Critical Edition of Antiphon c4339
A.CAO-F: Postquam resurrexit a
mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris figuras clavorum et omnia
recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram
et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et
praedicari in nomine eius remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et
sedet ad dexteram patris alleluia