Critical Edition of Antiphon c8529
A.Glo:In die quando venerit ad iudicium in maiestate iudicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistent omnes populi ante tantam maiestatem domini nimium perterriti dies illa dies irae dies tribulationis dies miseriae et vindictae dies tubae et clangoris dies nubis et caliginis dies illa nimium erit impiis amara o quam felices erunt illi qui vocem domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi.