Critical Edition of Antiphon c2867
A.CAO-B CAO-R: Fidelis sermo et omni acceptione dignus
venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum
CAO-B: quia Jesus Christus
CAO-R: quia Christus Jesus