Critical Edition of Antiphon c5037
A.CAO-R: Suavissime
universorum domine misericordiarum pater piissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator
miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut
apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine eius te solum exemplo mereamur diligere multum ut
et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum