Critical Edition of Respond c7319
R.CAO-L: Omnis enim qui caste vivit templum dei est et spiritus sancti habitatio qui autem dei templum violaverit disperdet illum deus templum dei sanctum est quod estis vos
prosula(CAO-L) Spiritus summi patris fulget igneis linguis caelitus instruens omne saeculum et dedit loqui flamine omnium gentium
prosula(CAO-L) Per orbem pandit verbum vitae odoris magni aeterni salutis praebens callens et perenne regnum quod est sanctum
prosula(CAO-L) Ubi resonant dulces laudes angelorum regnanti super celsa polorum sub quo virtutes et sancti tremunt caelorum
prosula(CAO-L) Qui cum beata dei tua genitrice pro nobis iram iudicis placas per quam credimus donari nostra peccata
prosula(CAO-L) Et stella maris et regina angelorum digna est ab omnibus vocari cui nec fuit similis nec erit talis
prosula(CAO-L) O admiranda omni laude veneranda lucida aeterni regis aula fac nos dignos tuo nato virgo laudanda
prosula(CAO-L) Cui assistunt electorum omnes chori micantes candidissimis stolis quorum refulgent facies ut splendor solis
V.CAO-L: Hoc est templum domini quod aedificavit summus sacerdos
rep.CAO-L: Qui autem