae (27:21) et dimidio tribus
Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner (27:22) Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii
principes filiorum Israhel (27:23) noluit autem David
numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas
caeli (27:24) Ioab filius
Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui
fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David (27:25)
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant
in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae (27:26) operi autem rustico et agricolis qui
exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub (27:27)
vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias
Aphonites (27:28) nam super oliveta
et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
(27:29) porro armentis quae pascebantur in Sarona
praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli (27:30) super camelos vero Ubil Ismahelites et super
asinos Iadias Meronathites (27:31) super oves quoque
Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David (27:32)
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel
filius Achamoni erant cum filiis regis (27:33)
Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
(27:34) post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et
Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab
Chapter 28
(28:1) convocavit igitur David omnes principes
Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui
praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos
quosque in exercitu Hierusalem (28:2)
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus
cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad
aedificandum omnia praeparavi (28:3) Deus autem dixit
mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
(28:4) sed elegit Dominus Deus Israhel me de
universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de
domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum
Israhel (28:5) sed et de filiis
meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini
super Israhel (28:6) dixitque mihi
Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in
patrem (28:7) et firmabo regnum
eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
(28:8) nunc igitur coram universo coetu Israhel
audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et
relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (28:9)
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo
voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum
invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum (28:10)
nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et
perfice (28:11) dedit autem David
Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et
domus propitiationis (28:12) necnon et omnium
quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros
sanctorum (28:13) divisionumque
sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi
Domini (28:14) aurum in pondere
per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate (28:15) sed et ad candelabra aurea et ad lucernas
eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in
lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit (28:16)
aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et
argentum in alias mensas argenteas (28:17)
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro
qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum
argenti pondus separavit (28:18) altari autem in
quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium
alas et velantium arcam foederis Domini (28:19)
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera
exemplaris (28:20) dixit quoque David
Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum
erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini
(28:21) ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in
omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere
omnia praecepta tua
Chapter 29
(29:1) locutusque est David rex ad omnem ecclesiam
Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini
praeparatur habitatio sed Deo (29:2) ego autem totis
viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea
ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum
lapidem et marmor parium abundantissime (29:3)
et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in
templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam (29:4)
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi
ad deaurandos parietes templi (29:5) ut ubicumque opus
est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte
offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (29:6)
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque
et centuriones et principes possessionum regis (29:7)
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia
argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia
talentorum (29:8) et apud quemcumque
inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis
(29:9) laetatusque est populus cum vota sponte
promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno
(29:10) et benedixit Domino coram universa
multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum
(29:11) tua est Domine magnificentia et potentia et
gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et
tu es super omnes principes (29:12) tuae divitiae et
tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium
omnium (29:13) nunc igitur Deus
noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum (29:14)
quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt
omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi (29:15)
peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi
umbra super terram et nulla est mora (29:16)
Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini
sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (29:17)
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate
cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi
offerre donaria (29:18) Domine Deus
Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in
venerationem tui mens ista permaneat (29:19)
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua
caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi (29:20) praecepit autem David universae ecclesiae
benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et
adoraverunt Deum et deinde regem (29:21)
immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille
arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel
(29:22) et comederunt et biberunt coram Domino in
die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et
Sadoc in pontificem (29:23) seditque Salomon
super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis
Israhel (29:24) sed et universi
principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni
regi (29:25) magnificavit ergo
Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex
Israhel (29:26) igitur David
filius Isai regnavit super universum Israhel (29:27)
et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit
septem annis et in Hierusalem triginta tribus (29:28)
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque
Salomon filius eius pro eo (29:29) gesta autem David
regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in
volumine Gad videntis (29:30) universique regni
eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis
terrarum
[End of The Book of 1Chronicles]