Critical Edition of Antiphon c3701
A.CAO-C: Maria exsultavit in
spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico
te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera manuum tuarum quae obediunt tibi in omni
subiectione benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo quae data
sunt nobis in veritate enim credam quia sicut dixisti sic fiet alleluia